REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum charitas possit diminui?
Antiaiodor. lib.3. sum. trad. 5. cap. 5. D. Thom. 2. 2. q. 24. articulo 10 Henric. quodl. 5. q. 23. Carthusian. I. d. 17. q. 9. Vega lib. 10. in Trident. c. 22. et lib. 14. a c. 4. Victoria in reieci. de augmen. charitatis p. 2: Lorca 2. 2. q. 24. sect. 3. disp. 20.
Quod sic videtur, primo in generali arguendo : Contraria nata
. . .
sunt fieri circa idem ; sed charitas potest augeri ; ergo et diminui.
Item, secundo arguitur specialiter quod possit diminui per peccatum veniale, quia omne malum inquantum malum aliquid adimit de bono secundum Augustinum in Enchirid. c. 12. ergo eum peccatum veniale sit malum, aliquid adimit, sed nihil potest poni in anima contrarium sibi quod per peccatum possit adimi, nisi charitas ; igitur, etc.
Tertio sic : Majus et minus videntur esse in eodem genere secundum virtutem, ut si unum possit corrumpere, et reliquum diminuere. Sed peccatum mortale et veniale sic videntur se habere, ut majus et minus in genere ; igitur cum per peccatum mortale charitas corrumpatur, sequitur quod per peccatum veniale diminuatur.
Quarto, quod per peccatum mortale charitas diminuatur, quia in diligendo Deum ultra creaturam quamcumque augetur charitas, in diligendo autem Deum minus quam creaturam, corrumpitur charitas ; ergo in diligendo Deum aequaliter cum creatura non corrumpitur charitas, nec augetur, ideo diminuitur ; sed sic diligere Deum est peccatum mortale, igitur, etc.
Contra, Augustinus 83. qq. q. 21. probat quod Deus non est causa deficiendi, quia non est causa mali, nec non essendi. Sed malum est deficere, et ad non esse tendere ; igitur cum charitatem diminui, sit ipsam deficere, charitas non poterit a Deo diminui ; igitur, etc.
Hic opinati sunt aliqui, quod charitas diminuatur per peccatum veniale. Quod probatur primo sic : Profectus charitatis est diminutio cupiditatis, loquendo de cupiditate veniali ; igitur e converso profectus sive augmentatio cupiditatis erit diminutio charitatis. Antecedens probatur per Augustinum 83. qq. q. 36. Charitatis venenum est spes adipiscendorum aut recipiendorum temporalium, et nutrimentum ejus est diminutio cupiditatis. Consequentia probatur, quia contraria intensa nata sunt se invicem remittere ; igitur si charitas intensa remittit cupiditatem, e contra cupiditas intensa remittet charitatem.
Item secundo sic : Deus acceptat aequaliter aequales in charitate. Accipiuntur ergo duo aequales in charitate, et peccet unus venialiter, quaero tunc, aut aequaliter diligentur a Deo, aut non ? Si non, igitur non sunt aequales in charitate ; igitur charitas diminuitur per peccatum veniale. Si dicatur quod sic, contra, unum vult punire, alium non. Non autem diligit aequaliter illum, quem vult punire cum illo, quem non vult punire ; igitur, etc.
Item tertio, peccatum veniale impedit infusionem charitatis ; igitur conservationem ejus. Vel si non impediat conservationem ejus, nec impedit infusionem.
Modus autem ponendi eorum est iste : Dicunt enim quod cum cupiditas augmentatur per peccata venialia, generatur habitus malus, et in tantum remittitur charitas, et si tandem continuet peccata venialia, generatur habitus malus in summo, ita quod si eliciat actum, aut erit actus charitatis, et tunc per istum remittetur habitus vitiosus, aut si secundum habitum istum vitiosum in summo eliciatur actus, erit peccatum mortale, et tunc corrumpitur charitas.
Contra, habens illum habitum eupiditatis malum non oportet quod eliciat actum secundum totam inclinationem illius habitus, quia tunc ille habitus non esset in potestate ejus ; igitur potest elicere citra inclinationem illius habitus aliquem actum ; ille autem actus erit peccatum veniale, non mortale ; tum quia non est necesse ipsum peccare mortaliter, nec agere secundum charitatem ; tum quia ille actus non est secundum totam inclinationem habitus ; igitur sicut prius, fuit peccatum veniale secundum habitum sibi proportionatum, ita et modo secundum inclinationem illius habitus sibi proportionatam ; ille igitur actus non corrumpit charitatem ; aut igitur diminuit, aut non ? Si non, habetur propositum. Si sic, igitur ulterius potest illa charitas diminui.
Praeterea, accipiatur aliquis habens charitatem minimam, et peccet venialiter ; si charitas ejus diminuitur, igitur est minor minima; si non, habetur propositum.