F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
148 VARSAVIEN.
« Causa dispensationis matrimonii rati et non consummati semper implicite continet et involvit causam nullitatis matri- monii : nam in causa dictae dispensationis Sacrae Congrega- tionis solvendum incumbit hoc dubium: An expediat nunc concedi matrimonii (quod praetenditur non consummatum) dispensationem. Hoc autem datum dubium affirmative solvi nequit nisi prius soluto altero dubio utrum verum sit non intervenisse matrimonii consummationem. Prout autem hoc ultimum dubium affirmative vel negative solvitur pronun- t ia ta validum vel irritum fore post obtentam dispensatio- nem, tum novum matrimonium quod contraheretur, tum prius matrimonium pro quo solvendo obtenta fuisset dispensatio. Ergo causam dispensationis matrimonii rati non consummati dirimere est simul et indivulse dirimere causam nullitatis vel validitatis alicuius matrimonii. » Quae si vera sint, pro- fecto sequitur, Episcopum quemcumque in sua dioecesi, quum ipse ex Trid. C. de validitate seu invaliditate matrimonio- rum iudex sit in prima instantia, posse huiusmodi proces- sum de inconsummatione matrimonii ad effectum dispensa- tionis obtinendae ipsum perficere.
Praeterea Bened. XIV in sua celeberrima Const. Det miseratione expresse statuit, in his causis pro dispensatione matrimonii rati et non consummati actis, supplicem libellum Rom. Pontifici exhibendum esse, in quo plena et accurata, totius facti species contineatur, causaeque omnes in eo ex- primantur, quae ad obtinendam petitam dispensationem con- ducere posse a supplicante censentur, ut Romanus Pontifex eo lecto et mature considerato, secum deliberare possit an petitionem reiiciat vel eius examen alicui ex Rom. Congre- gationibus committat. Porro quemnam valorem habebunt af- firmationes in huiusmodi supplici libello contentae, quibus- Rom. Pontifex fidere possit, ut causam alicui Congregationi committat, nisi authentice recognitae fuerint ab Episcopo? Quomodo autem id faciet Episcopus nisi processu instituto ?
His autem ita se habentibus multo magis, quoad 2 u m et 3 u m Dubium, videtur fieri posse ut Episcopus, absoluta in-