REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Pro prima? quaestione docet personam significare illud commune positivum ad quod sequitur negativum, et potest nominari res relata incommunicabilis, et non dicitur relative per se, alioquin Pater esset persona Filii ; neque secundum substantiam, quia sic non numeraretur, neque diceretur tres esse personas in divinis.
Redeo nunc ad solutionem prioris quaestionis, et dico quod illa negatio unius rationis duplicis incommunicabilitatis praesupponit quemdam modum positivum, qui potest abstrahi a proprietatibus incommunicabilibus, sive a personis habentibus esse incommunicabile per illas proprietates, ut prius declaratum est ; persona ergo potest significare modum quemdam positivum abstractum a modis propriis personarum communem ad illos modos proprios, ad quem modum communem sequitur illa duplex negatio, ut sicut res relativa communis est, et nomen impositum commune est, ita res relativa incommunicabilis communis est, et nomen hoc significans commune esset persona ; igitur non dicit relationem primo, sicut patet per Augustinum, 7. de Trinitate, capite ultimo.
Et probatur sic per rationem : Quando aliquid dicitur relative ad aliud, dicitur ad ipsum relative secundum omne superius relativum, ut si hoc est duplum respectu illius, est multiplex respectu illius, et sic usque ad genus generalissimum ; sed Pater dicitur relative ad Filium ; igitur si persona diceretur relative, et esset communis Patri et Filio, Pater diceretur persona Filii, quod falsum est, et negaret Augustinus ut supra. Persona igitur non significat relationem sub ratione relationis, sed sub aliqua ratione communiori, puta modi vel proprietatis incommunicabilis. Unde persona significat aliquid communius, quam esse ad se, vel ad alterum, ita quod delerminate conceptus ejus non est conceptus hujus vel illius, quamvis in re non sit persona, nisi quae est ad alterum. Sicut patet de conceptu entis, quasi sit communis ad substantiam et accidens, nec conceptus ejus erit conceptus substantiae, nec conceptus accidentis. Sicut igitur persona dicit naturam intellectualem per modum habendi eam incommunicabiliter, et secundum hoc persona significans rem habentem modum, sive proprietatem incommunicabilem in natura intellectuali, dicit aliquid communius quam relativum.
Ad quaestionem igitur illam dicendum, quod persona non signifieat substantiam, quia nullo modo conceditur quod sint tres substantiae in divinis, sicut conceditur quod sint ibi tres personae, nec etiam importat in suo significato relationem communem, nec propriam, sed aliquid communius et generalius, et illud est aliquis conceptus communis abstractus a relatione, et proprietatibus incommunicabilibiis, et est conceptus primae intentionis, ut dictum est.
Ad primam rationem dicendum secundum praedicta, quod Augustinus per nomen personae intellexit substantiam in concreto, ut concernit suppositum ; sed de vi vocis secundum quod cadit in usum loquendi, significat, ut Richardus, substantiam rationalem incommunicabiliter subsistentem. Sed, ut dicit Richardus, non est certior sententia, quam illa quae ex communi animi conceptione formatur.
Ad illud quod adductum fuit distinctione 23. quod persona est nomen secundae intentionis, sicut individuum , dicendum est quod individuum accipitur uno modo absolute, ut dicit indivisionem rei in se, et divisionem ejus ab omni alio, et sic est primae intentionis. Alio modo accipitur ut est correlativum individui, primo modo in denotando, et sic dicitur in respectu ad speciem,et est secundae intentionis ; persona vero accipitur tantum primo modo. De isto patet per Richardum, 4. de Trin. c. 24.
Ad aliud, quando arguitur quod respondetur ad quaestionem factam per quid, per personam, patet responsio alibi quomodo est aequivocatio, quia aliquando quaeritur de subjecto, aliquando vero de medio et definitione.