Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum in divinis personis relatio aequalitatis distinguitur a relatione similitudinis et identitatis ?
Vide Doctores citatos quaest. prima.
Juxta hoc quaeritur: Utrum in divinis personis relatio aequalitatis distinguitur a relatione similitudinis, et identitatis ? Quod non videtur. Augustinus o. de Trin. cap. 7. Non est aliud Deo esse, aliud magnum esse; sed hoc idem est illi esse, quod magnum esse, propter quod sicut non dicimus tres essentias, sic nec dicimus tres magnitudines ; igitur magnitudo non distinguitur in divinis ab essentia ; ergo nec relatio aequalitatis fundata, super magnitudinem distinguitur a relatione identitatis fundata super essentiam et substantiam.
Item, potest argui de similitudine, quia non est aliud Deo sapientem esse, et Deum esse ; igitur non distinguuntur istae relationes in divinis.
Contra, per Philosophum 5. Met. text. 19. patet quod sunt distinctae relationes, nec sunt idem realiter ; igitur in divinis non erit omnino eadem relatio.