REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia Magistri ad mittentis hanc: Solus Pater est Deus, quia relativum non excludit correlativum, refutatur ex Philosopho. Secundo, quia falsum est ly solus additum relativo non excludere correlativum, quia ista convertuntur: Solus Pater est, nullus non Pater est. Ostendit etiam neque in sensu compositionis aut divisionis hanc esse veram. Videri potest de his quaest. 12. de universali, ubi docet quomodo unus capitur categorematice et syncategorematice, et 3. d. 9. agit de ly solummodo, et 4. dist. 11. q. I. et 2. d. 12. q. I. quomodo ly totus, sic dupliciter sumitur, et 3. d. 6. q. 2. et in praedicament. q.8. quomodo dictio exclusiva aliter excludit a parte subjecti, et aliter a parte praedicati, fatetur tamen dicta q. 2. non esse Logicam traditam de exclusiva a parte praedicati ; quaest. I. de substantia docet syncategorema positum a parte subjecti non esse subjecti partem, sed determinationem, secus si ponatur a parte praedicati. Vide Scholia in Oxoniensi bic ad n. 2. et 4.
Dicitur quod haec absoLute vera est : Solus Pater est Deus, quia si esset falsa, hoc non esset nisi quia excluditur respectu talis praedicati Filius et Spiritus sanctus ; sed hoc non est verum, quia unum relativum includit aliud, quia est de per se intellectu ejus. Dictio vero exclusiva non excludit illud quod includitur in per se intellectu inclusi ; igitur, etc.
Item, sequitur : Solus Pater est, igitur Pater est ; et ulterius, igitur Filius est; igitur a primo ad ultimum, solus Pater est ; ergo Filius est ; igitur respectu esse non excluditur Filius per additionem exclusivam additam Patri ; sed idem est Patrem esse, et Deum esse ; igitur in hac : Solus Pater est Deus, non excluditur Filius.
Item tertio sic : Dictio exclusiva addita accidenti non excludit subjectum, sed includit. Unde non sequitur, tantum album est, ergo substantia non est; sed sequitur oppositum, ut patet apud Philosophum primo Physic. cap. 3. Sed non essentialiorem habitudinem habet accidens ad subjectum, quam unum relativum ad suum correlativum ; igitur dictio exclusiva addita uni non excludit reliquum.
Contra, primo Phys. text. 9. Si tantum principium est, principiatum non est.
Item secundo, unum opposito rum, quod non praedicatur de alio, excluditur per dictionem exclusivam, imo universaliter excluditur omne illud quod non dicitur de incluso ; hoc enim importat per negativam exponentem exclusivam affirmativam ; igitur cum Filius non sit Pater, per hanc : Tantum Pater est Deus, excludetur Filius.
Item tertio sic : Contingit intelligere aliquid vere et praecise inesse uni correlativo, ut sua propria differentia vel passio ; sed data hac responsione hoc esset impossibile significare, quia denominaretur aliud relativum includi ; igitur aliquid posset vere intelligi, quod non posset vere significari per aliquam propositionem, quod est inconveniens.
Unde quantum ad istum articulum, dico quod tanta est incompossibilitas inter opposita relativa respectu ejusdem, sicut inter alia ; et ideo sicut dictio exclusiva addita uni oppositorum secundum aliam opinionem excludit suum oppositum, ita etiam addita uni relativorum excludit suum correlativum oppositum.
Ad primum pro alia opinione dicendum quod sicut unum relativorum includitur in alio, ita non excluditur universaliter ab eo per dictionem exclusivam, si illud est de intellectu ejus. Non autem est de ejus ut hoc hic, sed ut hoc hujus, vel secundum aliam habitudinem casualem, et sic non excludit unde haec, solus Pater generat, includit, quod Pater Filii generat.
Ad aliud dicunt quidam, quod in hac : Solus Pater est, Pater distrahitur et diminuitur, quia Pater includit associationem Filii, quam excludit, et privat dictio exclusiva solus, et ideo non sequitur : Tantum Pater est, igitur Pater est, sed est fallacia secundum quid, et simpliciter, quia dictio exclusiva repugnat intellectui Patris, et ideo diminuit ab ejus significato.
Contra, dictio syncategorematica nunquam diminuit a significato sui disponibilis, sed praesupponit significatum ejus, eo quod dicit modum determinandi ipsum respectu alterius extremi, et modus praesupponit significatum modificandi , aliter enim ipsum non modificaret, sed destrueret. Unde si diminueret,non diceret modum circa significatum determinabilis, sed circa aliud significatum ; sed categorema, quod importat dispositionem realem, potest diminuere ut mortuum. Quamvis igitur non sequitur, homo mortuus, ergo homo, sequitur tamen solus Pater: ergo Pater est.
Praeterea, si solus diminueret asignificato Patris in hac,so lus Pater est, igitur in hac, solus Pater est Pater, Pater in subjecto diminueretur, et per consequens non esset vera, solus Pater est Pater, sicut nec haec, homo mortuus est homo. Probatio consequentiae, comparatio subjecti ad praedicatum non aufert comparationem eorum inter se ; igitur si ista, solus Pater est Pater, diminueretur, ubicumque solus addetur ad Patrem, Pater diminueretur, et cum semper inter se possint comparari, erit diminutio.
Ideo dico ad rationem, quod formaliter sequitur : Solus Pater est, ergo Filius non est ; sed gratia materiae sequitur, solus Pater est, ergo Filius est, quia gratia materiae Pater ad suum esse requirit esse Filii ; unde respectu alterius praedicati, in quo unum respectivum non dependet ab alio, non tenet consequentia ; non enim sequitur : Solus Pater est albus, ergo Filius est albus. Concedo igitur quod in hac, solus Pater est, Filius formaliter excluditur, sed materialiter includitur, et ideo includit opposita, propter quod utrumque sequitur.
Ad aliud, dicendum quod si accipiatur accidens in abstracto, sub quo modo non dicitur de subjecto, excludit subjectum. Unde sequitur : Tantum albedo est, ergo substantia non est,et etiam sequitur oppositum, quia accidens non potest esse sine subjecto, ideo includit opposita ; si tamen accipitur accidens in concreto, non excluditur subjectum, quia dictio exclusiva non excludit aliquid, quod vere dicitur de subjecto ; sic autem non est de oppositis relativorum, quorum neutrum de alio dicitur, ideo non est simile.
Aliter dicitur, quod cum solus significet idem, quod non cum alio, nota alietatis inclusa in solo potest sumi neutraliter vel masculine, et primo modo vera est, secundo modo falsa.
Contra, adjectivum habet suos modos significandi a substantivo ; igitur si substantivum est masculinum, et adjectivum similiter sumetur ; igitur similiter in suo aequipollente.
Alii distinguunt hanc : Solus Pater est Deus, secuudum compositionem et divisionem, quia inter adjectivum et substantivum cadit, qui est, medium juxta illud Prisciani secundo constructionum, inter exigens et exactum cadit qui est medium, et tunc eadem est huic, solus ille, qui est Pater, est, quam dicunt esse veram in sensu divisionis, et falsam in sensu compositionis.
Contra, si ita esset, non esset possibile exprimere conceptum determinatum, nec aliqua propositio talis, ubi adderetur adjectivum substantivo, importaret determinatum conceptum, quia si semper inter adjectivum et substantivum caderet quod est medium, et tunc foret distinguenda secundum compositionem et divisionem, tunc idem esset dicere : Omnis homo currit, et omnis ille qui est homo, currit ; et esset quaerendum de veritate ejus in sensu compositionis et divisionis, et ulterius inter adjectivum distribuens et substantivum ulterius caderet qui est medium, ut sit sensus: Omnis ille, qui est, ille, qui est homo, currit, et sic in infinitum ; de hac opinione quaere plus alibi.
Respondeo igitur ad quaestionem quod solus importat privationem associationis, quod contingit dupliciter : Uno modo prout intelligitur determinare illud, cui additur in se absolute, ponens rem suam circa suum substantivum, et sic est categorema, cujus res ut sic, est significari per solum aut solitarie; sic au tem non recipitur in divinis, quia secundum Hilarium, lib. 3. de Trin. circa finem, et l 4. circa medium: Deus non est solitarius confitendus. Alio modo intelligitur determinare suum determinabile in comparatione ad aliud, et sic est syncategorema, dicens modum circa extremum.
Sed hic mihi videtur ulterius distinguendum, quod cum solus prout syncategorema, dicat praecisionem circa subjectum, hoc contingit dupliciter: Uno modo denotando subjectum praecise subjici respectu praedicati. Alio modo subjectum in se esse praecisum, et sic dicit modum praecisum circa subjectum, cui sub tali modo significatur praedicatum inesse ;quod vero haec distinctio sit conveniens, potest apparere in alia dictione syncategorematica, ut in dictione reduplicatlva, quae uno modo denotat habitudinem subjecti ad praedicatum, ut quod in subjecto sit causa inhaerentiae praedicati ;et sic importat habitudinem causalitatis, ut cum dicitur : homo inquantum homo est rationalis, vel risibilis ; et sic tenetur reduplicative. Alio modo specificative, ut quando disponit subjectum, speciflcando unam rationem ejus, sub quo inest sibi praedicatum ; nec tunc tenetur reduplicative, v. g. si dicatur materia inquantum in potentia, ad formam movetur, non enim tenetur hic reduplicative ; tunc enim importaret universalitatem, et tunc sequeretur quod materia secundum omnem potentiam moveretur, sicut sequitur secundum Philosophum : Justitia est bonum inquantum bonum, igitur justitia est omne bonum; sed tenetur specificare, speciflcando unam rationem tantum, secundum quam movemur ad formam, et non secundum aliam ; sic igitur intelligitur illud Philosophi 4. Met. c. 10. Est autem scientia, quae speculatur ens, inquantum ens. Non enim intelligitur reduplicative, tunc enim sequitur quod specularetur quodcumque ens particulare, sed tenetur ibi speciflcative ratio entis, secundum quam de illo est scientia, quia non sub ratione mobilis, nec quanti, sed sub ratione entitatis, sive quidditatis absolute.
Sic ergo dico in proposito, solus uno modo dicit modum praecisionis cujuscumque alterius a subjecto respectu praedicati, et tunc denotant subjectum subjici respectu praedicati alio modo dicit praecisionem subjecti in se secundum unam rationem praescindendo alias, et sic denotatur subjectum esse in se praecisum, cui secundum illum modum praecise inest praedicatum ;et hoc apparet in nostro modo loquendi, quod ista distinctio sic habetur.
Dicimus enim quod homo praecise est Grammaticus, et tunc est idem, quod solus homo est Grammaticus, ut excludit respectu praedicati, et tamen homo praecise consideratus secundum rationem hominis, non est Grammaticus ; et sic accipitur solus, ut dicit rationem praecisam in subjecto, sub qua praedicatum sibi inest ; et isto secundo modo est haec vera, solus Pater est Deus, quia Pater praecise secundum rationem suam, qua Pater est, est Deus. Sic etiam illa auctoritas Augustini est vera : Solus Pater est tantus, quantus est Pater, et Filius et Spiritus sanctus, id est, Pater praecise acceptus ut Pater, est tantus, quantus est Pater et Filius et Spiritus sanctus ; et sic videtur accipi cum dicitur de David : Tu solus pro mille computaberis. Non enim tenetur ibi categorematice, ut dicit solitudinem, quia quamvis fuisset in medio eorum mille, vera fuisset, nec tenetur exclusive respectu praedicati, quia alius etiamsi fuisset talis pro tot forte computaretur ; igitur tenetur modo dicto, ut dicit modum praecisionis circa subjectum absolute, ut dictum est. Si vero accipiatur exclusive respectu praedicati, sic est falsa: Solus Pater est Deus, quia ex ipsa sequitur quod omnis Deus sit Pater, quia ad exclusivam affirmativam sequitur universalis affirmativa de terminis transpositis. Quod probatur dupliciter : Uno modo a priori, ex hoc quod dictio exclusiva denotat adaequationem praedicati ad subjectum, ita quod non excedat ipsum. Alio modo a posteriori probatur per consequentias medias, nam haec : Nullus non Pater est Deus, sufficienter exponit praedictam exclusivam, ex qua arguitur ulterius per conversionem, et ulterius a negativa de praedicato infinito ad affirmativam de praedicato finito, quae rationes patent alibi.
Sed contra istud dictum ultimum arguitur sic : Non sequitur, nihil aliud ab homine, vel non homine, est homo ; igitur aliquid ab homine non homine est non homo, quia antecedens verum est, et consequens falsum ; igitur ad negativam de praedicato finito, non sequitur affirmativa de praedicato infinito ; igitur non est e contra ex opposito.
Respondeo, solet dici quod ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito cum constantia subjecti. Hanc constantiam subjecti non intelligo esse constantiam actualis existentiae subjecti, quia sive subjectum sit, sive non, alterum contradictoriorum dicitur de eo, et per consequens ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito, quod praedicatum infinitum contradicit praedicato finito. Ideo intelligo constantiam subjecti consistentiam sive convenientiam requisitam ad hoc, quod aliquid sit subjectum. Hoc autem est, quod v oratio non sit in se falsa, includens contradictionem ; de tali enim oralione nihil est affirmative verum, quia oratio, quae non est in se vera, de nullo est vera, nec aliquid de ea, ut patet 5. Met. c. de falso. Sic autem est in proposito, quia contradictionem includit aliquid aliud esse ab utroque contradictoriorum, et ideo cum in tali subjecto non tenet consequentia, ideo requiritur talis constantia subjecti, ad hoc quod consequentia teneat.
Ad rationem primam dico, quod nemo ibi non solum distribuit pro natura humana, sed ex usu distributio illa extenditur ad naturam intelligibilem habentem vim cognitivam ; si tunc loco exceptionis ponatur nota alietatis, apparet quod vera est. Haec enim vera est: Nullus in natura intelligibili alius a Patre novit Filium. Et hoc non falsificatur pro Filio et Spiritu sancto, quia non sunt alii in natura intelligibili, et sic vera est ista : Eccl. 24. Gyrum caeli circuivi sola, et similiter ista : Joan. 7. haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum, etc.
Ad aliud per dicta patet in positione, caetera quaere alibi.