F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 147
aliquando coniugibus tantummodo perspecta. Quocirca per tales coniuratores necessarium fuit quammaxime fidem con- iugum roborare et in tuto ponere, non solum in causis im- potentiae coeundi, sed etiam in aliis.
Denique Archiepiscopus tertiam complexam quaestionem sub hisce quatuor dubiis proponit:
1. « Liceatne sine speciali pro unaquaque vice permis- sione S. Congregationis recipere instantiam et instituere pro- cessum in ordine ad effiagitandam dispensationem Sanctis- simi? - e t , quatenus negative. -
2. « Liceatne, absoluta instructione causae ex titulo im- potentiae physicae, quum inspectio corporum demonstravit virginitatem uxoris, non tamen evicit impotentiam mariti, transmittere acta causae ad S. C. pro impetranda Sanctis- simi dispensatione?
3. « Si uxor virginem se esse contendens, virginitatem- que suam per inspectionem evincere sustinens, maritum im- potentiae insimulat, - is vero contumax est, vel, comparendo, negat, sed inspectioni succumbere renuit - liceatne unilate- raliter id est ad solam uxoris instantiam processum ulterius tractare ac deinceps acta ad S. C. transmittere, petendae a Sanctissimo dispensationis causa; an vero processus sit in- hibendus veniaque S. C. in ulteriorem eius instructionem impetranda?
4. « Num in supra relatis casibus (1, 2 et 3) necessario annectendae sint non modo coniecturae Defensoris, sed etiam opiniones Theologi et Canonistae? »
In primis inquirendum an processus in causis matrimo- nialibus super dispensatione a matr. rato et non consummato instrui possint ab Ordinariis absque delegatione Romani Pon- tificis. In propositam quaestionem haec animadvertantur. Agens Bouix de modo servando quoad dispensationes matri- monii rati et non consummati et quaerens an in expedienda causa dispensationis huiusmodi servandae sint apud S. Con- gregationem solemnitates a Benedicto XIV praescriptae in. causis nullitatis matrimonii, haec habet (De iudiciis II c. 3)