REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Praemissa distinctione potentiae activae aequalis secundum intensionem et extensionem, probat secundum utramque aequalem esse in omnibus personis divinis. De variis potentiae acceptionibus videri potest Doctor d. 2. q. 2. et d. 7. q. I.
Respondeo ad quaestionem primam, quod potentia, quae ponitur in Deo, non est passiva, sed activa, potest intelligi secundum extensionem, vel secundum intensionem ;
utrumque enim potest esse sine alio. Exemplum primi, de charitate magna et parva, qua sunt aequales secundum extensionem, quia ad omnia digibilia ex charitate, non tamen secundum intensionem. Exemplum secundi, de calore generato, quia est aequae perfectionis cum calore generante, non secundum extensionem, quia non potest calor generatus in generationem sui, nec in generationem caloris prioris, a quo generabatur.
Ad propositum dico, quod personae divinae sunt aequales in potentia secundum intensionem illius potentiae, quia quidquid ponitur in illa potentia activa, qua aliquid producitur secundum propriam magnitudinem, aeque ponitur in omnibus tribus personis, ut patet distinctione decima nona. Sunt etiam aequales in potentiasecundum extensionem,quia illa, ad quae est extensio hujus potentiae, sunt effectibilia respectu quorum principium productivum aequaliter in tribus personis. Probatio : Principium perfectum agendi in quolibet supposito, quod prius est, quam terminus ejus producatur, potest esse principium agendi illi supposito, ut sic suppositum tale posset agere illo principio. Sed potentia qua producitur aliquod effectibile, prius est in tribus personis, quam intelligatur aliqua creatura produci ; ergo quaelibet persona eam potest producere illo principio activo. Minor habet probari in illa quaestione : An productio ad extra necessario praesupponat productionem ad intra, breviter tamen nunc probatur sic: Necessarium ex se prius est non necessario ex se ; sed quidquid est in divinis est necessarium ex se, quod autem producit ad extra, non est necessarium ex se ; tale enim est effectibile et possibile, capiens esse post non esse ; igitur principium quo producitur aliqua creatura, prius habetur a tribus personis, quam aliquid producatur ad extra ; igitur, etc.
Ad rationem in contrarium dicendum est, quod velle prius habetur in tribus personis, quam transeat super quodcumque objectum, ut jam probatum est ; ideo quaelibet persona aeque libere producit, non aliunde determinata, quam ex libertate propria. Et quando dicitur quod Pater prius habet velle, verum est de illo velle, quod est respectu essentiae suae. Nec est aliquid contingenter productum illo actu, sed velle respectu objectorum primariorum prius habetur a qualibet persona, antequam transeat super aliquod objectum extra producibile, quia prius personae divinae producuntur, quam intelligatur aliquis actus intellectus aut voluntatis respectu objecti creati ; posterius enim producitur creatura secundum quodcumque esse quam persona divina.
SCHOL1TJM II.
Tria asserit, primum posse generare non spectare ad omnipotentiam, quia hujus objectum est possibile objeclive, ut opponitur necessario. Secundum, potentiam productivam respectu Filii generandi, ejusque objectum esse possibile, ut opponilur necessario a se originative. Tertium, quod in hac Pater et Filius sint aequales, si sumatur pro fundamento remoto potentiae ; de quo late supra distinctione septima, quaestione prima.
Ad secundam quaestionem, dicitur quod potentia generandi, ut est in Patre, pertinet ad omnipotentiam, non ut in Filio ; rationes illius opinionis, et argumenta eam improbantia, ponuntur alibi .
Tum breviter dico quod ad illum actum, sive ad illum terminum, est potentia per se pertinens ad omnipotentiam, qui secundum se est possibilis ; quod autem in hoc, et non illo, hoc accidit. Sicut ad actum currendi causandum requiritur potentia, et ideo illa potentia, quae non posset causare actum currendi, non esset omnipotentia, non tamen si non posset causare actum currendi in eo, quod non est natum currere, est impotens.
Ideo Deus non est impotens, etsi non posset causare in se cursum. Similiter non dicitur impotens, si non potest causare intelligere in lapide, sed esset impotens si non posset causare intelligere in intellectu, et cursum, in quolibet animali ; omnipotentia igitur est respectu cujuslibet actus, sive termini possibilis produci. Si natus est esse per se, omnipotentia est respectu illius in se ; si vero natus est esse in alio, omnipotentia est respectu illius in alio. Et ideo si Filius sit terminus possibilis, et potentia generandi sit simplex potentia, illud sive ille, qui non potest in actum generandi, non esset omnipotens.
Respondeo igitur ad quaestionem, tria declarando : Primo, quod generare Filium Deum non sit actus omnipotentiae ; nec Filius sit terminus omnipotentiae. Secundo, quod ad istum terminum est aliqua potentia. Tertio, si illa potentia sit in Patre, et non in Filio, sintne aequalis potentiae ?
Quantum ad primum, dico quod potentia generandi non pertinet ad omnipotentiam, quia omnipotentia est respectu omnium possibilium. Non enim cum dicitur omnipotentia, fit distributio potentiae universaliter, tunc enim distribueretur pro potentia bovis et asini, et sic cum in Deo formaliter non sit potentia bovis, nec asini, Deus formaliter non esset omnipotens. Sed distribuitur objectum potentiae, ut sit sensus : Omnipotentia, id est potentia omnium possibilium ; unde omnipotentia est una potentia singularis, quae est respectu omnium possibilium habere esse. Cum igitur Filius Dei non sit tale possibile esse, sed ex se necesse esse, sequitur quod Filius Dei non sit terminus omnipotentiae, nec per consequens generare Filium Deum est actus omnipotentiae.
Quantum ad secundum, estne ad actum generandi Filium, et ad istum terminandi aliqua potentia ?
Respondeo quod sic, nam potentia activa stricte sumpta, est potentia transmutativa, ut patet per Philosophum 5. Mel. cap. 12. et 9. c. 2. est enim principium transmutandi alterum. Ab ista vero potentia activa transmutativa abstrahimus potentiam activam, inquantum activa est, qua ponitur res in esse secundum totum sui, ut in creatione, de qua potentia loquitur Avicenna, 6. Met. Ulterius nos ponentes productionem in divinis ad intra, oportet nos ulterius abstrahere ab utraque potentia praedicta potentiam productivam, qua persona producitur in eadem natura, et haec potentia est ad hunc terminum, et ad actum generandi Filium. Non tamen ista potentia productiva includitur in omnipotentia, ut patet ex praedictis, quia per omnipotentiam non distribuitur potentia, sed objectum potentiae. Unde omnipotentia est una potentia singularis respectu omnium possibilium, alia a potentia productiva, sicut praecise loquendo potentia activa est alia a productiva ; non igitur potentia ista productiva includitur in omnipotentia ad omne possibile.
Et si dicas, si potentia activa sic transfertur ad divina, igitur similiter suum correlativum, quod est possibile, et per consequens illa potentia activa productiva includitur in omnipotentia, quae est potentia ad esse possibile, cum illa sit respectu possibilis.
Respondeo uno modo sic, secundum quod dictum est in distinctione praecedenti , quando in creaturis alterum relativum dicit perfectionem, et suum correlativum imperfectionem, illud quod dicit perfectionem potest transferri ad divina, prout perfectionem dicit ; non autem suum correlativum, sed aliquid communius eo, ut patet de toto, quod sic transfertur, et non pars, sed aliquid communius parte, ut esse aliquid totius. Similiter de priori et posteriori, et majoritate et minoritate, ut patet in proposito, quia potentia activa dicit perfectionem, ideo potest transferri ad divina sub ratione potentiae productivae, non autem possibile, quia dicit imperfectionem.
Aliter potest dici, quod cum duplex sit possibile, subjectivum scilicet, et objectivum, quamvis in Deo non ponatur potentia subjectiva, potest tamen poni potentia objectiva, qua potest produci realiter aliquid in divinis, et sic potest concedi ibi esse possibile, ut dicit possibilitatem objeclivam, et sic Filius est possibilis, quia nihil aliud est sic Filium esse possibilem objeclive, quam esseproducibilem et generatum. Et illud possibile non repugnat necessario ex se, quia illud possibile non est creabile ; sed repugnat necessario a se, quia quod est necessarium 1 a se, non potest esse terminus potentiae aliquo modo.
Quantum ad tertium, si est aliqua potentia in Patre, quae non includitur in Filio, ut jam dictum est, quomodo tunc Pater et Filius sunt aequalis potentiae ?
Respondeo, quod si potentia accipiatur pro illo, quod formaliter importatur nomine potentiae, cum illud sit relatio quaedam, secundum illud non attenditur aequalitas, nec inaequalitas, quia non dicit perfectionem, nec magnitudinem virtualem, ut probatum est in praecedenti distinctione . Si autem accipiatur pro fundamento, quomodo potentia accipitur communiter, sicut cum dicilur potentia est principium transmutandi aliud, vel ab alio, quod non est verum de relatione, sed de fundamento, sic potentia est aliqua magnitudo virtualis, quae tanta est in Filio et Spiritu sancto, quanta est in Patre, et sic non obstante quod potentia generandi, quae est relatio, non sit in Filio, nec in Spiritu sancto, tamen omnino sunt aequales in potentia, accipiendo potentiam prout secundum eam nata est attendi aequalitas. Unde sic tanta est potentia in Filio, qua aequalis est Patri, quanta in Patre, qua adaequat sibi Filium.
Secundum hoc possunt faciliter salvari et intelligi dicta Magistri, quae habet distinctione 7. patet enim quomodo verum est eadem est potentia, qua Pater potest gignere Filium, et qua Filius potest gigni a Patre. Alia etiam dicta ejus, et Sanctorum ibidem, faciliter possunt intelligi. Sic igitur patet ad formam quaestionis, quod potentia generandi Filium Dei non pertinet ad omnipotentiam ; et hoc dicerent Philosophi, si in divinis ponerent generationem, sicut potest patere ex dictis.
Ad primam rationem dupliciter potest dici : Uno modo, quod haec consequentia tenet gratia materiae : Pater est omnipotens: igitur potest generare, tenet enim gratia materiae, propter perfectionem denotatam per praedicatum, et propter convenientem modum suppositi, quod ponitur in subjecto respectu actionis, nam omnipotentia consequitur habentem omnem perfectionem. Unde supponit et dat intelligere omnem perfectionem simpliciter in omnipotente ; suppositum vero Patris est conveniens generationi activae. Nunc autem suppositum habens omnem perfectionem conveniens generationi activae, potest communicare perfecte suam naturam producendo sibi simile, quia quod suppositum non possit producere sibi simile, aut hoc est quia non includit omnem perfectionem, aut quia non est suppositum conveniens tali actioni, ut Filius. Et ideo sequitur : Si Pater est omnipotens igitur potest generare sibi simile ; non tamen tenet per locum a toto in quantitate, ut quia generare Filiurct sit terminus omnipotentiae, quia eodem modo sequitur : Si Pater est omnipotens, igitur Pater potest intelligere ; non quod intelligere Patris sit terminus omnipotentiae, sed quia est perfectio simpliciter, quam praesupponit omnipotentia in omnipotente ; ita in proposito tenet consequentia propter omnem perfectionem simpliciter, quam requirit omnipotentia in praedicato, et propter suppositum conveniens actioni: generationis, quod ponitur in subjecto.
Aliter potest dici, quod Augustinus probans contra Maximinum, quod Pater possit generare Filium sibi aequalem, supponit ab eo concessum, quod Pater genuit Filium, quia hoc dixit Maximinus, sed Filium minorem se. Nunc sequitur quod si Pater generat, et non potest generare Filium sibi aequalem, quod sit impotens ; et ideo ex opposito consequentis cum eodem addito, sequitur oppositum antecedentis. Unde sequitur, si Pater generat, et est omnipotens, igitur generat Filium sibi aequalem, et ita sequeretur de Filio ; sed assumptum esset falsum, scilicet Filium posse generare.
Ad secundam rationem de omniscientia quaere alibi.