REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Declarat optime quomodo nulla persona divina constituitur per respectum ad ereaturam, quia lota Trinitas praecedit etiam esse intelligibile creaturarum, ut ostendit Doclor2. d. l. q. I. Et explicatis variis doni acceptionibus resolvit donum in proposito, dicere respectum rationis ad creaturam, connotando tertiam personam, quae est ex vi suae processionis primus amor, et per aclum amoris procedens a Patre et Filio. Quod si dicatur connotare essentiale in divinis, adhuc semper connotabit Spiritum sanctum, hoc facile capi potest ex simili de missione, quae dicit similem respectum ad creaturam, connotando processionem missi, de quo supra, d. 14. et 16. et juxta haec, explicat Augustinum in ratione ad oppositum.
Respondeo primo, ad rem in se, , secundo ad intentionem Augustini. Quantum ad rem dico, quod nulla persona constituitur in esse personali, per aliquem respectum ad creaturam, nec aliqua proprietas personalis dicit respectum ad creaturam ; imo quidquid est intrinsecum in divinis sive absolutum, sive respectivum, in quocumque esse reali, sive intelligibili, abstrahit ab omni respectu ad creaturam, et est prius quocumque esse creaturae, ita quod si per impossibile vel incompossibile nihil aliud a Deo posset esse in aliquo esse, nihilominus esset in Deo quidquid sibi convenit ad intra, secundum quodcumque esse essentiale vel personale, quia prius intelligitur tota Trinitas in esse personali secundum quodcumque esse, quam creatura intelligitur secundum aliquod esse. Quia quodcumque esse attribuitur creaturae sive reale, sive diminutum, illud est a tota Trinitate, et ideo creatura secundum quodcumque esse ejus, necessario est posterior omni esse ad intra, et ideo nihil intrinsecum in divinis includit necessario respectum ad creaturam, quae est posterior ; ergo cum respectus quo Spiritus sanctus dicitur donum, sit ad creaturam, quia non esset donum, nisi creaturae cui daretur, quia non Patri, nec Filio sic datur, sequitur quod donum non sit proprietas constitutiva Spiritus sancti, sed tantum spiratio passiva, quae accipit esse a Patre et Filio, quae proprie signatur hoc nomine Spiritus sanctus in sensu compositionis, quamvis Augustinus 5. de Trin. c. 11. videatur dicere quod ejus relatio magis apparet in hoc nomine donum, quam in hoc nomine Spiritus sanctus, ut patet in auctoritate superius allegata.
Dico ergo, quod maxime apparet illius tertiae personae proprietas constituitiva hoc nomine Spiritus sanctus, non intelligendo per spiritum tantum naturam intellectualem vel spiritualem, quia sic hoc nomen spiritus est commune tribus personis ; sed accipiendo Spiritus sanctus, pro spirato voluntate unica et sancta Patris et Filii, quia talis voluntas habens objectum infinitum, infinite diligibile sibi praesens, est principium sufficiens producendi amorem infinitum, et per consequens per se stantem, qui spiritus dicitur.
Tamen propter auctoritatem Augustini est sciendum quod donum multipliciter potest accipi. Uno modo potest donum dici quodcumque liberaliter productum, et sic dare nihil aliud est, nisi liberaliter producere, et dari liberaliter produci. Et isto modo potest concedi Spiritum sanctum , ab aeterno datum esse et donum, quia ab aeterno spiratur ; et sic donum non dicit nisi proprietatem personalem, quia ab aeterno Spiritus sanctus est spiratus. Unde sic dare et dari, nihil aliud est quam spirare et spirari; et sic non loquuntur sancti de dono. Nam concedunt Spiritum esse donum ab aeterno, sed non dari ab aeterno, quia ipsum dari ab aeterno includit creaturam cui datur fore ab aeterno ; non enim potest aliquid dari, nisi sit illud cui datur.
Alio modo potest intelligi per donum, amor concors Patris et Filii, quo Pater impendit amorem Filio, et ille rependit amorem eumdem, quomodo loquitur Richardus 3. de Trin. de amore ; et sic non intendit hic Augustinus loqui de dono, quia sic donum, quod idem est quod amor, est mere essentiale secundum unam opinionem ; vel mere personale secundum aliam opinionem. Et ideo dico quod donum per se aliquid unum principaliter signat, et ex consequenti aliud connotat, et sic est univocum ; signat enim per se respectum rationis ad creaturam, et tunc signat aliquod essentiale, et non per se vel principaliter signat proprietatem notionalem alicujus personae ; connotat tamen respectum rationis, ut superius de dari dictum est ; vel si dicatur quod signat utrumque per se, tunc erit aequivocum, et non signat per se unum.
Supponendo tamen quod signat aliquid per se, dico quod primo et per se signat respectum donabilitatis ad creaturam, vel donativi, vel donandi, quia donum potest tripliciter accipi respectu creaturae, ut dixit prior opinio, et in hoc bene ; sed tamen connotat proprietatem tertiae personae procedentis a Patre et Filio, quia amor est verus ex vi processionis suae, et sic vere libere donum. Inter enim omnia dona dantis, primum donum quod dat, et quisquis dare potest, est amor ejus, quem primo dat amato, qui est ratio cujuscumque alterius doni ; nihil enim habet rationem doni, nisi inquantum cadit sub actu amoris. Non enim cultellus vel rosa, neque aliquod exterius habet rationem doni, vel meretur nomen doni, nisi quia communicatum amicabiliter actu amatorio voluntatis ; ideo omnia dona dicuntur talia ratione amoris dantis, etsi non recipientis. Spiritus autem sanctus ex vi processionis suae est primus amor, et infinitus, et procedens per actum amoris a Patre et Filio, eum liberaliter producentibus, et ita donum si sit essentiale per se signans respectum ad creaturam, connotabit tamen necessario proprietatem Spiritus sancti, qui est primus amor essentiae procedentis a Patre et Filio per actum amoris. Et sic intelligendae sunt auctoritates Augustini superius ad partem oppositam allegatae, quod donum dicat proprietatem personalem Spiritus sancti per connotatio nem, et non secundum suam principalem significationem.
Hoc per exemplum declaratur. Hoc nomen dator non signat primo respectum virtutis spirativae Patris et Filii, sed primo signat respectum rationis ipsius ad creaturam, connotando processionem passivam, vel proprietatem personalem Spiritus sancti, per respectum tamen ad virtutem spirativam, per quam producitur primus amor spiratus infinitus ; eodem modo donum non primo modo signat proprietatem personalem Spiritus sancti.
Ad primam rationem principalem patet responsio per ea quae dicta sunt, quia donum non primo signat proprietatem personalem Spiritus sancti ; nam in tantum est donum, inquantum datur eis quibus datur, et ita per se significat respectum ad creaturam, connotat tamen proprietatem Spiritus sancti.
Ad secundum, concedo quod per donum dona dentur, quia per amorem, qui est primum donum, dantur dona omnia, sicut dictum est.
Ad probationem dico, quod non est oppositio in relativis, nisi accipiantur respectu ejusdem ; non enim opponuntur in eodem Paternitas et Filiatio, ita quod idem respectu diversorum sit Pater et Filius, quia potest esse Filius Patris sui, et tamen Pater Filii, quem generat, non tamen potest esse Filius Patris sui, et ipsius Pater, quia tunc idem produceretse, quod est inconveniens, 1. de Trin. c. 1. Spiritus sanctus autem est donum, inquantum connotat ejus processionem personalem, et est simul cum Patre et Filio, dator vel donator cujuslibet doni, quod datur creaturae ; nec est hoc inconveniens, quod sit dans et donum, vel datum respectu diversorum.
Ad tertium dicendum, quod donabile dicitur uno modo, quod est aptum natum donari ; alio modo dicit idem, quod est possibile dari. Nec sunt ista eadem, quia aliquod est possibile esse tale, quod tamen non est aptum natum esse tale ; lapidem enim est possibile ferri sursum, et tamen non est aptum natum esse sursum, nec habet ad hoc aptitudinem. Corpus etiam neutrum, quod nec de se est natum ferri sursum, nec deorsum, ut corpus circulare, possibile est deferri deorsum et sursum. Secundum autem primum modum persona Spiritus sancti habet ex processione sua, et a proprietate personali aptitudinem, quia Spiritus sanctus procedit, ut amor donabilis ; non sic Filius, sed ut verbum declarativum essentiae Patris, et ideo non procedit Filius proprietate personali, ut habens aptitudinem, ut detur ; procedit tamen penes secundum modum, ut possibilis dari a Patre, et a Filio, et a Spiritu sancto, et ita non sunt idem ut patet in exemplo praeallegatae
Ad quartum, concedendum est quod Spiritui sancto praestat essentiam sine ullo temporis initio de Patre Filioque processio, sicut dicit Augustinus 15. de Trin. et quod ista processio includatur in hoc nomine donum, non ut principale significatum, sed ut connotatum. Ad quintum, dicendum quod illa est falsa, quo Spiritus sanctus habet essentiam, eo est Deus, quia processione habet essentiam, non tamen ea est Deus ; nam non eo Pater quo Deus, neque eo Spiritus sanctus quo Deus, sicut patuit superius per Augustinum. Filius etiam nativitate habet essentiam, non tamen nascibilitate est Deus, sed deitate. Et cum probatur, personam habere essentiam est ipsam esse Deum, ergo eodem addito utrobique, quo persona habet essentiam, eo est Deus, nego consequentiam ; sed est fallacia figurae dictionis penes primum modum. Nam Ablativus quando construitur cum verbo adjectivo, construitur cum eo, vel in ratione principii activi, vel in ratione actionis et fieri, ut lignum habet esse calidum calore, vel igne, ibi iste Ablativus calore significat quod calor habitus in ligno sit principium calefactionis in ligno ; cum vero dicitur, lignum habet esse calidum calefactione, construitur Ablativus in ratione factionis et fieri. Sed quando Ablativus construitur cum verbo substantivo, construitur cum eo in ratione principii formalis essendi, ut cum dicitur, lignum est calidum calore ; et ita in proposito: Spiritus sanctus
habet essentiam processione, construitur Ablativus cum verbo in ratione actionis, quasi in esse et fieri ; sed cum dicitur: Processione est essentia, et Deus, significat ibi quod processio sit formalis ratio qua est Deus, quod non est, et sic est ibi fallacia figurae dictionis ex simili terminatione.
Ad sextum, dicendum quod Spiritus sanctus dicitur donum creaturae, .et spiritus noster, secundum illum respectum, quem connotat ex sua processione, quia sicut donum primo significat respectum ad creaturam, connotando tamen aeternam processionem, ita e converso Spiritus sanctus primo significat processionem aeternam, vel personam illam constitutam, connotando respectum aptitudinalem ad creaturam ; Filius autem ex processione sua, non significat respectum ad creaturam, nec illum connotat, quia naturaliter, et non per modum doni procedit. Exit enim non quomodo datus, sed quomodo natus, Augustinus 5. de Trin. c. 14.
Ad septimum, dico quod Spiritus sanctus est dativus sui, quantum ad extra, nec iste respectus doni est proprietas ejus personalis, ut dictum est, sed tantum connotatum.