F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
182 EPISTOLA ENCYCLICA
replicamus, inde testatior a nobis extat gratae erga ipsam af- fectio voluntatis; ita nimirum profitentibus, nunquam nos expleri beneficiorum recordatione, quibus salutem ipsa nostram inex- plebili est caritate complexa. Tantarum autem monumenta re- rum frequenter in eius conspectu diligenterque celebrata, vix: adumbrare cogitando possumus quali beatam ipsius animam usque novae laetitiae voluptate perfundant, et quos in ea sensus exsuscitent providentiae beneficentiaeque maternae. Atque adea ex iisdem recordationibus consequitur, ut imploratio nostra ve- hementiorem quemdam ardorem concipiat et vim induat obse- crandi : sic plane, ut quot singulatim revolvuntur mysteria, tot- idem subeant obsecrationis argumenta, sane apud Virginem quantopere valitura. Nempe ad te confugimus, sancta Dei Pa- rens : miseros Hevae fi l ios ne despexeris! Te rogamus, Conci- liatrix salutis nostrae aeque potens et clemens; Te, per suavi- tatem gaudiorum ex Iesu Filio perceptam, per dolorum eius inexplicabilium communionem, per claritudinem eius gloriae in te redundantem, enixe obsecramus; eia nos, quamvis indignos,, audi benigna et exaudi.
Vobis igitur, Venerabiles Frat res , Rosarii marialis prae- stantia, duplici quoque ex parte quam laudavimus, considerata, eo fiat apertius cur non desinat cura Nostra idem inculcare,, idem provehere. Caelestibus auxiliis, quod initio monuimus, maiorem quotidie in modum indiget saeculum; praesertim quum late sint multa quibus affiictetur Eccles ia , iuri suo liberta tique adversis; multa quae civitatibus christianis prosperitatem et pa- cem funditus labefactent. Iamvero ad ea demerenda auxilia spem Nos plurimam in Rosario habere sitam, rursus aifirmateque pro- fitemur. Utinam sanctae huic pietati pristinus ubique honor, se- cundum vota, reddatur: haec in urbibus et villis, in familiis et officinis, apud primores et intimos, adametur et colatur, non secus ac praeclara christianae professionis tessera, optimumque praesidium divinae propitiandae clementiae. - Quod quidem in dies impensius urgeant omnes oportet, quando impiorum vesana perversitas nihil iam non urget machinando et audendo, ut divini Numinis iram lacessat iustaeque animadversionis trahat, pondus in patriam. Inter ceteras enim causas, hoc dolent No- biscum boni omnes, in sinu ipso gentium catholicarum nimium esse multos, qui contumeliis religioni quocumque modo illatis laetentur, ipsique, incredibili quadam licentia quidlibet evulgandi,