REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Secundum varia tempora dicit nomen personae varias habuisse significationes, et demum ait non significare aliquid proprium uni personae, quia communis est tribus ; sed dicere conceptum unum significantem uliquid positivum commune in qualibet persona praeter essentiam. Unde nomen Persona non dicitur de tribus secundum substantiam, nec secundum relationem, sed dicit aliquid generalius.
Respondeo ad quaestionem, quod secundum quod intelligitur ex dictis Richardi 4. de Trin. cap. 5. 6.7. et 8. nomen personae secundum tria tempora tres habuit significationes, quod innuit cap. 5 . cum dicit: Cum omni diligentia quaeramus non jam sub qua acceptione primo humanis sit impositum, nec ex qua necessitate sit postea ad divina sumptum, sed in qua veritate per Spiritum veritatis sit translatoribus inspiratum, et a Latina Ecclesia universaliter frequentatum. Nam sicut patet per Boetium de duabus naturis, nomen personae primo significabat eos, qui in comoedia seu tragoediis ludorum theatrorum alios repraesentabant, loco quorum cantus praeferebant, propter quod histriones repraesentantes dignos et honorabiles viros, personae vocabantur, quia secundum Boetium persona secundum rationem vocabuli dicta est a personando, hoc est perfecte, et expressa voce sonando, quia illi histriones per quamdam larvam, faciem de stanno, vel de cupro factam, quae repraesentabat illum, cujus vice cantabant, magis resonabant.
Sed tempore Augustini nomen personae fuit translatum ad divina, ad repraesentandum aliquid dignitatis in Deo ; unde a tempore Augustini tantum valuit nomen personae, quantum substantia intellectualis, et ideo sicut substantia intellectualis est mere essentiale, ita et nomen personae apud Augustinum mere fuit essentiale, et significabat apud ipsum, substantiam intellectualem, non sicut prima substantia, ut aliqui existimant, sed sicut substantia secunda, ut patet per ipsum expresse 7. de Trinit. cap. ultimo diffuse. Sed substantia aliquando accipitur in abstracto, et sic est idem quod essentia -juxta illud ?Philosophi primo Post. text. 9. Substantia lineae ex his est essentia lineae ex his.
Alio modo accipitur substantia in concreto, quomodo dicitur quod ignis est substantia ; substantia autem in abstracto in divinis, est idem quod essentia, et sic non dicitur pluraliter, sicut concorditer volunt Sancti et Doctores. Cum autem accipitur in concreto substantia, cum concretum magis concernat suppositum quam abstractum, magis potest numerari secundum numerationem suppositorum quam abstractum, et hoc ; unde persona significans apud Augustinum substantiam, in concreto numeratur secundum numerationem suppositorum. Unde sicut persona significat idem quod habens naturam intellectualem, hoc tamen nomen concretum significans essentiam, scilicet Deus, non numeratur, quia Scriptura hoc prohibet Deuteronomii 7. Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. Sed quia non fuit primitus aliquod nomen, per quod possit convenienter responderi ad quaestionem haereticorum quid erant tres ? nisi nomen personae, ideo tempore Augustini dicebatur pluraliter, quamvis substantiam intellectualem significabant. Haec est intentio Augustini l.de Trin. cap. 6. usque ad cap. 10. de Magnis, et 12. de Parvis, et qui aliud imponit Augustino non tenet mentem Augustini. Sed post tempore Augustini, quando vis nominis personae magis innotuit, frequentatum est a Catholicis ad significandum subsistentem incommunicabiliter in natura intellectuali, sicut patet per Richardum ubi prius cap.
6. ubi vult quod multum est inter significationem substantiae, et significationem personae, sicut multum distat inter significationem hominis et animalis. Unde secundum ipsum, ibidem, cum nominamus personam, nunquam intelligimus nisi unam solam substantiam et singularem aliquam, sub cujus nomine intelligitur quaedam proprietas, quae non convenit nisi uni soli, nulla tamen determinate sicut in proprio nomine ; ex quo concludit, quod ad nomen personae subintelligitur proprietas individualis singularis incommunicabilis. Igitur secundum ipsum de vi vocis, persona significat substantiam non secundam,sed primam, non quid, sed quem, sicut dicit ibid. c. 7. quia secundum ipsum, ibid. c. 5. nulla sententia certior redditur, quam quae ex communi acceptione animi formatur, et nomine personae nunquam intelligimus nisi unam solam substantiam, prout significat substantiam primam. Unde utendum est nomine personae isto modo, quia loquendum est ut plures ex primo Topicorum.
Isto igitur modo accipiendo personam secundum ejus propriam significationem, significatur substantiam vel relationem ? Certum est enim quod non significat aliquod proprium alicui personae, quia numeratur in eis, et commune est eis hoc, quod est persona secundum Augustinum, et non communicatae aequivocationis, quia aequivocum non numeratur, nisi secundum vocem. Quod enim numeratur in aliquibus, commune est eis secundum suum significatum, quod numeratur in eis, igitur est commune univoce ; patet etiam ex dictis in distinctione 23, quod persona dicit negationem duplicis communicabilitatis, quae negatio est unius rationis, quia opposita affirmationi unius rationis, patet etiam, quia illa negatio non est intentio secunda.
Sed nomen personae an hoc praecise significat ? Respondeo, quod haec negatio incommunicabilitatis non convenit pluribus secundum unam rationem, nisi per aliquam affirmationem substractam, sive priorem ; nihil enim est incommunicabile, nisi per affirmationem, cui repugnat communicatio ; illud autem affirmativum non est essentia, quia illa communicabilis est ; igitur est entitas alia, quae non est formaliter essentia, cui repugnat communicari. Si igitur ab illa entitate in Patre et Filio et Spiritu sancto possit abstrahi unus conceptus positivus, ille conceptus significabit positivum primae intentionis, quam consequitur illa negatio unius rationis ; si autem non potest abstrahi talis conceptus positivus, tunc persona non significabit aliquem conceptum positivum primae intentionis ; ideo ut videatur an hoc sit verum vel non, statuitur haec quaestio quae sequitur.