REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in personis divinis est aliqua pluralitas numeralis ?
Alens, I. p. q. 45. m. I . D. Thom. I. p. q. 30. a. 3. D. Bonav. hic a. i. q. I . Richard. d . 33. a . 2. q. i . 2. Dnrand. hicq. I . Gabr. q. 2. Doctor hic q. un. vi 4. Phys. q. 17. et 4. Met. q, 2. et 5. Mel. q. 5. Suarez primap. tr. 3. iib. 3. cap. 6. 7. et 8.
Circa distinctionem vigesimamquartam quaeritur : Utrum inpersonis diuinis est aliqua pluralitas numeralis ? Quod sic videtur, Joannes in Canonica prima, capitulo 5. Tria sunt, quae testimonium, etc. Sed Trinitas est numerus ; ergo, etc. Item secundo sic, 5. Met. c. 5. Multitudo alia genere, alia specie, alia numero, et semper ea quae sunt in superiori, inferunt ea quae sunt in inferiori, ut diversa genere sunt diversa specie, et diversa specie diversa numero. Sed in personis divinis est aliqua pluralitas ; aut igitur numeralis, et sequitur propositum ; aut alia pluralitas secundum genus, aut secundum speciem, et sic etiam sequitur propositum.
Item, Damascenus lib. 1. Orth. fid. capitulo 17. Numero et non natura dicuntur sanctae hypostases ; igitur, etc.
Contra, Boetius in lib. 1. de Trin. C. 3. Illud est vere unum, in quo nullus est numerus ; sed personae divinae sunt verissime unum ; igitur, etc.
Item, omnis numerus est quantitas ; in Deo non est quantitas, quia secundum Augustinum 6. de Trin. c. 20. intelligimus Deum sine quantitate magnum ; igitur, etc.
Item, ubi est numerus ibi est totum et pars ; sed in Deo non est totum et pars, ut prius declaratum est ; igitur, etc.
Item, si in Deo esset numerus, aut diceretur secundum substantiam, aut secundum relationem ; non secundum substantiam, quia tunc conveniret, et communis esset omnibus personis, quod non convenit, quia nec Pater dicitur trinus, nec Filius. Nec secundum relationem potest dici, quia non haberet aliquod correlativum, ad quod posset dici, nam duae personae, inquantum duae, non referuntur ad aliquod tertium, nec tres in quantum tres, referuntur ad aliquem terminum ; igitur : etc.
Hic primo videndum est de ratione numeri in his, in quibus est ; et secundo ex hoc ad propositum, quomodo in Deo ponendus est numerus, et quomodo non.
Circa primum sciendum est, quod in hoc omnes concordant, quod numerus est species quantitatis, et alia a quantitate continua, ut habetur ab Aristotele, lib.praed. c. 3. et sequentibus ipsum ; ex hoc sequitur quod numerus sit ens absolutum, quia quantitas est praedicamentum absolutum, quia tria saltem sunt Praedicamenta absoluta, et ulterius sequitur quod sit ens reale, quia ens absolutum aliud a continuo (intellectus enim licet in se causet actum suum, circa tamen objectum non causat realitatem absolutam, sed tantum ens rationis,) et per consequens dicat speciem alicujus generis, et praedicati realis. Sed difficultas, in qua discordant diversi, est de unitate et forma specifica numeri, nam omnis species habet aliquam formam, per quam specifice est una. Hoc autem difficile est invenire in numero, quia secundum Avicennam 3. Met. cap. 5. Multitudo inquantum multitudo non est una ; numerus autem essentialiter est multitudo ex 10. Met. text. com. 4. ideo difficile est videre, a quo numerus habet unitatem specificam, et ideo circa hoc sunt opiniones diversae.