Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem?
Alens. I.r. q. 47. mem. I . D. Thom. I. p. q. 42. art. I . et 4. Henric. quodlib, 5. quaest, I . D. Bonav. hic. art. I . q. I. et 2. Bichard. art. I. quaest, I . et 2. et 3. Doctor in Oxon. hic et d. 31. et guodl. 6. art. 2. Vide etiam 8. Met. q I. Suarez 1. p. traet. 3. lib. 4 c. 10.
Circa distinctionem decimam nonam quaeritur primo : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem.
Quod non. In Deo non est quantitas, 5. de Trin. c. 7. et 8. et lib. 9. c. 2. Deus est magnus sine quantitate ; ergo neque in eo est magnitudo, neque genus, nec species, sed aequalitas est proprietas quantitatis.
Item, aequalitas non est perfectionis, ut probatur per Augustinum lib. 83. qq. q. 31. Si omnia essent aequalia, non essent omnia.
Item, coaequalitas est relatio mutua, hic enim est mutua, ut patet per Augustinum 6. de Trin. c. ultimo: Imago si perfecta est coaequatur ei, cujus est imago, non illud suae imagini.
Contra, Athanasius in symbolo: Coaeternae sibi sunt et coaequales ; et Magister in littera probat hoc specialiter per Augustinum de fide ad Petrum c. 2.