F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
456 PINNEN.
Georgii Curatus illius petitioni restitit, quia non amplius cappellani nominaban tur. Municipium antea recursum habuit ad tutricem administrativam auctoritatem, quae in eodem nullum ius recognovit exactionis, imo praecepit ut a publicis libris rationum curatorum praestatio expungeretur. Verum non acquiescens Municipium, experiri suum ius voluit apud tribunalia, sed non meliore omine, nam apud omnes iuris- dictionis gradus victum discedere debuit; non quod iudica- tum fuerit de obligatione curatorum praestandi suum tribu- tum etiam non extantibus cappellanis; sed integra hac re- manente quaestione, decretum fuit, Municipium quacumque in hypothesi carere actione ad hoc ius experiendum contra curatos.
Cum Municipium ab huius actionis exercitio exclusum fuerit, consequens fuit, ut statim subingrederetur Archipre- sbyter, qui antea protestatus se nolle adire civile Tribunal, sub anno 1890 apud S. C. C. iudicium instituit petens, ut sibi ius recognosceretur exigendi dictam praestationem a Curatis, quae si interim in cappellanorum sustentatione ero- gari non poterit, converteretur in alias cultus expensas, omnino suae Ecclesiae necessarias, praesertim ob urgentes reparationes Ecclesiae fabricae faciendas.
Ad evincendum suum ius vero actor imprimis invocabat trium saeculorum non interruptam consuetudinem, iuxta quam Curati semper solverant Ecclesiae archipresbyterali tri- butum.
Hanc obligationem aiebat, a Curatis solemniter assum- ptam per publicum instrumentum diei 17 Februarii 1760, nec non per Bullam iam citatam diei 20 Martii 1579. Praeser- tim quoad hanc Bullam considerabat posteriora verba iam citata, per se spectantia tertium cappellanum eligibilem ab archipresbytero, quaeque aperte decernunt, portionem cap- pellaniae vacantis erogandam esse in utilitatem et beneficium Ecclesiae et non aliter.
Dein notabat ; sane archipresbytero hanc actionem dene- gari non posse, uti iure merito Municipio abiudicata fuit,