REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Deus sit nominabilis a viatore aliquo nomine significante suam essentiam in se ?
Alens.i. p. q. 48. m. I D. Thom. I p. q. I . art. Iet 13. art. I D. Bonav. hic q. I Richard. q. I Durand. q 1. Henric. sum. art. 11. q. 1. et 3. Doctorin Oxon. q. 1. et 2. Vasquez 1. p. d 57. Suarez 1. p. tract. 3. l 2. c. 31.
Circa distinctionem XXII.quaeritur : Utrum Deus sit nominabilis a viatore aliquo nomine significante suam essentiam in se ? Quod non videtur, per rationem Augustini de Verbis Domini, serm. 24. qui sic arguit : Quidquid potest fari est effabile; sed Deus est ineffabilis ; igitur Deus non potest fari, et per consequens nec nominari. Minorem probat per dictum Apostoli 2. Cor. 12. qui dicit se in illo raptu audivisse ineffabilia verba ;si ergo illa, quae Paulus audivit, sunt ineffabilia, quanto magis ille est ineffabilis, qui talia fatur.
Item, Augustinus super Joannem sermone 19. super illud Joannis quinto : Filius nihil facit, nisi quae viderit Patrem facientem, vult quod videre Verbum sit ipsum esse Verbum ; ergo propositum, cum boc non possit a nobis exprimi.
Item, Hilarius 3. de Trin. c. 9.
vult quod virtus generationis excedat omnem sermonem.
Hoc etiam arguitur per Ambrosium primo de Trin. c. 5 Silet non solum vox mea,sed Angelorum.
Item, per rationem, quod non potest intelligi, non potest significari, ut habetur a Philosopho et Commentatore 4. Metaphys.text. 10. Et probatur per Augustinum septimo de Trinitate, cap. 4. ubi dicitur quod Deus verius cogitatur quam dicitur. Sed essentia divina non cognoscitur in se sub propria ratione ab intellectu viatoris, quia tunc cognosceret veritates necessarias de essentia divina, quae sibi conveniunt sub propria ratione, et sic posset naturaliter cognoscere Trinitatem personarum, et omnia quae fide creduntur, quod falsum est.
Contra, Augustinus contra Adamantium haereticum c. 3. videlicet, quod humana voce significanda sunt, quae essentiae divinae in se conveniunt.
Praeterea, per rationem, quod potest intelligi potest significari ; sed viator cognoscit de essentia divina, quod est haec, unde et hoc superius probatum est ratione naturali distinctione tertia; igitur cognoscit essentiam divinam sub ratione, qua est haec ;igitur hoc potest viator aliquo nomine exprimere.
Hic est opinio Gandavensis, dicentis quod nomen vocale debet esse symbolum inter illum qui loquitur, et illum cui loquitur, ita quod res significata per nomen sit nota utrique, et quod nomen sit signum talia rei, ut sic per vocis prolalionem, et ejus applicationem, et rei cognitae recordationem apprehendatur res tali nomine significari. Potest igitur essentia divina comparari ad intellectum divinum, vel ad intellectum creatum beati vel viatoris. Primo modo, dicit quod quia intellectus divinus cognoscit propriam essentiam sub ratione immensitatis , potest imponere ad placitum aliquam vocem significantem illam essentiam in se ; ergo Deus nominabilis est. Quantum vero ad intellectum creatum, dicit quod nulli intellectui creato potest essentia divina esse nota sub ratione suae immensitatis ; et ideo nullus intellectus creatus potest imponere aliquod nomen quod sit expressivum illius essentiae sub ratione immensitatis suae, quia non potest imponere nomen, nisi sic intelligit rem cui imponit. Intellectus vero creatus et beatus cognoscit utique essentiam divinam distincte, licet non sub ratione immensitatis, et sic potest ei nomen imponere, et si illud nomen postea exprimeret essentiam divinam, distincte significaret illud ;tamen nomen sic impositum ab intellectu Beati, non esset signum exprimendi illam essentiam respectu intellectus viatoris, cum sic non est nota intellectui viatoris ;sed sic se haberet tale nomen ad intellectum viatoris, si esset datum ei ab Angelo, sicut se habet nomen albedinis ad repraesentandum rem significatam per illud nomen intellectui caeci.
Quantum vero ad intellectum viatoris, comparando ad illam essentiam, dicit quod sicut nos intelligimus illam essentiam, sic possumus aliquo nomine ipsam significare ; tale autem non est aliquod nomen translatum a creaturis, quia tale nomen commune est et Deo et creaturae. Similiter tale nomen primo imponitur creaturae, ideo primo et principaliter illo nomine non significaretur Deus, sed erit nomen, quod significat perfectionem simpliciter, quia sic Deum cognoscimus ;unde nominibus significantibus perfectionem simpliciter possumus ipsum nominare. Inter omnia autem nomina, quibus utuntur Latini, hoc nomen Deus magis videtur significare divinam essentiam, ut continens perfectiones simpliciter.
Non placet tamen haec opinio et contra majorem propositionen arguetur in respondendo ad quaestionem. Contra minorem vero, ll qua dicitur quod divina essentii a solo intellectu divino cognosci bilis est sub ratione immensitatis et non ab intellectu creato e beato, arguo sic, quod hoc noi sit verum, imo quod quilibet bea tus videat essentiam divinam sul ratione immensitatis objectivae alias enim non esset beatus, quot probatur sic : Nulla potentia quie tatur in aliquo objecto, nisi ii illo includatur tota perfectio su primi objecti, ut patet de potentia visiva, quae non quietatur in aliquo visibili, nisi in illo includatur tota ratio visibilitatis. Sed primum objectum intellectus nostri est ens, vel aliquod tale transcendens ; igitur non quietatur in aliquo objecto, nisi in illo sit, tanta entitas, et tanta perfectio entitatis, quanta potest esse in aliquo objecto. Potest autem esse entitas infinitae perfectionis, ut probatum est supra ; igitur non quietatur nisi in entitate infinita, et hoc sub ratione infiniti, quia aliter non est objectum beatificum.
Item secundo, contra aliam partem minoris, in qua dicitur quod intellectus creatus non potest nominare essentiam divinam aliquo nomine distincte repraesentante eam, ut in se est, nec ut sic potest nomen ei imponere, nisi cognoscat eam sub ratione immensitatis in se, arguo sic : Ad hoc quod aliquod signum impositum cognoscenti distincte repraesentet objectum, non oportet imponentem comprehendere illud objectum, sed tantum apprehendere. Patet de Adam imponente nomina rebus, qui non ita distincte et perfecte cognovit omnia, quibus nomina imposuit, sicut erant cognoscibilia ; aliter enim Christus non perfectius cognosceret ea in genere proprio quam ipse. Sed beatus distincte apprehendit essentiam divinam, licet eam non comprehendat ; igitur potest imponere signum, quod distincte sit expressivum et repraesentativum essentiae divinae, ut in se est, licet eam non comprehendat ; non igitur oportet quod ita perfecte cognoscat essentiam divinam, sicut signum impositum eam repraesentat.
Item tertio sic : Concedit quod Deus potest imponere nomen, quod repraesentat suam essentiam sub ratione infinitatis et immensitatis ; illud autem nomen non est infinitum, et potest proferri a nobis, si esset datum nobis, et tamen repraesentaret objectum sub ratione infiniti ; igitur cum intellectus creatus possit in tale signum, eo quod finitum est, poterit imponere aliquod signum, quod repraesentaret ipsum sub ratione infiniti, licet non videat sic essentiam divinam.
Item quarto sic : Signum naturale verius repraesentat suum signatum, quam signum ad placitum, quia verius est signum ; sed conceptus mentis, sive passio vel actus intelligendi, est imago, et similitudo objecti naturaliter repraesentans ipsum ; igitur actus intelligendi in intellectu beati verius repraesentat essentiam divinam, quam aliquod signum impositum ad placitum. Si igitur aliquod signum impositum ad placitum a Deo repraesentet essentiam divinam sub ratione immensitatis, multo magis actui intellectus beati, qui est naturalis similitudo objecti beatifici, hoc conveniet ; sed si actui intellectus potest competere, multo magis per actum intellectus potest imponi signum ad placitum, quod sit distincte repraesentans essentiam divinam.