DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Oportet accipere quid hoc nomen vacuum significet. Nota, quod quemadmodum ad demonstrandam passionem de subjecto oportet supponere quid est subjectum, ita ad ostendendum an res significata per subjectum sit, oportet supponere, quid nomen significet.
(b) Antiqui dabant quatuor descriptiones vacui, etc. Nota, quod aliqui antiqui ex eo supponebant vacuum esse locum, in quo nihil est, quia Intelligentias spirituales nondum cognoscentes, nihil putabant esse nisi corpus, et cum in rei veritate vacuum sit locus, ubi non est corpus, pro eodem accipiebant corpus,et ens,el in loco non esse corpus, et esse nihil ; et ex hoc in alium labebantur errorem, putantes nullum esse corpus nisi tantum tangibile ; omne autem corpus tangibile aut grave est, aut leve ; et ex hoc colligebant vacui definitionem, Vacuum est locus, in quo non est corpus grave, aut leve. - (c) Si esset aliquod corpus sonorum, etc. Nota, quod aliqui ex antiquis putabant caelum esse nec grave, nec leve, affectum tamen colore, et sono : (colore quidem propter lucem, et sono propter motum.) Ex hoc Aristoteles deducit eos in contradictionem. Nam cum dicant solum eum locum, qui est susceptivus corporis tangibilis, cum tali corpore carruerit, esse vacuum ; dicere tunc coguntur locum repletum corporecaelesti, aut aere, (quae illi putabant non esse gravia, aut levia, esse tamen colorata) vacuum esse. Si vero non fueritnecessarium, ut locus non sit vacuus, corpus illud quo repletur, esse tangibile, sed satis est esse corpus, sequitur, ut talis locus non sit vacuus, atque ita est in veritate. Contradictionem ergo implicant dicentes prius vacuum esse locum, ubi nullum est corpus: et subjungentes postea vacuum esse, ubi non est corpus tangibile : cum detur locus, qui secundum primam definitionem non est vacuus, et tamen secundum alteram sit vacuus.
( ) Si vacuum esset materia, etc. Nota, quod, cum vacuum nihil aliud sit, quam locus non repletus corpore, sequitur juxta sententiam Platonicorum, qui ponebant locum esse materiam, et quatenus recipit formam, per quam res fit hoc aliquid, id est, constituitur in hac specie, materiam (quatenus consideratur non determinata ad certam speciem substantiae per formam) esse vacuum. Hos autem reprehendit Aristoteles, quia sicut non recte dixerunt materiam esse locum, ita nec recte dicunt materiam esse vacuum : materia enim non est separabilis, id est, subjecto distincta abeo, cujus est materia : locum vero atque adeo vacuum, omnes concedunt rem esse distinctam a corpore, quo locus aut repletur, aut caret.
(e) Si vacuum esset, sequeretur quod esset, etc. Nota, quod, cum vacuum idem sit quod locus non repletus corpore, et determinatum sit text. 37. locum non esse spatium inter latera loci, nempe dimensiones distinctas a corpore locato, sequitur ut neque vacuum detur extra corpus, quod localiter movetur, ut dicebat prima opinio ; neque intra corpora, ut dicebat Democritus. Hic autem insinuat Aristoteles hos assertores vacui eosdem esse, qui supra posuerant locum esse illas dimensiones insensibiles distinctas a corporibus, quas text. 37. reprobaverat ; hasque cum carerent corpore sensibili, vacuum appellabant.Et ideo dicitur vacuum extra corpora, id est, distinctum a corporibus : sunt enim accidentia sine subjecto, et quantitates per se subsistentes. Quoad sequentium intelligentiam notandum est. Et hoc est, quod subjungit ; vacuum enim non corpus , sed corporis spatium esse vult, vel, ut alibi legitur, esse volunt. Unde si legatur vult, referri debet ad vacuum ; quia vacuum vult, id est, natura vacui exposcit, ut non sit corpus, sed corporis spatium ; si vero legatur volunt, referri debet ad opinionis auctores, ut sit sensus : opinantes vacuum esse, volunt vacuum non esse corpus, sed corporis spatium.
(f) Si motus localis est, vacuum est, etc. Nota, quod haec consequentia, ut manifestum est, non valet de motu alterationis.
Nulla enim est apparentia de motu altera, tlonis, ut requirat vacuum, quo se movens conferat : nam alteratio non fit per mutationem loci, sed per receptionem qualitatis in subjecto corpore, et in hoc, ut dicit hic Aristoteles, fuit deceptus Melissus, qui ex negatione vacui sustulit omne genus motus. Nec etiam valet de motu locali, quia potest fieri per hoc, quod corpora subintrant se invicem per modum inspissationis ; ut si aliquid moveatur in pleno, sicut apparet in circulationibus aquarum, ubi una pars pariter caedit aliam, et unus circulus pellit alium.