F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
VARSAVIEN. 149
structione causae ex titulo impotentiae physicae, quum in- spectio corporum demonstraverit virginitatem uxoris, non tamen evicerit impotentiam mariti, transmittere possit acta causae ad S. Congregationem pro impetranda SSmi dispen- satione. Itemque, ut si quando uxor contendat per inspectio- nem probare suam virginitatem, maritum de impotentia in- simulan s, isque vel nolit comparere vel comparens neget impotentiam suam, simulque nolit inspectionem subire, Epi- scopus possit ad solam uxoris instantiam processum ulterius tractare, ac deinceps acta transmittere ad S. Congregatio- nem pro dispensatione obtinenda.
Id autem confirmatur ex eo quod (ut Emus Archiepi- scopus Varsaviensis refert) institutum absque venia S. C. O. processum quemdam pro impetranda dispensatione cuiusdam matrimonii rati et non consummati, Curia illa Archiepisco- palis Romam inierit et data dispensatione sub die 20 Apri- lis 1885 non solum S. Congregatio nihil reprehendendum duxit quoad formam processus, sed ipse Defensor matrimonii •ex officio testatus est, processum exactissime servatis for- mis a Bened. XIV in his casibus praescriptis et ab Inst. S. C. C. declaratis, perfectum esse.
Hactenus de prioribus tribus dubiis; quartum vero du- bium nullum negotium facessit, nam quando processus trans- mittendus est, requiruntur etiam Defensoris matrimonii ex officio animadversiones, quibus deficientibus processus in cau- sis matrimonialibus integer non est : at nullibi in iure prae- scribitur dispositio uniendi actis processualibus etiam votum Canonistae et Theologi; quocirca eadem servanda non est.
At ex adverso primae et principaliori quaestioni prioris dubii, nempe an Episcopus absque Summi Pontificis delega- tione possit instruere processus in causis matrimonialibus dispensationis, negative respondendum videtur. Nam admitti debet uti fundamentale principium, ius conficiendi processum in iudice oriri ex obiecto, quod per sententiam iudicari de- bet, adeo ut processus se habet uti medium necessarium ad finem. Quapropter si iudex in illa materia nullam habeat