REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Propter rationes allatas, et praecipue propter auctoritates, tenet communem sententiam, scilicet personas constitui relationibus, quia ad rationem personae sufficit incommunicabilitas cum natura ; et relationes sunt incommunicabiles, ut ostendit tam de passiva quam de activa relatione originis. Solvit argumenta in initio contra communem sententiam, et alia mulla contra eamdem solvit hic in Oxon. latissime a num. 41. Ad locum Augustini respondet in 3. argumento. Vide Doctorem ibidem num. 52. ubi docte explicat mentem Augustini, quo sensu dixerit personas subsistere ad se.
Modus ponendi est iste : Ubicumque natura est per se divisibilis, non per se habet esse, nisi in supposito, et ideo quia natura creata non est de se determinata,sed determinabilis et divisibilis, ideo non accipit esse per proprietatem in supposito, sed est quo persona habet esse, sicut patet per Augustinum 7. de Trinitale cap. ultimo, et ideo ultra naturam non requiritur ad rationem suppositi nisi incommunicabilitas. Nunc autem relationes originis sunt incommunicabiles, quod patet de relationibus originis passivis, quia impossibile est eamdem personam bis produci, sive bis accipere esse, et ita cum non possit esse in divinis nisi unus Filius, et unus Spiritus sanctus, non poterit esse in divinis nisi una generatio passiva, et una spiratio passiva. Hoc etiam patet de generatione activa, aliter enim conveniret Filio, et ita cum non posset generare alium, generaret se, quod est impossibile ; et ideo ultra naturam non requiritur aliquod constitutivum, nisi tantum proprietas relativa.
Ad rationem principalem primam dicendum, quod Filius est primum nomen secundae personae in divinis. Salomon vero cum quaerit nomen Filii, non quaerit ut est persona in divinis absolute, sed nomen Filii incarnandi.
Ad illud Augustini septimo de Trinitate c. 2. Pater si non est aliquid ad se, non est omnino, quod ad alterum dicatur;dicendum quod si Pater non haberet in se naturam absolutam, non ad alterum diceretur, ideo habet in se aliquid quod est ad se, sed non sequitur quod prius sit aliquid absolutum.
Ad illud etiam Augustini : Omnis substantia adse subsistit, quanto magis Deust Respondeo secundum praedicta in quaestione praecedenti, quod non dicit quod substare conveniat personae, sicut modo accipitur persona, ut est substantia ad se, quomodo Graeci accipiebant substantiam,
sed prout persona accipiebatur tempore Augustini, apud quem tantum significabat in concreto naturam intellectualem, ut praedictum est. Quod etiam dicitur quod in definitione personae non ponitur relativum, dico quod nec etiam ponitur absolutum, et ideo definitio personae communis est, ut abstrahit ab absoluto et respectivo, ut dictum est in praecedenti quaestione.
Ad rationem, quando dicitur quod relatio originis non est incommunicabilis, dicendum quod hoc falsum est, ut probatum est.
Ad probationem primam minoris, quando dicitur quod paternitas, quia est entitas quidditativa, est incommunicabilis, dicitur quod paternitas non est incommunicabilis absolute, sed inquantum divina, sic est incommunicabilis. Sed hoc nihil est dicere, quia quando conveniunt ad constitutionem alicujus tertii, neutrum habet ab alio rationem constituendi in suo genere, ut patet de materia et forma ; sed relatio et essentia constituunt personam ; igitur relatio non habet ab essentia in suo ordine illam rationem formalem, qua personam constituat. Ejus autem est incommunicabilitas inquantum constituit ; igitur hoc habet in se formaliter, et non inquantum est solum divina, quia aliter cum eamdem identitatem habeat ad essentiam spiratio activa, esset incommunicabilis in quantum divina est, quod falsum est.
Ideo dico, quod quidquid pullulat in essentia divina, eodem instanti in quo pullulat, et habet ibi esse, est formaliter tale, et habet ibi quidquid sibi convenit, ut si esset incommunicabile, tunc habet ex se esse incommunicabile ; si communicabile, communicabile ; ufpatelde triangulo, a quocumque ponitur oriri, quia in eodem instanti in quo est triangulus, habettres, nec sic habere tres est passio, sed differentia constituens speciem trianguli. Et eodem modo de sapientia in divinis, quia in eodem instanti in quo oritur, habet quod sit communicabilis, quia non potest oriri incommunicabilis ; sic et paternitas in eodem instanti in quo intelligitur oriri ex eadem essentia, habet quod sit incommunicabilis. Quando igilur dicitur quod quaelibet quidditas est communicabilis, verum est, si sit ;perfecta, vel perfectio simpliciter divisibilis ; neutro modo est proprietas relativa in divinis.
Ad aliam probationem, quod illa bene concludit contra illos, qui dicunt quod relatio contrahat incommunicabilitatem ab essentia. Sed dico quod paternitas est incommunicabilis, et spiratio activa incommunicabilis, nec est alia ratio, nisi quia haec est paternitas, et illa spiratio.
Ad tertiam probationem dicendum est quod quaelibet originis relatio passiva est incommunicabilis, quia non potest eadem persona produci duabus productionibus nec produci bis ; sed haec ratio non tenet in productione activa ; et ideo, etc.
Ad quartam probationem dicendum quod propositio assumpta est vera, nisi ratio sua formalis ita ponatur, quod destruatur. Nunc autem cum ponitur quod Spiritus sanctus primo producitur, et quod paternitas sive generatio activa communicetur Spiritui sancto, ita ponitur paternitas, quod destruitur, nam in subjecto ponitur paternitas, sed in praedicato cum ponitur paternitatem communicari, destruitur, quia est de se haec, et incommunicabilis, ut prius dictum est, sicut spiratio activa est de se communis.