REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit conceptum communem positivum et univocum abstrahi posse a tribus personis, qui sit primae intentionis, et de ipsis in quid praedicabilis, licet non sit universale. Vide Doctorem in Oxon. d. 23. et d. 3. q. I. n. 15.
Respondeo ad hanc quaestionem primo, quod est aliquis conceptus communis personis divinis communitate rationis, qui est positivus, et primae intentionis ; aliter non video quomodo possint salvari dicta Augustini et Magistri, ut est argutum ad oppositum quaestionis.
Hoc confirmatur duplici ratione, primo sic : Relatio praedicatur in quid de paternitate et filiatione, quibus constituitur pater et filius, quia si paternitas non transiret in animam, esset essentialiter relatio,et praedicaretur in quid de paternitate et filiatione. Sed per hoc quod relatio est idem essentiae, non tollitur ejus ratio formalis ; igitur non impedit quin includat essentialiter relationem ut sic relatio praedicetur in quid de paternitate et filiatione ; igitur cum secunda intentio non praedicetur in quid de rebus primae intentionis, sequitur quod relatio in divinis non sit secunda intentio.
Est autem conceptus relationis communis paternitati et filiationi, aliter haec non esset falsa : Omnis relatio est paternitas, quia si aequivoce diceretur relatio de paternitate et filiatione, et aequivocum non distribuitur unica distributione pro omnibus suis signatis, nisi pro uno, non esset simpliciter falsa quod omnis relatio in divinis sit paternitas ; est autem simpliciter falsa ; igitur relatio importat conceptum communem in quid, dictum de paternitate et filiatione ; tale non potest esse commune, nisi secundum rationem, quia numeratur in inferioribus ; igitur filiationi et paternitati est aliquis conceptus communis communitate rationis et primae intentionis positivus.
Ulterius tunc arguitur : Magis potest abstrahi conceptus communis a constitutis quam a constituentibus, sive constitutivis ; igitur a personis distinctis et constitutis per relationes potest abstrahi talis conceptus communis secundum rationem.
Item secundo sic : Aliquis potest esse certus relationem esse in divinis, et dubitare de hac relatione, vel illa, si est ibi ; igitur conceptus relationis est alius a conceptu hujus vel illius, ut communis illis. Consequentia patet, quia de eodem conceptu non potest esse aliquis dubius et certus. Antecedens probatur, quia aliquis potest esse certus relationem esse in divinis, et tamen dubitare hanc relationem esse originis vel processionis; aliter enim non posset fieri problema de relationibus in communi in divinis, nisi etiam fieret de relatione in speciali, et tunc quicumque Magister Theologiae studentibus traderet notitiam de relationibus, primo in generali, et postea in speciali, suam sententiam destrueret, et etiam processum suum. Non enim esset alia quaestio de relatione in generali et in speciali, nisi tantum in nomine ; et ideo cum per rationes ostenduntur, non dicuntur nisi ea quae pertinent ad relationem in communi, non ea quae pertinent specialiter ad relationes in speciali, sed per alia media et specialiora ; sequitur ergo quod aliquis potest esse certus de relatione in communi, et de his quae pertinent ad relationem in communi, et dubitare de his quae pertinent ad relationem in speciali ; et ideo a relationibus in divinis, ut a paternitate et filiatione, potest abstrahi aliquis conceptus communis.
Sed quomodo est possibile quod ab ultimis constitutivis personarum divinarum abstrahatur conceptus communis primae intentionis, et non sic in creaturis ?
Respondeo, quod distinctio naturae divinae a natura creata est ratio hujus, nam natura creata de se non est ultimate determinata, ideo est determinabilis per aliquod determinativum ejusdem generis, respectu cujus est in potentia, et comparatur ad illud, ut potentiale ad actuale. Illud autem determinativum naturae creatae non habet unitatem quidditatis, quia tunc non determinaret quidditatem ad rationem singularitatis, sed habet unitatem majorem, quam unitatem quidditativam, quia unitatem individualitatis et singularitatis: et ideo ab hujusmodi determinantibus naturam, quamvis forte abstrahi possit aliquis conceptus communis, non tamen quidditativus, quia conceptus quidditativus tantum a natura et quidditate abstrahitur. Sed omnino opposito modo est in divinis, nam ibi natura est determinatissima et singularissima, et ideo non est determinabilis per aliquid ejusdem generis, scilicet de genere substantiae, nec est potentiale ad tale determinativum. Unde per nihil pertinens ad aliquod genus substantiae determinatur, et ideo si sint ibi aliqua determinantia, pertinent ad aliquod genus, scilicet relationis, eo modo quo ponitur ibi genus. Et ideo hujusmodi delerminantia habent unitatem quidditatis, ac si naturam non determinaret, quia non habent naturam aliam a natura in eodem genere, sed in alio genere, propter quod retinent unitatem quidditativam alterius generis; et ideo ab hujusmodi de ter minati vis potest abstrahi conceptus communis quiddilativus, sicut si naturam non determinarent, quia ex hujus determinatione naturae non tollitur eorum unitas quidditativa.
Exemplum, si esset una albedo singularis, quae determinaretur per hominem et asinum ad diversas subsistentias, illa determinantia non tribuerent albedini aliquam singularitatem, nec conditionem individualitatis, sed solum tribuerent sibi unitates suorum generum ; et ideo ab illis determinativis, quae sunt alterius generis, posset abstrahi conceptus communis quidditativus, sicut si illam albedinem non determinarent. Sic est in proposito de essentia respectu relationum, quae sunt determinantia alterius generis, non tribuentia singularitatem essentiae, sed ad certum suppositum retinentia suas quidditalivas rationes, ac si non determinarent ; et ideo ab illis potest abstrahi conceptus communis.
Ad rationes. Ad primam respondet unus Doctor, quod relatio infra genus suum non distinguitur in species, nisi per fundamenta, super L quae fundatur relatio. Et ideo quando fundamentum est universale distinguibile, tunc relatio fundata est universalis habens species, vel individua ; sic autem non est in proposito, quia essentia, quae est fundamentum relationum, est singularissima.
Contra, omnis distinctio in genere in suas species, est alicujus dicti in quid de illis ; igitur illud in quod fit distinctio, includit distinguibile. Fundamentum autem non includit relationem, nec etiam fundamentum cum relatione includit relationem, quia fundamentum cum relatione non facit unum per se, ideo nihil in quid potest praedicari de ipso, sicut nec de homine albo ; quod enim non est per se unum, nullius praedicationem per se recipit ; igitur, etc.
Item, omnis distinctio generis in species est per aliquas differentias illius generis ; quare igitur non est ita in genere Delationis, cum sit unum genus ?
Item, in eadem numero albedine possunt fundari plures similitudines respectu diversorum, quae licet non habeant fundamentum ejusdem speciei, potest tamen esse similitudo secundum analogiam ; igitur falsum est quod relatio non potest esse universalis, nisi fundamentum sit universale, quia hoc casu posito similitudo est universalis, el tamen fundamentum est singulare.
Respondeo igitur ad rationem, quod major est falsa absolute ; plus enim requiritur ad rationem universalis, quam quod sit commune, et quod plurificetur in inferioribus ; requiritur enim quod dividatur in eis, et distinguatur non solum secundum diversos conceptus, sed distinctione et divisione reali, quia sicut dictum est alias , conceptus universalis accipitur ab alia realitate, quam ab illa a qua accipitur conceptus differentiae, et non tantum genus contrahitur per conceptum, sed etiam alia realitas ab illa, a qua accipitur genus, et ab illa a qua accipitur ratio differentiae ; sic enim est de universalitate speciei respectu individui. Quoniam etiam alia est realitas formaliter, a qua accipitur differentia individualis ab illa a qua accipitur species, quae est extra naturam universalis, ut patebit alias , sic etiam est de aliis universalibus, quoniam omne universale reducitur ad genus vel ad speciem, nam illud quod est proprium vel differentia respectu suorum inferiorum se habet ut genus, vel ut species. Et ideo ad hoc quod aliquis conceptus sit universalis, non sufficit quod contrahatur per conceptum, sed requiritur ad rationem universalis, quod res concepta contrahatur per aliam rem conceptam. Ad hoc igitur quod persona esset universalis, oporteret quod haberet realitatem sibi correspondentem, quae sit in potentia ad realitatem determinantem.
Ad secundum, quando arguitur quod ab eodem non possunt abstrahi plures conceptus, nisi sicut ordinati, dicendum quod licet conceditur hoc esse verum in suppositis naturae creatae, in quibus proprietas individuans naturam facit unum cum natura illius generis, et ideo tantum a natura abstrahitur conceptus quidditativus, et non a proprietate, ut praedictum est ; tamen a supposito naturae increatae, ubi determinans est alterius generis habens propriam quidditatem, potest abstrahi conceptus quidditativus alius a conceptu quidditalivo naturae, et sic est in proposito.
Sed dices, quod ille conceptus, qui abstrahitur a proprietate deteiminante, erit quasi species specialissima, et tunc sequitur, ut prius, quod ejusdem individui erunt quasi duae species specialissimae.
Respondeo, quod ille conceptus non erit ut conceptus speciei specialissimae, quia conceptus . speciei specialissimae semper est abstractus a natura individui, et nunquam a proprietate individuante ; et ideo secundum Damascenum, lib. 3. Orthod. cap. 11. conceptus Dei est quasi conceptus speciei, quia abstrahitur a natura ; conceptus autem qui abstrahitur a proprietate incommunicabili, licet sit communis, non tamen est specificus, quia non est conceptus naturae.
Ad tertium dicendum, quod nullus conceptus communis universalis potest abstrahi ab ultimis constitutivis, quia tunc haberet realitatem determinabilem per aliam ; potest tamen abstrahi conceptus communis, et praecipue ab illis determinativis, qui retinent proprias unitates quidditativas, sicut sunt determinativa in divinis suppositis. Et ad probationem dicendum est, quod tantum illae proprietates determinantes conveniunt in conceptu, et non in aliqua realitate.
Si dicas, quod tunc non se totis distinguantur, dicendum quod non sequitur, quia quidditas simpliciter potest causare conceptum, in quo convenit cum alio, et alium in quo differt, sive distinguitur ab alio, non tamen conceptum universalem, quia non est ibi aliqua realitas potentialis ulterius determinabilis.