REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit quaestionem asserendo numerum secundum primam sententiam non esse in divinis, quia ibi nulla est distantia unius ab alio ; neque juxta secundam sententiam, quia dicit potentialitatem ; neque secundum tertiam, quia numerata ponit divisa, et omnia in Deo sunt unum.Secundum quartam vero opinionem, asserendo numerum accipere suam unitatem et constitutionem per intellectum, censet numerum in divinis esse admittendum. Quod etiam docuit in tract. de Rerum princ. quem in praecedenti scholio citavimus.
Secundum istas opiniones diversas de numero in his, in quibus proprie invenitur, respondendum est ad propositam quaestionem, ducendo eas ad propositum, et quidem secundum primam opinionem, cum in Deo non sit distantia unitatis ad unitatem, cum omnes tres personae sunt indistanter et indivisibiliter una essentia in divinis personis, sic non erit proprie numerus.
Secundum etiam opinionem secundam, ponentem unitatem in numero, ut partes materiales, et ipsam discretionem formam numeri, cum in divinis non sit aliquod potentiale et actuale, et praecipue persona non potest intelligi in divinis ut potentiale, ergo non erit personarum proprie numerus.
Gandavensis ex tertia opinione respondet in Summa art. 83. q. 3. et dicit quod de ratione numeri sunt duae conditiones, quarum una est, quod illa, quae numerantur, sunt plura divisa; secunda est, quod nata sunt in unitate continui unius esse contenta. Prima non invenitur in divinis, quia quamvis in divinis sint plura secundum attributorum differentiam, et personarum distinctionem, non tamen sunt diversa ad invicem, sed in esse unita, et omnino unum simplex. Nec est etiam secunda conditio numeri ibi, quia et si esset essentiae partitio, illa tamen, quae divisa essent, non essent nata facere unum in continuo, quia non est ibi materia, et per consequens, nec quantitas accidentalis, quae tantum est in materialibus, et non in spiritualibus secundum ipsum. Secundo, quamvis in divinis sunt plura aliqua, non tamen sub eadem specie contenta, quia non sunt ibi aliqua plura unius rationis, quae possunt facere numerum, ut sapientia cum sapientia, vel Pater cum Patre, quia non sunt ibi plures sapientiae, nec plures Patres, imo quaelibet illorum est quasi una species ; et ideo numerus, qui cum determinatione ponitur ibi, magis convenit cum numero formali, qui est diversorum secundum speciem, quam cum numero materiali, seu accidentali, seu in aliquo, qui plurimum est unius rationis.
Sed hoc non videtur mihi verum, quia personae divinae non habent differentiam secundum speciem, nec quasi secundum speciem, quia terminus formalis personae productae est essentia, aliter esset generatio magis aequivoca quam univoca, ut prius in isto libro dictum est ; ideo numerus eo modo quo ponitur in divinis, magis convenit cum numero in aliquo, quod est aliquorum unius rationis, quae minus differunt, quam cum numero formali, qui est aliquorum, quae magis differunt.
Ad quaestionem vero secundum ultimam opinionem est dicendum, sicut Magister dicit, quod numero in divinis magis utimur ad removendum, quam ad ponendum aliquid : nam numerus non dicit in rebus nisi privationem majoritatis et minoritatis intellectus, nempe concipiens aliqua multa et diversa, mensurat aliquo modo, et imponens illis unum nomen numerale, illud praedicatur de rebus exterioribus denominative, quae non faciunt aliquod totum extra animam, et quod nomen sic impositum significat praecisionem majoritatis et minoritatis, et praedicat hoc de rebus exterioribus, ut cum dico, tres lapides, non dico aliquam unam formam in istis, sed tantum hunc lapidem et illum cum praecisione majoris et minoris aggregationis. Sic in divinis, terminus numeralis connotat praecisionem alterius ab illis, ad quos additur ; ut cum dicitur, tres personae, non significat aliquid nisi Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, connotando praecisionem majoris pluralitatis aut minoris, denotando quod in divinis sunt praecise Pater et Filius et Spiritus sanctus, et non alia persona, nec plures, nec pauciores. Et quia conceditur sic in divinis secundum illam praecisionem, ideo magis terminis numeralibus utimur in divinis ad removendum ea, quae non insunt, quam ad aliquid ponendum ; magis tamen utimur in divinis nomine Trinitatis, et dualitatis, quam nominibus triplicatis et duplicitatis, et magis nomine Trini, quam nomine triplici aut duplici, quia nomen Trinitatis magis abstrahit a diversitate quam triplicitatis, vel quam nomen ternarii, denotat enim Trinitas pluralitatem in unitate formae. Et quia in divinis est pluralitas suppositorum, et distinctio in unitate essentiae, ideo utimur in divinis illis nominibus numeralibus, quia minorem diversitatem numero important ; magis enim abstrahit a diversitate in numero Trinitas, sive Trinus, quam triplicitas et ternarius.
Ad primam rationem principalem, patet quomodo vera est: Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, etc. quia hic et hic et hic praecise accepti a pluribus et paucioribus testimonium dant in caelo.
Ad aliud patet, quod sicut in divinis est pluralitas, ita et numerus, ut patet ex praedictis.
Ad Damascenum quod sanctae hypostases differunt numero, id est, enumeratione in intellectu, nam in intellectu nostro persona una accipitur ut alia unitas ab alia, et sic exponit Magister istam auctoritatem d. 19.
Ad primum in oppositum, dico quod illud est vere unum, ubi, vel in quo nullus est numerus de genere Quantitatis, sed modo quo dictum est, scilicet numerus importans distinctionem cum praecisione pluralitatis majoris et minoris, non cum diversitate formae, sicut est in creaturis.
Per hoc patet ad Augustinum, quod est ibi numerus sine quantitate, modo quo dictum est.
Ad illud de toto et parte, satis jam patet ex supradictis.
Ad ultimum, quod unum nomen potest esse impositum ad significandum multas relationes, et alias formas, ut patet de hoc nomine Ilias ; ordo etiam significat omnes relationes universi, et partium ejus ; sicut Trinitas etiam in divinis plures relationes importat in significato suo, quarum quaelibet secundum se habet suum extremum ; Ilias tamen indistincta importat, quae in se sunt distincta, propter quod non oportet ut conveniat uni personae, nec oportet quod tunc haberet correlativum, sicut nec Ilias, ubi unam relationem determinate significaret.