REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Praenotando quomodo quaedam praedicata conveniunt subjecto et singulis partibus ejus, ut calidum igni, et alia nulli parti subjecti, quia paries non habet, ut risibile homini ; vel si convenit partibus non ita primo, nec aequaliter, ut agere compositi, quod prius et perfectius convenit formae quam materiae. Resolvit circuminsessionem, de qua hic esse, inexistentiam unius subsistentis in alio subsistente praesentialiter et intime ; ita Hilarius.
Quantum ad modum, quo ponitur una persona in alia, sciendum est secundum Hilarium, 7. de Trinitate versus finem, quod una persona est in alia, non ut aliud in alio, ut corpus in corpore, sed ita inesse ac subsistere ut in subsislentente insit ; ergo secundum ipsum, una persona ita est in alia ut subsistens in subsistente. Subsistere vero primo competit personae, ut generare et generari primo competit supposito et toti, et non quia alicui parti primo competit ; igitur esse in ex parte utriusque extremi primo convenit personae, et non primo convenit alicui, quod est in persona.
Dico igitur, quod una persona est in alia non per informationem, quomodo illud cui aliquid inest, denominatur ab inexistente, sed per mutuam praesentiam spiritualem, qua subsistens est in subsistente distincto.
Pro solutione tamen primae rationis Gandavensis est sciendum quod praedicatum quod primo convenit toti, aliquando convenit homogeneo, et tunc tale praedicatum convenit cuilibet parti, quia quaelibet pars est ejusdem naturae cum toto, sicut loquitur Philosophus de moveri primo 7. Physicor. text. 1. et 2. Totum, inquit, non movetur a se ipso primo, quia parte quiescente non movetur totum. Aliquando vero praedicatum, quod primo inest alicui, non inest homogeneo, et hoc, vel quia non habet partes illud, cui proprio inest ; vel est totum heterogeneum, et tale praedicatum quod convenit tali toti, vel non convenit alicui parti, vel si aliquo modo convenit uni parti, et non alteri, hoc est, quia una pars magis est ratio quare tale praedicatum convenit toti quam pars alia.
Exemplum primi, triangulus primo habet tres, vel homo est risibilis. Exemplum secundi, quando principium magis est unius partis quam alterius, ut patet de actione, quae convenit toti primo, quia ejus causa magis est forma quam materia ; similiter de intelligere, quod primo convenit homini magis per animam quam per corpus.
Ideo major illa Gadavensis, est neganda propter duo : Nec enim oportet quod illud, quod convenit toti primo, conveniat parti ; nec etiam dato quod conveniat, oportet quod aequaliter. Vel si detur major in proposito, et quod essentia est in, vel quod pars est Deus, non sequitur, ergo Pater est Filius, sed est aequivocatio de esse in.
Ad aliam rationem de ambire, dico quodita impossibile est quod eadem pars sit primo contenta, et cum alia parte sit primo continensidem, sicut totum primo esse in se. Ideo dico quod non tenetur quod persona est in persona per continentiam, ita quod una sit ambiens aliam, sed sicut si duo Angeli essent idem, et tamen distinguerentur aequaliter, quia essentialiter distinguerentur, etenim spiritualia non distinguuntur per ubi.