REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Virum persona dicatur secundum substantiam, vel secundum relationem ?
Alens. I. )i. q. 56. memb. 2. D. Thom. I. p. q. 29. artic. 4. D. Bonav. hic art. I . q. I . Ricbard. aif. I. q . Capr. g. I. art. I . Gabr. q. 1. art. 1. Suarez 1. p. tract. 3. l . 7. cap. 8. Scot. in Oxon. hic q. un.
Circa distinctionem XXV. quaeritur: Utrum persona.dicatur secundum substantiam, vel secundum relationem ? Quod non secundum substantiam, videtur primo per Augustinum b. de Trinit. cap. 8. Teneamus quod quando ad se dicitur praestantissima illa et divina sublimitas, substantialiter dicitur ; quod autem ad aliquid dicitur, non substantialiter, sed relative dicitur. Sed constans est, quod persona non dicitur ad se, tunc enim diceretur essentialiter ; ergo non dicitur substantialiter.
Item, Boetius in fine lib. 7. de Trinit. Si personae divisae sint, necesse est vocabulum, quod ex personis trahit originem, ad substantiam non pertinere ; ergo multo fortius, nec persona.
Item tertio, Richardus 4. de Trin. cap. 7. Nomine personae non tam quid, quam aliquis designatur ; et in fine 19. cap. dicit sic : Nomine autem personae numquam intelligitur nisi unus aliquis solus ab omnibus aliis significari proprietate discretus : non igitur dicitur secundum substantiam.
Contra, Augustinus 7. de Trinit. cap. ultimo : Ad se quippe dicitur persona non ad Filium, vel Spiritum sanctum, sicut dicitur ad se, Deus magnus et bonus, et si quid aliud hujusmodi.
Item, omne nomen per quod respondetur convenienter ad quaestionem factam per quid, indicat substantiam, quia quid quaerit de substantia ; sed per nomen personae responsum est ab Ecclesia haereticis quaerentibus, quod tres vel tria sunt in divinis, uti docet Augustinus in littera ; quare, etc.
Hic est opinio una, quae dicit quod personae nomen in singulari significat substantiam, in plurali vero relationem. Et haec opinio videtur esse Magistri, qui ponit quod persona cum dicitur in singulari, Pater est persona, et Filius est persona, significet substantiam, sive essentiam ; in plurali vero cum dicitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt personae, significat hypostases, sive subsistentias.
Hanc opinionem Magistri videtur Richardus 4. de Trin. cap. 8. ex intentione improbare, quia ut dicit ibi, secundum idem significatum, quo accipimus personam in singulari, accipimus eam in plurali. Unde ait sic : Quando tres personas dicimus, quid aliud, quam tres aliquos
significamus. Juxta intelligentiam, secundum quam accipimus personam juxta eamdem prorsus intelligentiam accipimus eam in plurali, quod hic plures, illic unus solus datur intelligi. Cum dicitur persona, pro certo intelligitur aliquis unus ; cum nominantur tres personae, absque dubio nominantur aliqui; haec ille.
Hoc etiam arguitur per rationem, nam cuilibet plurali correspondet singulare ejusdem significati. Sed si persona in plurali importat relationem, sive hypostasim, correspondebit etiam nomini in singulari idem significatum significans ; igitur hoc nomen, quod est persona, idem significat hic quod significabit in plurali.
Item, Augustinus de fide ad Petrum c. 1. et ponitur in littera : Alius est Pater in persona, alius est Filius in persona: igitur si in plurali significet hypostasim, et relationem propter ejus plurificationem, eodem modo in singulari propter ejus distinctionem, quae non cadit in essentiam, quae eadem est in tribus sine ejus distinctione.