DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
Arietat. c. 5. texi.i5. Themist. Simpl. Aver. ibidS). Thom.lect. 7. et opusc. 52. et quadi. 6. art. 8. Alb. tract. 1. c. 13. Hervaeus quo di. 10. q. 7. Ferrar. q. 2. Capreol. in 2. dist. 2. q. 1. ad 6. arg. Aureolus ibid. Canon. q. 2. Javel. in 4. Phys. q. 14. Sotus q. 2. Jandunus q 9. Pereira lib. 11. c. 9. Conimb. 4. Phys. c. 5. q. 3. Complut. disp. 19. q. 6. Ruvius q. 4. Roccus in Paraphrasi cap. 9, Fuente diffic. 2.
Arguitur quod sic : quia omne movens, vel mobile est in loco ; sed omne ens est movens, vel mobile : igitur omne ens est in loco. Major patet, quia omne mobile est mobile localiter, et omne mobile localiter, est mobile de loco ad locum, et per consequens est in loco ; modo omne movens est simul cum moto, ut patet 7. hujus, text. 10. igitur omne movens, et omne mobile est in loco.
Secundo, quia omne ens est corporeum, et omne tale est in loco. Primo' de corporibus notum est. Item, de incor poreis, quia ista non distant localiter a corporeis : igitur si corporea sunt in loco, et incorporea erunt in loco.
Tertio, quia omne ens est in tempore : igitur omne ens est in loco. Antecedens apparet, quia hoc verbum est, consignificat tempus. Et tenet consequentia per simile : quia sicut illud, quod nunquam est, non est ; sic etiam illud, quod nunquam est, non est ; igitur omne quod est, alicubi est , et per consequens in loco est.
Quarto, quia motus,finitas, infinitas, locus,non esse vacuum, sunt communes passiones entium, igitur enti conveniunt. Tenet consequentia : quia aliter non essent communes. Consequentia probatur per communes Expositores, qui dicunt, quod tertius, et quartus liber Physicorum sunt de communibus passionibus entium.
Quinto, si aliquod ens non esset in loco hoc maxime esset ultima sphaera ; sed ultima sphaera est in loco, quia movetur localiter ; igitur, etc. Item, quia est corpus. Item, quia est alicubi : nam de ipsa convenienter quaeritur, ubi est, quod non esset, nisi esset in loco.
Oppositum arguitur ; quia tunc sequeretur, quod in Iocis esset processus in infinitum, quia unius loci esset alter, et illius alter, et sic in infinitum; quod est falsum. Et patet consequentia, ex quo locus est ens.
De ista quaestione solet fieri magna difficultas de ultima sphaera, an sit in loco, vel non ; et de hoc dixerunt (a) quidam ponentes locum esse separatum, quod ultima sphaera est in loco, sicut aliquod aliud corpus mundi, quia occupat spatium sibi aequale praecise.
Alia opinio posuit, quod ultima sphaera (b) est in loco secundum partes ejus, sed non secundum se totam.Tertia posuit (O), quod ultima sphaera nullo modo est in loco, et ex hoc inferebat, quod ultima sphaera nullo modo movetur localiter. Sed quantum ad corrolarium, haec opinio est falsa : quia certum est respectu alicujus puncti fixi in terra ultima sphaera secundum quamlibet partem sui se habet aliter, quam prius se habuit, et de facto post aliter se habebit, quam nunc se habet : igitur ultima sphaera movetur localiter.
Quarta opinio ponit tres conclusiones ; et est opinio Commentatoris (d). Prima conclusio est, quod ultima sphaera non est per se in loco. Probatur : quia non habet corpus circumdans ipsam. Secunda est, quod ultima sphaera est in loco. Probatur, quia movetur localiter. Ex quibus sequitur Tertia, quod ultima sphaera est in loco per accidens, scilicet per suum centrum, ita quod centrum mundi est locus ultima sphaerae ; sed ista opinio non sufficit : quia eadem ratione diceretur, quod cor hominis esset locus hominis, sicut quod centrum est locus ultimae sphaerae. Item, de ratione loci est, quod contineat locatum, et tamen centrum mundi non continet ultimam sphaeram ; ergo, etc.
Quinta opinio ponit, quod nulla est ultima sphaera, imo extra octavam sphaeram, vel extra nonam, si ponatur, est una sphaera infinita quiescens.
Sexta opinio ponit imaginationem, quod sint sphaerae infinitae secundum numerum isto modo, quod nona sphaera imaginetur dividi in duas medietates, et exterior medietas in duas alias, et sic in infinitum ; tunc in ista divisione nulla est ultima ; igitur quaelibet sphaera infra aliam continebitur.
Ista non valet : quia adhuc staret dubitatio eadem de aggregato ex omnibus illis sphaeris.
Istis dimissis, supposito quod sit aliqua ultima sphaera, respondeo ad quaestionem: Pro quo notandum, quod aliquid () potest dici esse in loco dupliciter ; uno modo occupative, et proprie, sicut homo, vel lapis est in aere. Alio (f) modo improprie, et vocatur appropriate, sicut dicimus, quod Deus est ubique, Angelus est in caelo, et sic de aliis : et talia dicuntur esse alicubi, eo quod ibi sunt, et apparent suae operationes. Sed aliquid potest dici esse in loco occupative, sive circumscriptive multipliciter : Primo modo per se. Secundo modo per accidens. Tertio modo in potentia solum. Quarto modo in actu. Quinto modo secundum partes, vel ratione partis.
Secundo notandum, quod aliqua sunt corpora, quae de sui natura determinant sibi certam figuram, ut corpora caelestia quae determinant sibi figuram sphaericam, et talia propter sui perfectionem non indigent, quod habeant aliquod corpus extrinsecum eis propter sui conser vationem, saltem non omnia requirunt, quia ultima sphaera non habet aliquid aliud circumdans ipsam. Alia sunt, quae non determinant sibi certam figuram, sed figurantur per figuram continentis, sicut elementa simplicia.
Nunc ponuntur conclusiones, discurrendo per diversa genera entium. Prima conclusio : Deus, Intelligentiae, et quaecumque substantiae separatae aliae ab inr tellectibus humanis, qui conjuncti sunt corpori, sunt in loco appropriate. Patet, quia talia non sunt corpora, nec inhaerent corporibus ; sed ex eo solo dicuntur esse in loco, quod eorum operationes ibidem apparent, et quanto aliqua substantia separata agit in pluribus, et diversis locis, tanto majori loco appropriatur. Et ideo quia Deus agit ubique, Deus est ubique appropriate.
Secunda conclusio : Intellectus noster non solum est in loco appropriate, imo occupative, et per accidens. Patet, quia, intellectus noster non est forma solum, sed inhaerens.
Tertia conclusio: Aggregatum ex omnibus corporibus mundi non est in loco nisi ratione partis. Patet, quia illud ag
i gregatum non habet corpus extrinsecum circumdans ipsum , sed aliquae partes ejus sunt, quarum quaelibet circumdatur corpore extrinseco : igitur aggregatum illud est in loco ratione partis, et non aliter.
Quarta conclusio : Ultima (g) sphaera caelestis non est in loco nec per se, nec per accidens, nec ratione partis, nec totius ; imo nullo modo est in loco. Probatur : quia ultima sphaera non habet corpus, nec aliquod extrinsecum sibi continens ipsam, nec aliqua pars ejus est in aliquo separato ab ea ; igitur nullo modo est in loco. Probatur consequentia per definitionem loci ; et antecedens apparet : quia hoc intelligimus per ultimam sphaeram, extra quam nihil est, et cujus nulla pars est ab alia discontinua. Ex hoc sequitur, quod ista consequentia non valet, ultima sphaera non est in loco ; igitur non est alicubi, quia esse in loco est una species de genere ubi, sed aliae species circumloquuntur per alias positiones, ut circa, juxta, et hujusmodi ; et ideo, si quaeratur ubiest ultima sphaera, convenienter potest responderi, quod est circa octavam sphaeram, vel est circa centrum.
Quinta conclusio : Omne corpus divisum ab alio citra ultimam sphaeram est in loco. Probatur : quia quodlibet tale habet corpus extrinsecum sibi continens ipsum cujus superficies est locus ejus proprius, et naturalis.
Sexta conclusio : Partes essentiales totius, et accidentia extensa per totum subjectum, sunt in loco per accidens ; sed partes integrales totius existentis in loco sunt in loco in potentia, et quaedam sunt in loco per se in potentia, ut partes substantiae compositae existentis in loco ; alia sunt in loco per accidens in potentia, ut partes accidentium, et partium essentialium. Patet igitur qualiter diversimode aliquid dicitur esse in loco, et qualiter diversa entia sunt diversimode in loco.
Ad rationes : ad primam dicitur, quod non omne mobile est in loco : quia ultima sphaera nullo modo est in loco, nec ratione totius, nec ratione partis.
Ad secundam : quod non est proprium corpori esse in loco, sed solum est proprium corpori habenti aliquod extrinsecum continens separatum ab eo.
Ad tertiam, negatur consequentia, nec est simile ; quia hoc verbum est, connotat esse in tempore, vel saltem in instanti sub distinctione, sic, quod connotat esse in tempore, vel in instanti, et debet hoc poni sub disjunctione propter multa, quibus diversimode attribuitur esse, sed hoc verbum est, non connotat esse in loco, ideo non est simile.
Ad quartam, dico quod istae sunt passiones communes omnibus entibus, id est, sunt passiones communiores, quae conveniunt entibus naturalibus, sed ei hoc non sequitur, quod quaelibet illorum conveniat.
Ad quintam, concedo quod ultima sphaera non est in loco. Ad probationem dico, quod non sequitur, hoc movetur localiter, igitur est in loco: sed sufficit, quod aliter se habeat ad aliquod quiescens, quam se habuit ; vel saltem, quod aliter se haberet ad aliquod quiescens, si aliquod quiescens esset. Et hoc dico pro tanto,si poneretur totus mundus moveri uno motu recto,vel circulari.