REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Quatuor articulis tria dicit Doctor. Primum dictum : ln divinis est lotum quoddam contentivum plurium, quorum quodlibet est ipsum non totum proprie dictum constans partibus. Secundum : In divinis non est majoritas, videretur tamen esse, ponendo relationes dicere perfectionem, quia sic tota Trinitas esset perfectior una persona. Tertium dictum : In divinis non est universalitas, quia quidquid est ibi, est de se hoc ; est tamen ibi quod est perfectionis in universali, scilicet communicabilitas et illimitatio, seclusa ejus imperfectione, scilicet potentialitate et divisibilitate. Quartum dictum : In divinis non est totum essentiale ex partibus, quia ibi non est materia, neque ratio materiae, neque aliquid potentiale.
Respondeo, quod hic sunt quatuor declaranda, sicut quatuor proponuntur in quaestione. Quantum igitur ad articulum primum de totalitate in generali, dico quod secundum Philosophum tertio Physic. textu 64. totum et perfectum sunt idem,vel consequuntur se ; differunt tamen, quia res dicitur perfecta, cum non caret aliquo pertinente ad suam perfectionem, sed habet terminum suae perfectionis. Unde dicitur perfectum,quod pertingit ad finem, sed totum non dicitur habere finem ; sed quod contineat aliqua, respectu quorum est totum ; stricte autem accipiendo totum, illa quae in toto continentur dicuntur partes, et sic totum, proprie sive stricte accipiendo ipsum, est correlativum partis.
Verumtamen quia totum includens rationem perfecti, non dicit de se imperfectionem, sicut pars, ideo generalius. accipiendo totum quam ut partem habet pro correlativo, dicitur totum non solum continendo aliqua, ut patet, sed continendo alia quaecumque sunt aliquid ejus. Unde lotum dicitur respectu quorumcumque quae sunt in ipso, sive sint partes quae non sunt ipsum, sive non sint partes, non tamen sunt ipsum, et sic totum transfertur ad divina, generalius accipiendo totum, quam ut habet partem pro correlativo. Nam correlativa, quae in creatis dicunt perfectionem, possunt transferri ad divina, licet non e converso eorum opposita.
Exemplum, ratio prioris transfertur ad divina. Unde dicitur Pater prior esse origine Filio, sed non ita passim transfertur posterius ad divina. Non enim ita passim conceditur quod Filius sit posterius Patre origine, sicut et Hilarius concedit Patrem esse majorem Filio, licet non concedat Filium esse minorem Patre. Sed totum primo modo prout habet partem pro correlativo, dicit limitationem, compositionem et dependentiam respectu partium, quas continet, quarum nulla est ipsum. Non sic autem concedendum est rationem totius esse in divinis, sed totum quod non dicit continentiam partium, sed aliquorum, quorum quodlibet est ipsum, ut pelagus infinitum ; sic conceditur esse in divinis, et ratio est: Deus enim non est simplex simplicitate punctuali, sed immensa, et quia Deus simplex est, ideo quidquid est in ipso, est ipsum ; et quia est quoddam immensum sicut pelagus infinitum omnia capiens, ideo plura continet. Ideo Deus est tale totum, cui non repugnat simplicitas, quia omnia quae continet sunt ipsum totum, ut sic correlativum ejus non sit pars, sed aliquid . totius. Unde omne totum, qualitercumque acceptum, refertur ad aliquid sui, non tamen sicut ad partem.
Si vero quaeratur, cujusmodi est totum illud ? dico quod non invenitur omnino simile totum in creaturis, quia in creatura si inveniatur simplicitas, non est ibi immensitas; et si in creatura sit aliquo modo immensitas vel pluralitas, illa includunt compositionem, et non omnimodam simplicitatem. Assimilatur tamen toti virtuali in creaturis, quale totum est in anima respectu suarum potentiarum. Hoc, ut mihi vi--detur, vult dicere quidam Doctor in illa quaestione hujus distinctionis, ubi quaerit, si est ponenda in Deo totalitas integritatis? Dicit enim in praedicta quaestione, quod totum uno modo dicitur absolute, et sic totum idem est quod perfectum ; alio modo dicitur totum per comparationem ad partem. Primo modo est ponere totalitatem in divinis ; secundo modo non. Non autem intelligo quod intelligat totum dici absolute, ita quod non referatur, quia hoc non est esse totum ; sed dicitur absolute absolvendo ipsum a respectu ad partem, et sic vere dicit quod non ponitur in Deo.
Quantum ad secundum articulum, dico quod in divinis nulla persona est major alia, quoniam secundum Hilarium tertio de Trinitate in principio : Pater dat totam essentiam Filio; igitur omnem perfectionem quae fundatur in essentia ; igitur nulla persona est major alia in perfectione. Nec ratione relationis, quia habere aliam relationem non est habere aliam perfectionem, quia relatio non est in se perfectio ; quod probatur primo ex perfectione simpliciter. Nam secundum Anselmum in Monol. Perfectio simpliciter est, quae in quolibet melius est ipsum, quam non ipsum. Quod est sic verum, sicut alias dictum est; quod in quolibet supposito non determinato ad naturam, melius est ipsum quocumque alio sibi incompossibili, quod non convenit in aliquo divino supposito, quia tunc aliqua perfectio esset in una persona, quae non esset in alia.
Dicetur forte, quod hoc non sequitur, quia persona alia habet, vel habere potest aliam relationem aequalem relationi alterius personae; et ideo non sequitur unam personam esse perfectiorem alia, quamvis aliam relationem habeat, quae est perfectio simpliciter.
Contra, sicut arguit Damascenus lib. 1. fid. Orth. c. 5. Si essent duo dii, neuter esset perfectus, quia unus haberet perfectionem, quam non haberet alius. Nunc autem hoc non concluderet secundum responsionem praedictam, quia dicetur sibi quod alius Deus habet perfectionem aequivalentem perfectioni alterius Dei, quamvis non eamdem. Vult igitur quod ex hoc, quod alia perfectio est in alio, quod neuter sit perfectus, sicut arguitur in proposito de relationibus personarum, si sint perfectiones.
Item, saltem si relatio sit perfectio, una persona aliquam perfectionem habet, quam non habet alia. Et arguitur sic: Quod habet omnia propria cum alio, et cum habet infinitam perfectionem ultra, est perfe -elius ; sed Pater habet relationes aequales cum Spiritu sancto, et habet aliam relationem, ut spirationem activam, quae ponitur perfectio simpliciter ; igitur Pater esset perfectior simpliciter.
Confirmatur, Pater habet secundum omnes,quatuor relationes ; non autem Filius et Spiritus sanctus ; igitur si relatio esset perfectio, Pater esset perfectior aliis personis.
Item, facta abstractione in divinis, unum non praedicatur de alio per identitatem, nisi utrumque sit perfectio, vel alterum ; et si utrumque vel alterum sit perfectio infinita, unum praedicabitur de alio in abstracto. Unde haec est vera: Sapientia est veritas, quia utraque est perfectio, et similiter sapientia est paternitas, quia altera est perfectio infinila ; sed haec est falsa : Generatio est spiratio ; igitur neutra importat de se perfectionem. Ideo relatio in Deo non dicit formaliter perfectionem, tamen propter identilatem relationum ad essentiam, quaelibet est per identitatem infinita. Nec credo aliquem Doctorem dixisse contrarium, quin isto modo possit exponi. Sic igitur nulla est majoritas virtualis in una persona quae non sit in alia.
Quantum ad tertium articulum, dico quod in divinis non est totum universale, quia quod est commune realiter, non est universale. Sed Deus est communis realiter tribus personis, quia idem realiter cum illis ; igitur etc. Major probatur, additur enim primo ibi commune realiter pro natura,quae si sit communis secundum rationem, vel non, habet locum distinctione 23. Universale enim habet duas conditiones perfectionis, et alias duas imperfectionis, quia universale importat esse communicabile et esse illimitatum, sicut per oppositum, suppositum est incommunicabile et limitatum. Alias conditiones imperfectionis importat, scilicet quod sit divisibile et potentiale, sive determinabile, quia in isto supposito determinatur ad hoc, et utrumque est de per se de ratione universalis.
Tunc arguitur sic: Nullum universale est de se hoc : quodlibet essentiale in Deo est de se hoc ; ergo nullum essentiale in Deo est universale. Major est manifesta, quia quando aliquid est de se hoc, ita est determinatum, quod non potest determinari ; tale autem non est universale, quia universale ex hoc, quod universale natum est determinari ad suppositum. Minor est manifesta, quia non est plurificabile aliquod essentiale in divinis, et probatum est supra, propter quod dicit Damascenus lib 3. de fide orth. c. 6. quod proprietates non determinant naturam, sed hypostases. Unde relationes advenientes non faciunt naturam esse communem, sicut si albedo adveniens Socrati constitueret ipsum in genere Qualitatis, Socrates tamen non esset communior. Ita relationes advenientes essentiae non faciunt essentiam esse communiorem, nec aliquam communitatem sibi tribuunt, sed est de se hoc ante adventum illarum, et est proprius quis hujusmodi entis formalis, quod est deitas. Nec tamen ponam suppositum, homo enim est proprium quid, aut proprius quis humanitatis, et tamen non est suppositum ; plus enim requiritur ad rationem suppositi, ut alias patebit.
Quantum ad quartum articulum, dico quod non est ibi totum essentiale ex partibus essentialibus, ut ex materia et forma, quia essentia non est in potentia, nec formabilis, nec forma alterius ; hoc enim poneret in Deo compositionem et limitationem. Unde non est materia nec ratio materiae, sive potentiae ad recipiendum. . Sed hic est unum dubium : Nam omne absolutum secundum se conceptum, quod est aptum natum habere relationem, videtur in potentia secundum se conceptum ad illam. Sed essentia prout secundum se concipitur, est apta secundum se, et nata habere relationem, et nunc de se habet: igitur est in potentia ad illam.
Dico ad hoc, secundum quod in quinta distinctione dictum est, quod in Deo non est materia, nec quasi materia, nec ratio materiae transfertur ad divina. Unde quidam Doctor in hac distinctione in quaestione, qua quaeritur, an in personis diuinis sit materiale principium? dicit in pede quaestionis, in Deo nullo modo, nec vere, nec transsumptive reperitur materiale principium, et concedit in sequenti quaestione, quod in Deo sit proprie quid, sive quis et quo.
Ad dubium igitur dicendum quod si intelligam aliquid aptum natum recipere relationem, tunc verum est quod est in potentia ad relationem ; sed essentia divina non recipit relationem, nec est in potentia receptiva aliqua, sed dat relationi esse, etiam et subsistere in persona. Exemplum est de anima in primo instanti, quo intelligitur infundi, non intelligitur recipere aliquid a corpore, ut a partibus corporis, sed ut daret esse partibus corporis ; unde non debet intelligi essentia sub relationibus, ut superficies substrata albedini, sed ut anima infinita dans esse cuilibet parti, non tamen informatione.
Et quod dicunt innitentes priori rationi, quod essentia non est in potentia objectiva, nec subjectiva, sed in potentia receptiva ; hoc nihil est, quia si relatio sit actus, quod est in potentia ad relationem, ut eam habet, est potentia receptiva, vel subjectiva.
Unde potentia receptiva non est aliqua tertia potentia a potentia subjectiva et objectiva.
Ad argumenta patet per dicta. Quod enim dicitur, quod omne infinitum est majus finito, verum est; sed relatio non est finita, nec infinita, omne enim finitum importat imperfectionem et limitationem, et non sequitur si non est infinitum, ergo est finitum, ut superius dictum est. Si tamen accipiatur, quod omne infinitum est majus non finito, falsum est, quia non est comparatio secundum majoritatem nisi inter quanta virtutis vel molis ; relatio vero nullam virtutem perfectionis importat.
Quod autem dicitur quod illud, quod dicitur de pluribus est universale, verum est, si sit unum secundum rationem in eis, quia univer sale est aptum natum determinari, quod non contingit in proposito, ut dictum est.
Quod vero arguitur, quod Filius est de essentia, dicendum est quod secundum Augustinum lib. 2. contra Maxim. c. 6. non reperitur quod persona sit de substantia, quia non dicimus tres personas ex eadem essentia, licet conceditur quod Filius sit de substantia Patris, ubi non notatur materia, sed originis consubstantialitas, ut superius in isto libro fuit dictum.
Ad alia patet responsio per dicta.