Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia prima est Praepositivi, dicentia personas seipsis salis distingui, et sic constitui ; quam sequuntur Antisiodor. Gregor. ei Major hic, ut refert Bargius, et refutatur tribus claria rationibus, de quo Doctor late in Oxon. n. 2.
Circa quaestionem primo recitatur opinio Praepositivi, qui ponit quod personae se ipsis distinguuntur primo, et quod persona de se est haec, quia persona est aeque simplex sicut essentia ; igitur se ipsa distinguitur.
Item, aeque simplex est Pater et paternitas ; sed paternitas se ipsa est haec, et distinguitur a filiatione ; igitur Pater se ipso est Pater, et distinguitur a Filio.
Contra, quae in aliquo conveniunt, etiam differunt ; ergo, etc.
Item, in eadem persona sunt plures proprietates, quarum una possit inesse, etsi per impossibile alia non inesset ; ergo non se toto primo distinguitur. Antecedens patet per Augustinum lib. 5. de Trinit. cap. 5. dicentem, quod etsi Pater non esset innascibilis, adhuc posset generare.
Item, Pater non distinguitur spiratione activa a Filio, quia Filius eam habet ; ergo non se toto primo.