REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti.
Alens. I. p. q. 64. memb. 2. D. Thom.I. p. q. 38. art. I . et 2. Henric. in sum. art. 61. q. 8. D. Bonav. hic. q. I . Richard. ibid. Occham. q. 2. art. 1. Doctor in Oxon. hic, et 9. Metaph. q. 15. Suarez I. p. tract. 3. lib. 11. c. 4.
Circa istam distinctionem XVIII. quaero unum: Utrum donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti ? Quod non, videtur, quia secundum Augustinum 15. de Trin. cap. 19. Spiritus sanctus intantum donum Dei est, inquantum datur eis quibus datur. Sed non quia datur eis quibus datur, habet suam proprietatem personalem, quia sic datur ex tempore ; ergo ex sua proprietate personali non habet quod sit donum, quia secundum eumdem ibidem, ubi supra : Apud se (inquit) autem Deus est, et si nemini detur, quia Deus erat Patri et Filio coaeternus, antequam cuiquam daretur , hoc sit quantum ad illam quaestionem , qua Magister quaerit: Utrum Spiritus sanctus eadem ratione dicatur donum et datum.
Item secundo sic : Si Spiritus sanctus ex sua proprietate personali dicatur donum, cum per Spiritum sanctum dantur dona, per donum darentur dona. Sed hoc videtur impossibile, quia donum includit rationem donabilis ; igitur si includeret rationem donantis, includeret relationes oppositas, scilicet dantis et dati ; hoc sit quantum ad primam quaestionem Magistri : An per Spiritum sanctum, donum, donantur dona.
Tertio sic : Si Spiritus sanctus ex proprietate sua sit donum, ergo ex proprietate sua est donabile, quaero cui sit donabilis ? Non. Patri et Filio, certum est ; igitur creaturae. Sed hoc est falsum, scilicet quod dicatur donum ab aeterno ex sua proprietate personali, quia donabilis creaturae, quia tunc eadem ratione Filius diceretur donum, quia ab aeterno processit a Patre, ut donabilis creaturae. Unde dicitur in Isaia 9. Filius datus est nobis, etc. Hoc quantum ad tertiam quaestionem Magistri: Utrum Spiritus sanctus sit donabilis Patri et Filio, vel tantum nobis ?
Item quarto sic : Proprietas personae procedentis dicit processionem, qua accepit essentiam ; ergo si donum sit proprietas personalis Spiritus sancti, donum dicet processionem ejus, quia Spiritus sanctus procedit et accepit essentiam. Sed donum non dicit nisi donationem, quae non competit Spiritui sancto ab aeterno, cum non prius daretur, quam esset cui daretur ; ergo processus ejus non esset ab aeterno, quod falsum est.
Item quinto sic : Quo aliqua persona accipit essentiam, eo habet essentiam. Sed Spiritus sanctus processione accipit essentiam ; ergo processione habet essentiam ; ergo eodem addito utrobique, quo habet essentiam, eo est essentia; sed processione habet essentiam ; ergo processione est essentia, quia si habet essentiam, est essentia. Sic igitur sequitur, quod Spiritus sanctus dono sit essentia, quod falsum est, quia Spiritus sanctus non est eo donum quo Deus, nec Filius eo Filius quo Deus ; eo autem quo est Deus, est essentia ; ergo non eo essentia quo procedit, nec eo donum quo Deus, hoc est, quod dicit Augustinus 7. de Trin. cap. 1. de magnis.
Item sexto sic : Donum habet relationem ad illud cui datur ; igitur si Spiritus sanctus habet ex processione quod sit donum creaturae, per consequens haberet quod sit spiritus creaturae ; hoc falsum est, quia eadem ratione Filius esset Filius creaturae, cum sit nobis datus ; et haec ratio innuitur in quarta quaestione Magistri, an Filius possit dici noster, cum sit nobis datus, sicut Spiritus sanctus dicitur noster.
Item septimo sic : Inter dantem et datum est relatio ; sed Spiritus sanctus dat donum ; ergo si ex proprietate sua personali sit donum, igitur Spiritus referretur ad se secundum relationem donantis et donati, sive dantis et dati. Sed nulla relatio realis vel personalis est ejusdem ad se ; ergo, etc. Hoc sit quantum ad quintam quaestionem Magistri: An Spiritus sanctus referatur ad seipsum.
Contra, Augustinus 4. de Trin. cap. 20. Sicut enim (inquit) natum esse, est Filium a Patre esse, ita mitti est Filio cognosci, quod ab illo sit, et sicut Spiritui sancto donum Dei esse, est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedit. Et sequitur : Nec possumus dicere quod Spiritus et a Filio non procedat: ergo Spiritus sanctus eo est donum quo a Patre Filioque procedit, et per consequens donum est proprietas personalis Spiritus sancti.
Item Augustinus 5. de Trin. cap. 11. Sed tamen (inquit) ille Spiritus sanctus qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur cum ad Patrem et Filium refertur, quia Spiritus sanctus, et Patris, et Filii Spiritus est: sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine, apparet autem cum dicitur donum Dei. Donum enim est Patris et Filii, quia et a Patre et Filio procedit: haec ille ; ergo donum est proprietas personalis ejus, secundum quam a Patre Filioque procedit.
SCHOUUM I.
Posilis pulchris et variis argumentis pro parte negante, ac duplici loco August. ad oppositum, praenotando donum accipi tripliciter, aptitudinaliter, habitualiter et actualiter, affert opinionem Henrici tenentis donum primo modo sumptum, esse proprietatem personalem Spiritus sancti ex eo solum quod non repugnat ei donari. Hanc refutat Doctor, primo, quia proprielas personalis est ad intra, donabilitas ad extra, sed nihil ad extra est necesse esse. Secundo, illa donabilitas est ens rationis, quia non est relatio ad Patrem vel ad. Filium ; ergo non est proprietas. Tertio Spiritus sanctus constituitur per spirationem passivam ; ergo non habet aliam proprietatem personalem.
Tota haec quaestio translata est ab hoc loco ad scriptum Oxonicnse, nihil ferme mutato. Eam ad hoc opus Parisiense spectare probant codices omnes vetusti, et praesertim Vaticanus, idque notatur in ipso scripto Oxoniensi in margine ad quaestionis initium.
Hic dicitur quod donum potest accipi tripliciter, sive aequivoce, sicut habere possumus ab Augustino in auctoritatibus praedictis : Uno modo aptitudinaliter ; secundo modo habitualiter ; tertio modo actualiter. Tertio modo loquitur Augustinus in prima auctoritate allegata de dono. Secundo modo loquitur Augustinus 5. de Trin. cap. l5. ubi inquit : Utrum ergo erat (supple donum) antequam daretur ? sed nondum erat donum, an eo ipso, quo daturus eum erat Deus, jam donum erat et antequam daretur ? etc. Parum post respondet dicens : Sed quia sic procedebat, ut esset donabile, jam donum erat, et antequam esset, cui daretur.
Primo scilicet aptitudinaliter donum dicitur, ut aptum natum est dari, ut ei non repugnat dari, et si in futuro non daretur, sicut loquitur Augustinus in auctoritatibus ad oppositum, et isto modo donum habet rationem proprietatis personalis, vel est donum ex processione sua, scilicet inquantum donabilis.
Sed hoc non concedo, licet distinctionem approbemus, et quod sit falsum arguitur, quia proprietas personalis est ad intra, et non ad extra. Sed donabilitas illa non est ad intra, sed ad extra, ut ad creaturam, quia non ad Patrem nec ad Filium ; ergo, etc. Probo majorem, quia persona quaelibet divina habuit perfectum esse divinum et personale, et antequam fuit aliqua creatura, quia ex se est necesse esse ; creatura vero in nullo esse, nec intra, nec extra, est necesse esse, neque in esse existentiae, nec in esse essentiae, scilicet diminuto, sive intellecto. Ratio hujus est, quia necessitas est conditio existentis, et tale esse abstrahit ab existentia ; etiam hoc esset magis inconveniens, quam si esset necesse esse in tali esse reali. Sed quod est ex se necesse esse prius est, quam illud quod est possibile, vel non necesse esse ; ergo in illo priori est persona tertia, sive ejus processio, et non respectus ejusdem ad creaturam, quia non est intelligere aliquam relationem esse ad creaturam, nisi creatura esset, vel intelligatur esse, quia relatio requirit terminum simul cum ipsa esse.
Secundo probatur major sic : Quia relatio rationis non per se includitur in persona divina, quae est ens reale ; et si includeret relationem rationis, esset ens rationis, etsi cum hoc plura realia includeret, quia constitutum sequitur debiliorem partem. Sed relatio Dei ad creaturam, sive actualis, sive habitualis, sive aplitudinalis, est ens rationis ; ergo, etc.
Item ad principale sic : Una persona non constituitur formaliter duabus relationibus distinclis ; sed Spiritus sanctus per spirationem passivam, quae dicit respectum ad spirantes, constituitur in esse personali ; sed si relatio aptitudinalis esset necessaria ad hoc, ipsa esset alia relatio ab illa. Probo, tum quia sunt ad diversos terminos ; tum quia una est realis, alia rationis.