F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
184 EPISTOLA ENCYCLICA
habere voluit per Mariam (1), eiusdem suffragio et gratia, faveat communibus votis, cumulet spes; accedente benedictionis Apo- stolicae auspicio, quam vobis ipsis et vestro cuiusque Clero po- puloque peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die VIII Sept. an. MDCCCXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.
LEO PP. X I I I .
«
EX S. CONGREGATIONE RITUUM
CASTRI MARIS. Dubia varia.
Die 20 Iulii 1894.
Hodiernus Redactor Kalendarii dioecesani Castrimaris de mandato sui Rmi Episcopi Sacrae Rituum Congregationi se- quentia dubia pro opportuna solutione humillime subiecit, ni- mirum :
Dubium I. In civitate Castrimaris extat ecclesia, quae Beatae Mariae Virgini nuncupatae de Succursu fuit dicata, uti patet ex actis authenticis, scilicet : ex instrumento fundationis per publi- cum Notarium confecto, ex inscriptione super campana eiusdem ecclesiae apposita et ex imagine eiusdem Virginis sub eodem titulo, publicae fidelium venerationi in maiori altari exposita. Quum tamen eadem ecclesia in sua solemni consecratione, nulla facta mentione de supradicto titulo de Succursu, Sanctissimis Nominibus Iesu et Mariae fuerit dedicata; quaeritur an Clerus Civitatis, eiusdem ecclesiae servitio addictus, debeat celebrare, uti titulare, et sub ritu Duplici primae classis cum octava, so- lummodo festum de Sanctissimis Nominibus Iesu et Mariae, an etiam festum Beatae Mariae Virginis de Succursu?
Dubium II. Quando in aliqua ecclesia agitur de Sancto in die non propria, et de eo, ob speciale privilegium a S. Sede Apostolica obtentum canitur, et leguntur Missae, uti in die festo; in hisce Missis Aerine debet Commemoratio de Officio diei?
(1) S. B e r n a r d u s , serm. in Nativ. B. M. V. n. 7.