F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
180 EPISTOLA ENCYCLICA
exoret. Nostris quippe vocibus magna apud illum et gratia et vis accesserit, si precibus Virginis commendentur: quam blanda ipsemet invitatione compellat: Sonet vox tua inauribus meis; vox enim tua duleis (1). Hanc ipsam ob rem toties redeunt prae- dicata a nobis quae sunt ei gloriosa nomina ad impetrandum.. E a m salutamus, quae gratiam apud Deum invenit, singulariter ab illo plenam gratia, cuius copia ad universos proflueret: eam, cui Dominus quanta maxima fieri possit coniunctione inhaeret eam, in mulieribus benedictam, quae sola maledictionem sus- tulit et benedictionem portavit (2), beatum ventris sui fructum, in quo benedicentur omnes gentes: eam demum Matrem Dei invocamus; ex qua dignitate excelsa quid non pro nobis pec- catoribus certissime èxposcat, quid non speremus in omni vita et in agone spiritus ultimo?
Huiusmodi precibus mysteriisque qui omni diligentia et fide vacaverit, fieri certe nequit ut non in admirationem rapiatur de divinis in magna Virgine consiliis ad communem gentium sa- lutem; atque alacri gestiet fiducia sese in tutelam eius sinumque recipere, ea fere sancti Bernardi obtestatione : Memorare o piis- sima Virgo Maria, nunquam auditum a saeculo quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua peten- tem suffragia esse derelictum.
Quae autem est Rosarii virtus ad suadendam orantibus im- petrationis fiduciam, eadem pollet ad misericordiam nostri in animo Virginis commovendam. Illud est manifestum quam sibi laetabile accidat, videre nos et audire dum honestissimas peti- tiones pulcherrimasque laudes rite nectimus in coronam. Quod enim, ita comprecando, debitam Deo reddimus et optamus glo- riam; quod nutum voluntatemque eius unice exquirimus perfi- ciendam; quod eius extollimus bonitatem et munificentiam, ap- pellantes Patrem ac munera praestantissima indigni rogantes i hisce mirifice delectatur Maria, vereque in pietate nostra ma- gnificat Dominum. Digna siquidem precatione alloquimur Deum, quum oratione Dominica alloquimur. - Ad ea vero quae in hac expetimus, tam per se recta et composita, tamque congruentia cum christiana fide, spe , caritate, addit pondus commendatio* quaedam, Virgini quam gratissima. Nam cum voce nostra vox. ipsa consociari videtur Iesu Filii ; qui eamdem orandi formulam
(1) Cant. II, 14. (2) S. Thomas, op. VIII, super salut. angel. n. 8.