REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Charitatem augeri per additionem novorum graduum ad praeexistentem resolvit, quia non corrumpitur praeexistens ex q. 3. nec praeexistens est tota charitas aucta ex q. 4. nec fit auctio per extractionem ex q. 5. ergo per gradus additos. Secundo augmentatio est actio realis nova ; ergo et sic ejus terminus. Movet duo dubia : Unum, an gradus aequalis aequali augeatur ; alterum, quomodo ex his fit unum? Ad primum, affirmat, et variis exemplis confirmat. Ad secundum, ad unum unigeneitate, non requiri actum et potentiam, sed partes unigeneas.
Dico ad quaestionem, quod augmentatur charitas per additionem gradus, vel partis in essentia ad partem praeexistentem, quia si augetur, et non corrumpitur praeexistens, ut probatum est quaestione tertia, neque praeexistens est tota realitas ut probatum est in quarta, neque advenit realitas per extractionem, utprobatum est in quinta ; ergo per oppositionem gradus ad gradum in essentia.
Item, oportet quod Deus agat realiter in infusione charitatis, ad quid ergo terminatur ? Non ad praecedens, ergo ad gradum ; sed primus gradus manet, ergo additur gradus gradui.
Sed duo dubia occurrunt: Primum est, quomodo potest gradus aequalis augmentare sicut tepidum additum tepido? Secundo, quomodo ex his potest fieri unum?
De primo Philosophus, 8. Physicorum textu 80. vult quod omnis potentia in magnitudine, major est in majori, et majorem efficaciam habet ; igitur similis ratio est quantum ad duo agentia contigua, quia duo ignes aequalis virtutis, intensius et citius aguntincombustibile, quam unus ignis per se; ergo si virtus unius ignis, posset esse in alio igne substracta materia, intensior esset et efficacior, quam sit nunc in uno igne per se.
Item, Augustinus lib. de Trinit. cap. 12. Omnis forma specifica perfectior est in diversis individuis quam in uno, et ideo in divinis non est differentia specifica, quia non est perfectior in tribus personis quam in una, ita quod si forma unius individui esset in alio individuo praeter materiam suam, individuum esset perfectius quam nunc est.
Exempla ad hoc sunt duo: Primum est de duobus luminibus ; medium est magis illuminatum per duo lumina aequalia, quam per unum per se. Secundum est de ponderositate, quia si duorum ponderositas esset in uno, intensior esset, quam si altera eorum esset per se. Patet igitur quod gradus secundus charitatis potest intendere charitatem, licet sit aequalis, vel minor priore.
De secundo dubio, et duobus non fit unum, nisi unum sit potentia, alterum actus 7. Metaphys. text. commento 49. etiam illi gradus sunt duo distincta ; ergo ex his non fit unum.
Dicitur quod prior est imperfectior, et ideo est in potentia respectu posterioris, posterior enim est complementum.
Contra, gradus et gradus non sunt accidentia formae, quia non dicitur gradus, nisi natura secundum quod adhuc secundum alium gradum inest. Oportet ergo aliquid actionem terminare creantis, cum augetur charitas, quod terminans si esset in alio supposito, esset charitas diminuta, et cum alia confirmat charitatem intensam, et non oportet quod illud quod advenit, semper sit perfectius, vel aequale, quia sic semper augmentaretur in duplum ; igitur non est actus respectu gradus prioris, nec etiam complementum.
Ideo dico, quod sicut in quantis quantitate molis, tota quantitas de se est una, et tamen habet partes ejusdem rationis ; sic partes quantitatis virtutis de se sunt unae, et constituitur totum unigeneum, non quia una est actus, et alia potentia, sed quia sub alia parte quantitatis, est alia pars substantiae. Aliter enim quaelibet pars substantialis aeque esset in qualibet parte tota, sicut est intellectiva, et materia similiter. Sed substantia prius habet esse naturaliter sua quantitate recepta ; ergo praemittitur susceptivum unum virtuale ante quantitatem, et habet de se unitatem partium unigeneitatis, et hoc universaliter in omnibus unigeneis, quia quaelibet unigeneitas nata est esse in uno individuo, quantum est de se, et omnia individua unigenea de se nata sunt esse unum individuum.
Ad rationem dico, quod non potest fieri compositum ex partibus essentialibus, sicut loquitur Philosophus, nisi alterum sit actus, et alterum potentia. Sed quod fiat unum unigeneum ex duobus ejusdem rationis, licet neutrum sit potentia respectu alterius, non est inconveniens, quia ista unitas unigeneitatis est prior quam compositio ex materia et forma, quia facta resolutione compositi in materiam et formam, utrumque extreuium habent hanc compositionem, scilicet unigeneitatis, quia tam materia quam forma habet partes ejusdem rationis ex se formaliter.
Ad rationem in oppositum, cum dicitur, gradus est essentia, dico quod essentia potest accipi pro quidditate ; sed sic nullus gradus indivisibilis est in essentia, nisi accipiendo in pro sub. Sumpta porro essentia in individuo, non est aliud a natura specifica in isto, et sic in essentia augetur. Et non sequitur quod mutatur in essentia absolute, sed solum secundum quid, aut secundum essentiam vel in gradibus fit mutatio, et tamen manet quod praefuit.
Ad aliud de vacuo, dico quod quando fit magis calidum de minus calido, nulla pars fit tunc
- calida, quae prius non fuit calida, sed de minus calido fit magis ; et sic fit appositio gradus ad gradum cum augetur charitas, non enim esset alia charitas aucta, si adveniret alia anima cum alia charitate, quia nec adveniens, nec praecedens. Et quod plus est, Philosophus supra citatus concedit quod magnum et parvum, quae consequuntur rarefactionem et condensationem, sunt ibi absque hoc quod alia materia adveniat, vel etiam corrumpatur ; ergo omnes partes subjectae sunt manentes eaedem, non tamen per quantitatem, sed cum majori quantitate et minori ; igitur multo fortius ita erit, quando non est quantitas molis, sed virtutis.
Ad aliud dico, quod hujusmodi formae intenduntur per aequale adveniens, et per minus, sicut patet de tepido absque sua materia, et esset in eodem formaliter. Similiter de minima caliditate, quae potest exire per se, adhuc si minor adveniret, posset augeri, quia non est dare in existentem.
Ad aliud dico, quod gradus oppositus non distinguitur specie, et si capiatur in illo priori in quo creatur, non est alius ab illo, qui est in secundo instanti naturae, in quo infunditur, et fit unum ex illo, et ex praeexistente. Dico itaque quod non est alia difficultas, nisi quomodo duae aeque diversae ad invicem conjunctae faciunt unum suppositum ; ideo dico quod non est per hoc, quia una est in actu, et alia in potentia. Sed sicut partes homogeneae quando conjunguntur sicut prius seipsis erant distinctae, nunc seipsis sunt unum ; non cum eodem quo distinguntur sunt unum, sicut ponitur de quantitate, quod haec seipsa est alia ab illa.