DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Post (1) haec autem dicamus. Iste est secundus tractatus hujus quinti, in quo Philosophus determinat de unitate motus, et dividitur in duo capitula: In primo describit quosdam terminos, quibus utetur postea : et in secundo determinat de unitate motus, ibi : Unus autem motus. Primum capitulum dividitur : quia primo describit terminos. Secundo, ostendit in quibus reperiuntur aliqui illorum, et comparat eos ad invicem, ibi : Quoniam autem omnis mutatio. Primo, praemittit intentionem, et patet in littera. Prima definitio, quod (2) Illa dicuntur ( ) simul, quaecumque sunt in eodem loco, primo ; ut materia et forma ejusdem speciei, substantia et sua accidentia. Secunda definitio, Illa dicuntur separatim, quaecumque sunt in diversis locis ; praecipue si loca sua propria in nullo convenient. Tertia definitio, Illa se ( ) tangunt, quorum ultima sunt simul, scilicet simul per privationem corporis intermedii. Quarta definitio,Medium est in quod continue mutans natum est prius attingere quam ultima, secundum (c) naturam continue mutans : et dicit continue mutans ad differentiam mutationis instantaneae, in qua non est medium secundum motum. Et subdit, quod ad hoc, quod dicatur medium, oportet quod sint duo extrema, inter quae sit illud medium , et illa extrema sint contraria. Quinta definitio (3) Illud continue movetur,cujus motus non interrumpitur per quietem mediam ; et quandoque ( ) apparet nobis motus continuus, qui non est continuus propter hoc, quia interruptio quietis est insensibilis.Sexta definitio, Contraria (4) secundum locum sunt illa,
quae maxime ( ) distant secundum lineam rectam, quia, ut patet 10. Metaph. contrarietas est distantia perfecta. Et quod illa est sumenda secundum lineam rectam, patet, quia linea recta est mensura, quae potest duci inter duo puncta : modo istae sunt proprietates convenientes mensurae. Septima definitio ; quod (5) Illa dicuntur ( ) consequenter, inter quae nullum est medium ejusdem generis ; sicut duo homines sunt consequenter se habentes, inter quos nullus est alter homo, et dato quod aliquid sit intermedium alterius generis, non propter hoc oportet, quod illa non se habeant consequenter : quia dicit Aristoteles quod duae domus dicuntur consequenter se habere, inter quas non est domus media. Octava (6) definitio.Habitum (g) est, quod non solum consequenter se habet ad aliquid, imo cum hoc tangit ipsum, ita ut ultra rationem consequentis, habitum addat tangere.
Quoniam autem omnis mutatio.Hic ostendit in quibus inveniuntur praedicti termini : et primo, ostendit in quibus invenitur medium mutationis. Secundo, in quibus invenitur continuum. Tertio, comparat ad invicem tangere, consequenter, et continuum : et quarto, infert corollarium, text. 13. et 4 Metaph. Secundum ibi, Continuum quidem est. Tertium ibi, Manifestum autem est. Quartum ibi : Quare si est punctum.pri- mo, ponit istam conclusionem: Medium mutationis invenitur in contrariis. Probatur, quia omnis mutatio est inter opposita ; tunc igitur medium mutationis, vel invenitur in contradictoriis, et hoc non : quia inter contradictoria non est dare medium, ut patet 1. Post. text. 17. vel inter contraria ; et habetur propositum. Et accipitur contrarietas large, prout se extendit inter privationem, et habitum, quia inter puram privationem, et habitum perfectum bene est medium.
Continuum (7) quidem est. Hic ostendit in quibus ( ) invenitur continuum, dicens, quod in illis invenitur continuatio, quae nata sunt se invicem tangere, et tangendo uniuntur, ita ut ex eis fiat unum extremum, quia quamdiu remanent duo extrema, non sunt continua, et eo modo, quo nata sunt uniri, sive naturaliter, sive artificialiter, sive proprie, sive improprie, illo modo nata sunt ad invicem continuari.
Manifestum (8) autem est. Hic comparat ad invicem consequenter, tangere, et continuum; et est conclusio ista:Con-sequenter est prius quam tangere, et tangere prius quam continuum. Probatur, quia illud est prius, a quo non convertitur subsistendi consequentia ; sed a consequenter ad tangere non convertitur subsistendi consequentia, nec a tangere ad continuum ; ergo, etc. Major patet 5. Metaph. text. 16. et minor probatur ; quia sequitur, ista tangunt se ; igitur consequenter se habent, et non sequitur e converso. Similiter sequitur, Ista sunt continua, igitur se invicem tangunt, (i) et non sequitur e converso.
Quare si (9) est punctum. Infert corollarium, quod si unitas, et punctus sint res separatae a sensibilibus, sicut posuit Plato, impossibile est, quod eadem res sit unitas et punctus : quia puncta (j) nata sunt se tangere, et unitates consequenter se habere, non autem tangere. Et tunc (10) in fine recapitulat, et patet in ittera.