F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
152 VARSAVIEN.
quando processus in Curia conficitur sive ex Episcopi pote- state ordinaria sive ex delegata S. Pontificis, quia a cano- nibus haec opera Defensoris matrimonii ex officio requiritur, at nullibi exquiritur, inter acta processualia, Theologi et Canonistae votum.
At Archiepiscopus occurrens casui responsionis negativae, has obtulit preces: « Denique, si decisio S. C. C. ad tria priora dubia futura sit negativa, rogo enixe Eminentiam Ve- stram, exponi Sanctissimo Domino meas humillimas preces, ut in eiusmodi casibus, identidem recurrentibus, mihi, meis- que in Provincia Varsaviensi Suffraganeis, ob periculum in- continentiae, partibus ex mora quippe in locis a Roma mul- tum dissitis imminens, concedatur licentia causam sine pe- culiari pro quolibet casu impetratione veniae instruendi, praemisso processu informativo de causis dispensationis, ac deinde tabulas ad S. Congregationem transmittendi, ut, si Eminentissimis Patribus visum fuerit, Sanctissimo de con- cedendae dispensationis beneficio supplicetur. »
Sapientiae Vestrae et prudentiae erit E E . PP. iudicare an et quomodo his precibus annuendum sit. Interim mihi li- ceat advertere, nihil ex iure videri obstare quo minus Epi- scopi petitio benigne excipiatur; pro praxi vero admodum accommoda videtur haec ratio agendi, illi iudiciorum sollicitae expeditioni quae Vobis in votis usque fuit.
Hisce animadversis proposita fuerunt diluenda
D u b i a
I. Sitne in causis nullitatis matrimonii ex quocunque ti- tulo coram Iudice Spirituali agitatis necesse exigere, ut te- stes septimae manus producantur, an vero id in solis causis ex capite impotentiae devolutis observandum, in ceteris au- tem omnibus praetermitti posse?
II. Liceatne sine speciali pro unaquaque vice permissione S. Congregationis recipere instantiam et instituere proces- sum in ordine ad efflagitandam dispensationem Sanctissimi?