F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
146 VARSAVIEN.
fensiones canonicas. Haec consistit in productione testium qui affirment plenam fidem assertioni alicuius adhibendam esse suoque iuramento illius dicta et honestatem solemniter confirment; quocirca isti testes dicti fuerunt coniuratores, compurg atores, sacramentales. Hinc in cap. 8 De Pur g. Can. Lucius III decernit « .... Quia vero peregrina iudicia sunt inhibita (seu purgatio vulgaris) purgationem quam praestitit sufficere non putantes, mandamus quatenus si ac- cusatores idonei non apparuerint, ut cum septima aut quinta manu sui ordinis (sicut expedire cognoveris) per purgatio- nem canonicam innocentiam suam, ostendat, sibi iniun- gat etc. » In cap. 10 h. t. Inn. III haec habet in cor- pore cap. « attendentes autem vulgatam infamiam grave scandalum et vehementem suspicionem, ex testium dictis ob or- tam, quae contra Decanum facere videbantur, cum propter eorum quodlibet et esset purgatio canonica indicenda, et ser- vantes iustitiam et mullientes rigorem, purgationem ei quar- tae decimae manus sui ordinis duximus indicendam. » Officium vero horum testium diserte tradit cap. 13 h. t. « De testibus: (et inf.) Illi vero qui ad purgandum ali- cuius infamiam inducuntur, id solum tenentur iuramento firmare quod veritatem credunt eum dicere qui purgatur. » Van-Espen Part. III De Inst. Caus. Crim. tit. VIII, ita explicat illam manus appellationem. « Cum autem constet manum semper fuisse symbolum fidei ; atque idcirco in iu- diciis et contractibus, ubi fides addicitur, manus porrigi in signum fidei solitum quoque fuit; uti et hodie, porrectis ma- nibus iuratur; indeque nihil frequentius in antiquis legibus quam manu quinta, manu sexta, septima vel duodecima se purgare; id est quinque, sex, septem vel duodecim adhibitis iuratoribus. »
Exinde sequitur huiusmodi esse testes de credulitate qui inducuntur in causis criminalibus vel aliis in quibus agitur de bono publico, quando in eisdem vel deficiunt evidentes probationes vel haberi non possunt ob eorum naturam, prouti evenire solet in matrimonialibus causis, quae attingunt facta