REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Relata opinione Henriei, aliquas ejusdem propositiones refellit, nimirum essentiam divinam non cognosci a Beatis sub ratione immensitatis, et non posse intellectum creatum nominare essentiam divinam sub aliquo nomine distincte eam repraesentante, et viatorem non posse habere conceptum quidditativum de Deo. Horum autem postremum ostendit, quod sit contra ipsum, nam docet Henricus nos habere conceptum qualilativum de Deo, nempe esse sapientem, de quo I. d. 3. q. I. n. 5. et q. 3. n. 5. et hic praesupponit conceptum quidditativum, ut ibi probat Doctor ; cumque neget Henricus conceptum univocum Deo et creaturis, de quo dicta q. l. num. 6. et q. 3. a n. 6. et d. 8. q. 4. ille quidditativus erit proprius Deo. Resolvit Doctor verisimiliter viatorem posse nomen imponere Deo, licet ipsum non intelligat conceptu proprio, quia nec substantiam sic intelligimus pro hoc statu, sed conceptu tantum communi, alioquin intelligeremus absentiam panis in Eucharistia, quod est falsum. De quo Doctor l. d. 3. q. 3. n. 9. et q. I. prol. et 2. Metaph. q. 3. et de hoc exemplo agit 4. d. 12. q. 4, et 2. d. 3. q. 4. tamen imponimus nomina substantiis, significativa ipsarum, et non tantum accidentium, quorum solummodo habemus proprios conceptus ; ergo similiter videtur quod possumus nominare Deum, esto ipsum non cognoscamus notitia propria. Elatio est, quia nominator intendit rem significare, quantum potest, distincte, licet ipse tantum eam confuse cognoscat. Explicat optime quomodo hujusmodi nomina imponuntur, et ad mentem, Augustini esto res distincte non concipiantur, et nota secundum ipsum 2. d. 27. n. 19. et I. Periher.nomen significare non conceptum, sed mediante eo rem ipsam.
Quantum ergo ad hunc articulum, dico quod sub omni ratione objectiva, qua essentia divina potest intelligi ab intellectu divino, potest intelligi ad intellectu creato, , et etiam sub ratione infinitatis, nec tamen sequitur quod actus tendens in tale objectum sub ratione infinitatis sit infinitus, ut supra dictum est ; sicut non sequitur, repraesentat infinitum, ergo est infinitum. Dico quod a quocumque intellectu beato potest imponi aliquod signum, quod repraesentet essentiam divinam sub ratione suae infinitatis, licet a tali intellectu imponente non comprehendatur, quia non tantum differt signum impositum ab intellectu divino et Angelico quantum differt actus intelligendi Micbaelis et Danielis.
Contra aliud dictum in illa minore, quando dicitur quod signum impositum ab intellectu beato ad repraesentandum essentiam divinam, esset signum intellectui viatoris, quemadmodum nomen albedinis est signum intellectui caeci ad repraesentandum naturam albedinis, hoc non videtur stare, ut videtur secundum dictum ejus alibi. Unde arguo sic : Sub eadem ratione objectiva, qua Angelus et beatus intelligit essentiam divinam, intellectus viatoris intelligit eam ; igitur signum quod est repraesentativum illius essentiae intellectui beati, erit simile intellectui viatoris. Probatio antecedentis, quia viator potest habere aliquem conceptum quidditativum de Deo ; potest enim habere aliquem conceptum qualilativum sive respectivum. Sed impossibile est habere aliquem conceptum qualitativum, sive respectivum de aliquo, nisi praehabeatur aliquis conceptus quidditativus de eo ; sed de Deo non potest haberi aliquis conceptus quidditativus, nisi proprius ei, quia secundum ipsum, non est conceptus communis sibi et aliis, ita quod quicumque conceptus, quem intellectus habet de Deo, est primo diversus a quocumque conceptu creaturae ; igitur est ejus sub propria ratione, aliter esset ejus sub ratione indifferentiori ; igitur intellectus, quemcumque conceptum quidditativum habet de Deo, est omnino sibi proprius ; igitur, etc.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deum esse nominabilem a viatore potest intelligi dupliciter : Uno modo, quod nominetur a viatore imponente nomen. Alio modo, ut nominetur a viatore utente nomine imposito ab alio ; sicut ego possum uti aliquo nomine, quod ad significandum non est a me impositum, sic ergo verbo uti contingit dupliciter, vel respectu alterius, vel mei ; respectu alterius, quia secundum Platonem, lib de reda Nom, ratione, et Augustinum in Enchir. c. 12. ad hoc sunt nomina inventa, ut conceptus nostri aliis manifestentur. Alio modo, ut utens uti possit propter se et propter indigentiam, vel ad exprimendum quod apud se est.
Dubium igitur potest esse, si primo modo Deus sit a viatore nominabilis propter argumentum ad quaestionem, quia viator non cognoscit Deum distincte ; ergo signum impositum ab eo non distincte repraesentabit ipsum, quia sicut cognoscit, ita nomen ad significandum ipsum sibi imponit.
Dico tamen quod medium hujus consequentiae non est verum, non enim oportet quod sicut res intelligitur, ita nominetur, aut ei nomen imponatur, et sic contradico majori rationis praedictae opinionis. Hoc autem probatur sic, supponendo quod intellectus viatoris non cognoscit substantiam sub ratione substantiae in se, apprehendendo quidditatem substantiae ; et hoc probatur sic : sicut alibi in multis locis, quia si intellectus hic cognosceret substantiam sub propria quidditate substantiae, ergo substantia non existente in objecto cognosceret intellectus absentiam ejus, quia cujuscumque objecti praesentiam cognoscit aliqua potentia, ejus absentiam cognoscit, ut patet de visu respectu lucis et tenebrae. Sed intellectus viatoris non cognoscit absentiam substantiae in objecto, in quo fuit, ut patet in Sacramento altaris, unde si Deus annihilaret substantiam solam, et conservaret quantitatem et figuram ejus et alia accidentia, aequaliter apprehenderet substantiam tunc subesse sicut prius ; non igitur intellectus viatoris cognoscit quidditatem substantiae, et tamen aliquod nomen impositum a viatore significat substantiam secundum rationem substantiae propriam; aliter enim omnes praedicationes essent accidentis de accidente ; igitur viator imponit nomen ad significandum substantiam sub ratione, qua non cognoscit ipsam ; non igitur oportet quod intellectus sic cognoscat rem, sicut sibi nomen imponit. Quo vero modo hoc sit possibile, declaratur alibi per deductionem Augustini 6. de Trinit. c. 6.
Si vero intelligatur secundo modo, dico quod viator potest uti aliquo nomine distincte significante essentiam rei in se, sive imponatur ab ipso, sive non, quamvis viator non distincte intelligat essentiam divinam in se ; et hoc probatur per rationem priorem. Non enim concipimus substantiam in se, secundum naturam suam, nec quomodo una substantia specie distinguatur ab alia, et tamen utimur nomine significante essentiam substantiae unius prout ab alia specie distinguitur, et ad hoc etiam est exemplum praeter illud quod ponitur alibi ; aliquis non apprehendens hanc substantiam hominis, cui etiam forte non sunt accidentia ejus nota, quia nunquam fuerunt in phantasia ejus, imponit sibi nomen distincte significans illam substantiam, sicut est de Roma, cujus nomine utor ad distincte repraesentandum illam civitatem, quam nunquam vidi, nec cognovi ; sic igitur dico ad quaestionem, quod possibile est viatorem nominare aliquo nomine essentiam divinam, quamvis eam distincte non cognoscat. An autem hoc sit de facto ? dubito.
Secundo dico, quod viator utitur de facto aliquo nomine uno vel pluribus, significante vel significantibus essentiam divinam, ut in se est, imposito sive impositis a Deo, vel ab Angelo, et sic de facto Deus est nominabilis a viatore, nomine significante essentiam ejus ut in se est. Hoc autem patet ex Exod. 6. Nomen magnum meum Adonai non indicavi tibi: similiter Rabbi Moyses lib. 1. c. 6. hoc nomen tetragrammaton, quod datur nobis ut scriberetur, et non legeretur, significat essentiam divinam significatione pura,ubi plura habentur de isto nomine et aliis. Et sicut in veteri lege fuit traditum eis tale nomen significans distincte essentiam divinam, ita videtur verisimile quod Christus non dereliquit nos, quin in novo Testamento aliquod nomen nobis reliquerit, quod proprie significaret essentiam divinam.
Si vero quaestio intelligitur quantum ad illum cui utor nomine, dico quod sicut per nomen ego intendo exprimere essentiam divinam, ita ille intendit per illud nomen concipere illam essentiam per illud, quamvis neuter potest distincte illam essentiam concipere, sicut patet tota die in nostro modo loquendi, cum distinguimus essentiam contra relationes, et perfectiones attributales, intendimus enim essentiam exprimere per nomen alteri, ut in se est.
Sed forte quaereret aliquis, estne possibile viatori habere conceptum distinctum de Deo, solum ut intendat per nomen distinctum conceptum Dei exprimere? Respondeo quod non, quia nihil movet intellectum ad distinctum conceptum alicujus nisi phantasma, et intellectus agens, et ideo solum de illis potest intellectus habere conceptum, quorum phantasmata cum intellectu agente movent intellectum possibilem ; alia vero, quae non habent phantasma, solum cognoscuntur ab intellectu in generalibus conceptibus, et sic solum cognoscitur Deus cognitione naturali a viatore.
Hoc etiam probatur alia ratione. Non experimur nos habere aliquem conceptum simpliciter simplicem de Deo, quo distinguitur a non Deo, quia si habemus aliquem talem conceptum de Deo, totaliter a nobis cognosceretur, quia ut patet ex fine noni Met. simplicia aut totaliter cognoscuntur, aut nihil; et si talem conceptum de Deo haberemus, non cognosceretur a nobis secundum aliquas determinationes, nec determinari posset ut sic cognosceretur, quia,ut dictum est, simplex vel totaliter cognoscitur, vel nihil, et ideo nullum conceptum simplicem habemus de Deo, sed tantum cum determinatione quoscumque quorum quilibet est resolubilis in priores,ut patet de ente, primo principio, et caeteris hujusmodi. Unde non est de conceptu, sicut de lapidem jaciente in terram, qui nihil repraesentat ; conceptus enim est actus intellectus, vel objectum, ut praesens est intellectui. Et ideo quod aliquis habeat conceptum distinctum et proprium de Deo, et tamen quod non distincte ipsum cognoscat, est oppositum in adjecto.
Ad primam rationem, dicendum quod Deus est ineffabilis quantum ad illum cui fatur, quia ille cui fatur per signum sibi factum non posset devenire in notitiam Dei in se ; et sic etiam cuilibet est ineffabilis quantum ad actum comprehendendi ipsum, non tamen quantum ad signum repraesentativum ipsius.
Ad aliud, quod illud videri est Filium nasci a Patre ; Filius enim quidquid habet, actu generationis accipit: sicut audire est Spiritum sanctum procedere, cum dicitur Joan. 16. quaecumque audiet, loquetur, hoc est, quaecumque accipit, loquetur ; et hoc verbum a nobis non exprimitur, ut intelligatur.
Ad aliud, quod virtus generationis excedit sermonem, ita quod sufficienter per sermones nostros non potest exprimi, et patet per hoc ad Ambrosium.
Ad rationem dicendum, quod nihil potest significari per vocem nisi aliquo modo cognoscatur, et hoc sufficit ad intentionem Philosophi et Commentatoris ; tamen distinctius potest per nomen significari quam cogitari, et tunc ad Augustinum dicendum, quod Deus verius cogitatur quam dicitur, comparando cogitationem, ut est signum repraesentativum, ad vocem ; sic enim verius est, quia cogitatio est naturale signum repraesentans Deum, non sic autem vox, sed ad placitum.