Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum personae divinae sint aequales in potentia ?
Alens. I. p. q. 27. memb. 5. D. Thom. I. p. q. 42. art. 6. Richard. ibid. D Bonav. hic q. I . Aegid. q. 2. Durand. ibid. q. 1. Doctor in Oxon. his q. unica. Vide eum in Phys. q. 14. et 15. Suarez 1. p. tract. 3. l 4. c. 9. Vasquez 1. p. disp. 169.
Circa distinctionem vigesimam quaero : Utrum personae divinae sint aequales in potentia? Quod non, arguitur per rationem Richardi, primo de Trin. c. ultimo, qua probat quod non possint esse plures dii, quia unus faceret alium nullipotentem ; sic arguitur de personis, ut patet alibi.
Confirmatur ista ratio: Pater prius ordine originis habet actum volendi quam Filius ; igitur praehabet velle ad productionem creaturarum. Si igitur Filius eodem velle possit producere creaturas, sequitur quod Pater, ut vult aliquid extra, determinet Filium ad volendum illud esse ; igitur Filius non liberum vult illud.
Contrarium patet ex Augustino 2. de fide ad Petrum c. 2. et etiam contra Maximinum, ut in littera.