F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
178 EPISTOLA ENCYCLICA
Quod Mariae praesidium orando quaerimus, hoc sane, tam- quam in fundamento, in munere nititur conciliandae nobis di- vinae gratiae, quo ipsa continenter fungitur apud Deum, dignitate et meritis acceptissima, longeque Caelitibus sanctis omnibus po- tentia antecellens. Hoc vero munus in nullo fortasse orandi modo tam patet expressum quam in Rosar io : in quo partes quae fuerunt Virginis ad salutem hominum procurandam sic recurrunt, quasi praesenti effectu explicatae : id quod habet exi- mium pietatis emolumentum, sive sacris mysteriis ad contem- plandum succedentibus, sive precibus ore pio iterandis. - Prin- cipio coram sunt GAUDII mysteria. Filius enim Dei aeternus sese inclinat ad homines homo factus; assentiente vero Maria et eon- cipiente de Spiritu sancto. Tum Ioannes materno in utero san- ctificatur charismate insigni, lectisque donis ad vias Domini parandas instruitur ; haec tamen contingunt ex salutatione Ma- riae, cognatam divino afflatu visentis. In lucem tandem editur Christus, expectatio gentium, ex Virgine editur; eiusque ad in- cunabula pastores et magi , primitiae fidei, pie festinantes, In- fantem inveniunt cum Maria Matre eius. Qui deinde, ut semet hostiam Deo Patri ritu publico tradat, vult ipse in templum af- ferri; ministerio autem Matris ibi sistitur Domino. Eadem, in arcana Pueri amissione, ipsum anxia sollicitudine quaeritat re- peritque ingenti gaudio. - Neque aliter loquuntur DOLORIS my- steria. In Gethsemani horto, ubi Iesus pavet maeretque ad mor- tem, et in praetorio, ubi flagris caeditur, spineâ corona com- pungitur, supplicio multatur, abest ea quidem Maria, talia vero iamdiu habet cognita et perspecta. Quum enim se Deo vel an- cillam ad matris officium exhibuit vel totam cum Filio in templo devovit, utroque ex facto iam tum consors cum eo extitit labo- riosae pro humano genere expiationis: ex quo etiam, in acer- bissimis Filii angoribus Ct cruciamentis, maxime animo condo- l e s s e dubitandum non est. Ceterum, praesente ipsa et spectante, divinum illud sacrificium erat conficiendum, cui victimam de se generosa aluerat; quod in eisdem mysteriis postremum fle- biliusque ob versatur: stabat iuxta Crucem Iesu Maria Mater eius, quae tacta in nos caritate immensa ut susciperet filios, Filium ipsa suum ultro obtulit iustitiae divinae, cum eo com- monens corde, doloris gladio transfixa. - In mysteriis denique GLORIAE quae consequuntur, idem magnae Virginis benignissi- mum munus confirmatur, re ipsa uberius. Gloriam Filii de morte