DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Sciendum quo l Aristoteles ponit ser regulas. Nota, ut istas regulas intelligas, quod Aristoteles per mobile intelligit totam resistentiam, sive proveniat ex medii densitate, si ve ex ponderejet per movens intelligit solam virtutem motivam non mixtam cum resistentia, et per spatium solam quantitatem absque resistentia, esset enim fallacia existimare sola pondera esse resistentiam ; cum enim lapis jacitur, non solum lapis resistit, sed densitas aeris, et sic ab eadem virtute velocius movetur lapis major quam minor, quia si minuitur lapis, crescit resistentia ex parte aeris,quia minus ei cedit aer ; ex quo sequitur, quod motus velocior erit altero tali proportione, qua virtus movens unius excedit suam resistentiam, magis quam movens alterius motus suam resistentiam, ita ut in proportione proportionum, quas habent virtutes moventes secundum excessum, quo suas excedunt resislentias, erit proportio velocioris, vel tardioris motus ; si enim, verbi gratia, una virtus movens sit ut octo, movetque pondus ut quatuor, et alia sit etiam virtus movens aequalis, sed resistentia sit ut duo, prior virtus est in du-.pla proportione ad suam resistentiam, posterior in quadrupla ; tunc considera quae proportio sit inter has duas proportiones, quadruplam scilicet et duplam, et excessus quo excedit proportio quadrupla duplam, erit proportio velocitatis motus unius ad alterum.
FINIS LIBRI SEPTIMI PHYSICORUM