F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
158 PINNEN.
pellanis, qui coadiuvarent in animarum cura, cessat cum illis congrua substentatio. Non potest enim illa reservari non existentibus. Deest enim finis congruae assignatae.
Praeterea urget Patronus, hoc probat decretum ipsum episcopale, quo erigitur Archipresbyteratus in paroeciali Ec- clesia. Iamvero in praefato decreto nullum fit verbum de stipendio assignando duobus Cappellanis, et persolvendo a duobus dictis Parochis.
Frustra, prosequitur Orator, adversarius opponit instru- mentum anni 1560, in quo asserit Parochos nostros assum- psisse obligationem persolvendi praestationes favore Parochi Loci Tossiccia. Etenim ex duobus Curiae responsis non con- stat de existentia et veritate praefati instrumenti, et pro- inde de assumpta obligatione. Cum ergo non constet de causa obligationis, necessario consequitur cessare quoque effectum. Unde ad rem ait Tiraquellus « cessante obligationis causa, cessat etiam effectus » Tract, cess. caus. p. 1, n. 22.
Ceterum constat, regulam Sacrorum Canonum notissi- mam esse, ut beneficiorum onera ex fundationis tabulis su- mantur, et commensurentur, quin possint ampliari. Clement. Quia contingit lib. 3, tit. 11 de relig, domib. Porro ex fun- dationis tabulis non patet, posse Archipresbyterum exigere praestationes ad effectum illas erogandi in restaurationes Ec- clesiae aut in cultus expensas. Quocirca, patet, deficientibus Capellanis, non teneri parochos enuntiatos ad praestationes persolvendas. Haec nimirum confirmavit lex 99 ff. de verb. oblig. quae docet causam obligationis debere esse expressam ; si aliter est, debet intelligi fuisse omissam, ibi : « Quidquid adstringendae obligationis causa dictum est, id nisi palam verbis exprimatur, omissum esse, intelligendum est ». At in casu, minime fuisse dictum constat, deficientibus Capel- lanis, praestationes erogandas esse in instaurationes Eccle- siae, vel expensas cultus.
Sed esto quod Capellani extarent, prosequitur patronus, tamen nunc Parochus S. Georgii non teneretur ad praesta- tionem persolvendam. Non enim haberet unde persolvere