F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA. ENCYCLICA 181
«conceptis verbis tradidit auctor, praecepitque adhibendam: sie •ergo vos orabitis (1). Nobis igitur talem praeceptionem, Rosarii ritu, observantibus propensiore illa voluntate, ne dubitemus, of- ficium suum, solliciti amoris plenum, impendet; haec autem mystica precum serta facili ipsa vultu accipiens, bene largo munerum praemio donabit. - In quo, ut liberalissimam boni- tatem eius certius nobis polliceantur, non mediocris causa est in propria Rosarii ratione, ad recte orandum perapta. Multa quidem et varia, quae hominis est fragilitas, orantem avocare a Deo solent eiusque fidele propositum intervertere: at vero qui rem probe reputet, continuo perspiciet quantum in illo effica- citatis insit, quum ad intendendam mentem et socordiam animi excutiendam, tum ad salutarem de admissis dolorem excitan- dum educendumque spiritum in caelestia. Quippe ex duobus, ut percognitum est, constat Rosarium, distinctis inter se coniun- ctisque, meditatione mysteriorum et acta per vocem precatione. -Quocirca hoc genus orandi peculiarem quamdam hominis at- tentionem desiderat; qua nimirum, non solum mentem ad Deum modo aliquo dirigat, verum in rebus considerandis contemplan- disque ita versetur, ut etiam documenta capiat melioris vitae omnisque alimenta pietatis. Neque enim iisdem rebus maius quidquam aut admirabilius est, in quibus fidei christianae ver- titur summa; quarum lumine ac virtute, veritas et iustitia et pax, novo in terris rerum ordine laetissimisque cum fructibus, processerunt. - Cum hoc illud cohaeret, quemadmodum eae- dem res gravissimae cultoribus Rosarii proponantur; eo vide- licet modo qui ingeniis vel inductorum accommodate conveniat. Est enim sic institutum, non quasi proponantur capita fidei do- ctrinaeque consideranda, sed potius veluti usurpanda oculis facta et recolenda : quae iisdem fere atque acciderunt locis, temporibus, personis, oblata, eo magis tenent animos utiliusque permovent. 'Quod autem haec a teneris vulgo sunt indita animis et impressa, ideo fit ut, singulis enunciatis mysteriis, quisquis vere est orandi studiosus, nulla prorsus imaginandi contentione, sed obvia co- gitatione et affectu per ea discurra t, abundeque sibi imbibât, largiente Maria, rorem gratiae supernae. - Alia est praeterea laus quae acceptiora apud ipsam ea serta faciat et praemio di- gniora. Quum enim ternum mysteriorum ordinem pia memoria.
<1) Mat th . VI , 9.