REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum aliquis conceptus positivus primae intentionis possit esse communis sola communitate rationis divinis personis ?
Vide Doctores citlatos quaestione antecedenti.
Additur in titulo, sola communitas rationis, propter communitatem hujus nominis Deus, quod constat esse commune tribus personis, communitate reali, sicut essentia. Arguitur autem ad quaestionem, quod non possit esse sic, quia omnis conceptus positivus primae intentionis communis communitate rationis, est conceptus universalis, quia habet quidquid pertinet ad rationem universalis, ut dici de pluribus, et numerari in eis; sed universale non ponitur in divinis, quia tunc ibi esset totum, et pars, et potentialis, etc.
Item secundo sic : Ab eisdem individuis non abstrahuntur duo conceptus inordinati, sive non ordinati ; sed talis conceptus communis si abstrahatur a personis, non includit conceptum Dei, nec e contra ; ergo, etc. Major probatur, si ab eisdem individuis abstrahuntur duo conceptus immediate non habentes ordinem, uterque est quasi conceptus speciei specialissimae, quia unus non erit sub alio. Sed impossibile est aliqua individua eadem habere plures species specialissimas communes ; igitur impossibile est ab eisdem individuis abstrahi duos conceptus immediate inordinatos. Probatio minoris, nam tale commune si abstrahatur, non includit conceptum Dei, quia numeratur ille conceptus in personis, et secundum Augustinum 7. de Trin. c. ult. si numeretur inferius, numeratur et superius ; sed conceptus Dei non numeratur ; ergo non includit conceptum Dei, nec e contra, quia quando non numeratur inferius, non numeratur superius. Conceptus autem Dei non numeratur, conceptus autem ille numeratur ; ergo conceptus Dei non includit illum,
nec includitur ; igitur non sunt ordinati.
Item tertio sic : Sub ultimis distinctivis aliquorum distinctorum non potest abstrahi conceptus communis ; sed proprietates relativae sunt ullimate distinguentes personas, ut supponitur, et patebit post ; ergo a proprietatibus relativis personarum non (potest abstrahi conceptus communis personis, nec ab essentia ; patet igitur, etc.
Major probatur sic, quia a quibus unus conceptus communis abstrahitur, conveniunt in illo conceptu communi ; ultima autem distinguentia non possunt convenire in uno conceptu communi unico, quia tunc non essent ultimate distinguentia, nec seipsis essent primo diversa, cum haberent, in quo convenirent ; ergo.
Contra, Augustinus primo de doctrina Christiana cap. 1. Res quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus ; sed constat quod res est primae intentionis ; ergo, etc.
Similiter Magister in ista distinctione 25. exponit quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt plures personae, per hoc quod sunt tres subsistentes, tres entitates ; talia dicunt primam intentionem, et non secundam, nec negationem solum, quia sunt communia, aliter non numerarentur ; igitur est aliquis conceptus communis personis divinis communitate rationis primae intentionis positivus.