REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia Henrici unam personam esse in alia, non secundum se totam, sed secundum partem, quae etiam est aliquid alterius, id est, secundum essentiam, refutatur primo, quia sic Filius esset in Patre, quasi inhaerens.sicut essentia. Secundo, personae sibi insunt mutuo secundum eamdem rationem ;ergo non secundum partem. Tertio, proprietas communicabilis, non dicitur formaliter de persona, sed esse in per se competit formaliter essentiae ;ergo non personae.
Nota quod diversi sunt modi ponendi, omnes tamen in conclusione conveniunt, licet hoc ratio humana non capiat secundum Hilarium 7. de Trin. ideo tria sunt videnda. Primo, quis sit modus essendi in personarum. Secundo, quae sit ratio essendi in. Tertio, si est ibi aliquis modus essendi in ex iis, quos ponit Aristoteles 4. Phys. text. 23.
De primo dicit unus Doctor, quod aliquid esse in aliquo potest esse tripliciter ad praesens. Vel quod aliquid sit in alio, primo quia secundum se totum. Vel quod aliquid sit in alio secundum partem, et hoc dupliciter. Vel quia pars totius est in alio, tamen illud in quo est, non est aliquid ejus, ut pes avis est in laqueo, et laqueus non est aliquid ejus ; vel quia illud in quo est, est pars ejus, ut si poneretur quod duo monstra habeant aliquid commune, ut unum pedem.
Primo modo non potest una persona esse in alia, quod probat dupliciter : Primo, quando totum est in aliquo primo, quodlibet ejus est in eo, et quaelibet pars aequaliter cum alia ; ergo si sic Pater esset in filio, aequaliter esset paternitas in
Filio sicut essentia, consequens est falsum.
Secundo arguitur sic : Quod est primo in aliquo, ambitur ab illo. Sed impossibile est intelligere quod idem primo sit ambiens se ; ergo sic non possunt duae personae esse in se invicem ; ergo persona est in persona secundum partem. Aut ergo secundo modo, quia aliquid ejus, et tamen illa pars nihil est ejus cui inexistit ;sed sic persona esset relatio, oportet quod tertio modo secundum partem sit in alia.
Sed de persona in qua est alia, dicit ille Doctor quod una persona est primo, in qua est alia, quia secundum totam rationem ejus habet rationem continentis.
Contra, quandocumque aliquid est in aliquo per partem, idem modus convenit parti, et toti per partem, sicut patet, albedo est in homine per faciem, ideo idem modus convenit faciei, et toti homini per faciem ; ergo si Filius sit in Patre primo, ita est Filius, ut quasi inhaerens Patri sicut essentia.
Dicitur quod major est vera de isto, quod est proxima ratio essendi in, sic non est essentia cum relatione.
Contra, illud destruit principale propositum, quia quando aliquid est in, secundum totam entitatem ejus primo, tunc est primo in, sicut risibile non competit parti primo, sed toti ; ergo si proxima ratio essendi est essentia cum proprietate, sic erit in.
Item, esse in, in proposito non potest intelligi ad se, quia sic Pater esset in Patre ; ergo dicit relationem non originis (quia sicut Pater est in Filio, sic e contra, non sic est de relatione originis), ergo oportet quod sit relatio communis ; ergo convenit secundum eamdem rationem utrique extremo ; ergo non secundum partem inassistit ; ergo secundum totum est illud cui inassistit.
Item, proprietas personae, secundum quod est ita communicabilis, nullo modo dicitur formaliter de persona ; sed esse in dicitur formaliter de essentia ; igitur non formaliter de persona.