F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
Die 14 Augusti 1894.
In Catalogo festorum, quae iuxta Decretum die 27 Au- gusti 1893 uti primaria aut secundaria habenda sunt, festum Sacratissimi Cordis Iesu inter secundaria relatum fuit. Quapro- pter Dubium in Sacrorum Rituum Congregatione excitatum est, utrum per hoc Decretum alteri Generali diei 28 Iunii 1889 de- rogatum fuerit, et quomodo.
Sacra autem Congregatio in Ordinariis Comitiis ad Vatica- num coadunata, referente subscripto Cardinali eidem Praefecto, omnibus mature perpensis, respondendum censuit : Affirmative, et Festum Sacratissimi Cordis Iesu, utpote secundarium, omni- bus Duplicibus primae classis primariis locum cedere, tam in occursu, quam in concursu atque in repositione. Cum autem ad normam eiusdem festi Sacri Cordis ordinatum quoque fuerit festum translatum S. Ioseph, Duplex primae classis, alia festa Duplicia primae classis, dummodo primaria, tam in occursu, quam in concursu, ac in repositione illi esse praeferenda. Idem quoque servandum circa festum translatum Nativitatis S. Ioan- nis Baptistae et Annuntiationis Deiparae Virginis, nisi hoc transferatur simul cum praecepto audiendi Sacrum, iuxta De- cretum in Aquen. diei 2 Septembris 1741. Atque ita declaravit ac decrevit die 14 Augusti 1894
C. CARD. ALOISI-MASELLA, S. C. R. Praef L. * S.
ALOISIUS TRIPEPI, Secret.
ANGELOPOLITANA. Dubia quoad observantiam Caeremonialis Episcoporum.
Die 17 Augusti 1894.
Hodiernus Vicarius Generalis Dioeceseos Angelopolitanae, qui et Archidiaconus est illius Ecclesiae Cathedralis, exponens abhinc duobus annis in Vesperis Caeremonialis Episcoporum praescriptiones servari ibidem coeptas esse, insequentia Dubia Sacrae Rituum Congregationi pro opportuna solutione humillime subiecit :
Quum olim obtinuerit consuetudo, ut capitulares pluviali induerentur ad Vesperas, quin tamen diaconorum officio fun- gerentur; statutum fuit, ut portionarii praebendis diaconalibus fruentes, suum in vesperis officium implerent : ex reductione enim bonorum ecclesiasticorum exiguus est beneficiariorum