DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
( ) Mutatum esse est recessisse ab aliquo termino. Nota, quod Aristoteles in hac ratione supponit, quod quidquid mutatur discedit a termino a quo, aut, quod idem est, relinquit ipsum. Nam relinquere aut est idem quod mutari, aut relinquere sequitur ipsum mutari: relinquere enim et mutari idem motus realiter sunt, et sola ratione differunt ; nam mutari est acquirere terminum ad quem, et relinquere est discedere a termino a quo ; prius autem natura est intentio in finem, quam discessio a termino a quo, eo enim discedo ab hoc loco, quia tendo in alium.
(b) Quia si fiat mutatio de A in B. Nota quod in hac ratione Aristoteles duo supponit : Primum, quod mutatio fit sine interruptione de uno loco in alterum. Secundum, quod impossibile est, mutatum, quando mutatum est, adhuc mutari in terminum ad quem mutatum est ; imo si ultra mutetur, mutabitur ab illo, et non in illum. Arguitur ergo sic : illud quod mutatum est de A in B, vel est in A, vel in B, vel in aliquo intermedio, ut in C, sed non est in A, quia separatum est ab eo, nec est in intermedio ; quia adhuc mutaretur in B, cum ponatur continue moveri, et sine interruptione de A in B ; relinquitur ergo, quod illud mutatum est de A in B.
( ) Illudi inquo aliquid mutatum est potest intelligi dupliciter. Nota quod quidquid incipit esse per primum esse, incipit esse per indivisibile, quia nunc est, et immediate ante hoc non fuit; et eadem ratione quidquid desinit esse per primum sui non esse, desinit per aliquod indivisibile ; et hac intentione docet Philosophus id temporis, in quo mobile per se primo mutatum est, esse indivisibile.
( ) Primum instans in quo est motus. Nota quod hac ratione Aristoteles ducit ad duo inconvenientia, si illud primum esse motus sit indivisibile. Primum inconveniens est, quod tunc duo instantia indivisibilia essent contigua, et immediata ; et hoc inconveniens sic deducit Sanct. Thom. Si enim in A, B, est motus, hoc est in instanti indivisibili, quod designat sub duabus litteris, quia est finis praeteriti temporis, et initium futuri, A, B, est tempus, et per consequens constat ex duobus indivisibilibus. Sed ego non video hanc consecutionem ; nam qui diceret A, B, esse unum indivisibile, negaret proinde esse tempus, et esse duo indivisibilia.
Themistius ita exponit, quod si est indivisibile, in illo non est motus, ut text. 29 ostensum est, non tamen explicat, quomodo duo instantia essent contigua. Quidam neotericus Thomista ita consequeutiam deducit, nempe quod si detur motum futurum terminari intrinsece per primum instans, esse indivisibile, eadem ratione quies praeterita terminaretur intrinsece per ultimum instans, et sic duo instantia essent immediata. Quod ita explicat; nam cum A, D, sit terminus, et praeteriti temporis, et futuri, detur quod illud mobile in toto tempore praeterito C, A quieverit, tunc si tempore praeterito quievit, in quacumque parte et instanti illius quiescit. Consequentia haec revera non tenet, quia in instanti non potest esse quies ; valet tamen ad hominem, concesso, quod in instanti potest esse motus, nam tunc eadem ratione, qua motus incipit intrinsece per primum instans, desinit et quies per ultimum, et immediate ad instans quietis in instanti movetur ;
ergo instans est. immediatum instanti ; et haec expositio est Scoti in hoc textu, si perpendatur ejus sensus, nisi quod Scotus juxta sensum Aristotelis probare intendit, quod non est dare aliquod indivisibile, in quo aliquid movetur, quia vel sequeretur, quod illud instans esset indivisibile, vel quod instans esset immediatum instanti. Consequentia in hunc modum deducitur, quia in instanti in quo primo incipit motus, nihil adime mutatum est, illi autem instanti nullum indivisibile est immediatum, quia indivisibilia non sunt sibi proxima, et tamen si esset, in quo aliquid primo mutatum est, oporteret illud esse immediatum illi primo instanti ; ergo illud primam non erit indivisibile, sed divisibile. (e) Omne quod movetur prius movebatur. Haec ratio sic posset deduci, si esset dare illud, in quo primo aliquid mutatum est, vel illud est divisibile, vel indivisibile ; sed neutrum est dandum : ergo, etc. Minor probatur, et primo quod non divisibile ; quia si ponatur mobile quiescere in toto tempore C, A, tunc adhuc in instanti A, ipsum mobile quiescit, id est, non mutatur, nec mutatum est. Ponatur ergo secundum adversarium, quod sit primum mutatum in A , B, tunc sic arguitur ; si A, B, est Indivisibile, vel idem cum A, vel est proximum ipsi A : non proximum, quia indivisibile non est proximum indivisibili ; nec etiam A, D, et A sunt idem, quia positum est, quod in A, nondum mutatur, nec mutatum est; tamen in A, B, ponitur primo esse mutatum ; ergo, etc. Minor vero quantum ad aliam partem, scilicet, quod illud, in quo primo mutatum est, ncn sit divisibile, probatur sic, quia sicut prius arguebatur, vel in utraque parte mutatum est, vel in neutra, vel in altera tantum; si in neutra, tunc non est mutatum in toto ; si in altera tantum, tunc non primo mutatum in toto ; si vero mutatum est in utraque, tunc prius mutatum est in priori parte quam in posteriori, et sic non est mutatum in toto. (f) Sed qualitas est per accidens divisibilis. Nota quod hic Aristoteles non negat qualitatem esse per se divisibilem secundum gradus formae, ut supra notavit Scotus ; et ex hac ratione sequitur, quod non datur minimum in qualitate, sive secundum extensionem, sive secundum intensionem ; nam quando lignum applicatur igni, non datur minima pars , quae primo habeat calorem, sed quacumque data, minor prius est calefacta, et quocumque dato gradu intensionis, ante illum fuit alius gradus.
Et si quaeras, an qualitas separata a quantitate sit divisibilis, dico quod divisibile bifariam sumi potest : uno modo pro divisibili potentia propinqua ; alio modo pro divisibili potentia remota. Illud dicitur divisibile potentia remota, quod habet formam sufficientem, non tamen sub modo convenienti, sub quo oportet eam haberi, ad hoc quod dividatur. Divisibile autem potentia proxima dicitur, quod sic habet eam, quod cessante impedimento statim posset sequi actus ad dividendum. Dico ergo quod qualitas separata a quantitate non est divisibilis in partes ejusdem rationis potentia propinqua, est tamen divisibilis in potentia remota.
Et si dicas, ergo talis qualitas esset spiritualis ; nego consequentiam, eo quod nata est informare corpus, modo nulla forma accidentalis spiritualis nata est informare corpus.