REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Movet hic duas difficultates, quarum prima est quomodo persona potest esse unum per se includens substantiam et relationem ? De quo agit largius in Oxon. quaestione unica num. 17. et explicat a num. 48. vide ibi. Secunda, quomodo potest prima substantia subsistere relatione formaliter ? Ad quam quantum responderi potest, satisfacil, explicando tres conditiones substantiae primae creatae, quarum duae tantum conveniunt increatae, et tertia illi deest, nempe incommunicabilitas ; et ideo eam accipit a relatione, sicut si suppositum creatum esset communicabile substantialiter, acciperet suam incommunicabilitatem ab acc denle.
Sed circa modum, quo suppositum constituitur per relationem, sunt duae difficultates. Prima est, quomodo possibile est quod in uno supposito sint duae entitates quidditativae, sive duae quidditates, cum non videamus in supposito creato nisi naturam, quae importat quidditatem,
et proprietatem indivisibilem, quae non dicit quidditatem.
Secunda difficultas est, quodcum relatio sit alterius generis a quidditate essentiae, prout in Deo ponuntur duo genera manere, quomodo ex talibus possit fieri unum suppositum per se habens unum conceptum?
Ad primam dicitur, quod possibile est unum suppositum includere duas quidditates, quando una transit in aliam, sicut est in proposito, quia relatio transit in essentiam.
Contra, aut intelligis relationem transire in essentiam, quia non habet aliam rationem formaliter ? aut quia idem est realiter essentiae ? Non potest intelligi relationem transire, quia est idem formaliter essentiae, quia ratio formalis essentiae non est eadem formalis relationis, tunc enim non esset relatio, nec ad aliquid, sicut arguit Augustinus 7. de Trin. cap. 8. Similiter si est omnino eadem cum essentia, etiam sic constitueret suppositum absolutum, quia quod constituitur per aliquid sub ratione, qua est absolutum, ipsum est absolutum ; relinquitur igitur quod relatio transit in essentiam, quia est idem cum essentia. Sed cum hoc stat quod alia sit ratio formalis essentiae, ut essentia, et relationis ut relatio, sed stantibus rationibus formalibus essentiae ut essentia, et relationis ut relatio, non videtur quomodo possit facere unum conceptum per se ; igitur adhuc stat difficultas quaestionis.
Item, quamvis verum et bonum sint idem cum ente, et sic transeant in naturam entis, tamen lapis, qui est suppositum entis, non est suppositum veri, aut etiam boni, nec cum ente potest unum suppositum constituere ; sicut enim accidentia non transeunt in essentiam, ita nec constituunt unum suppositum ; igitur quod relatio transeat in essentiam substantiae, non sufficit ad hoc quod unum sit suppositum utriusque.
Aliter ponitur, quod relatio in divinis habet quamdam vim constituendi primum suppositum, quia quae sparsa sunt in inferioribus, unita sunt in superioribus. Quam viam et ejus improbationem quaere alibi in quaestione 19. distinctionis in pede solutionis , ideo pono alium modum. Suppositum substantiae in creaturis habet tres conditiones, nam suppositum creatum habet per se esse ex ultima ejus actualitate ; natura autem, quae divisibilis est, non habet per se esse, sed tantum habet esse in supposito, quod indivisibiliter est. Secundo, suppositum creatum ex ultima sui actualitate habet ultimam unitatem, quam non habet natura, quae non est de se haec, eo quod non habet ultimam actualitatem. Tertio, suppositum creatum incommunicabiliter est, unde habet esse incommunicabile, quam incommunicabilitatem non habet natura, quia est limitata, et ideo non potest communicare sine sui divisione.
Primae duae conditiones conveniunt essentiae divinae ; ipsa enim est actualissima, ultimam habens actualitatem ; ipsa etiam est singularissima, ultimam habens unitatem. Sed ultima conditio, scilicet incommunicabilitas, non convenit essentiae divinae: talis autem incommunicabilitas sine divisione convenit essentiae creatae propter sui limitationem, quia enim natura creata limitata est, ideo non est communicabilis sine sui divisione, quia igitur incommunicabilitas in creatura non est ex perfectione, ideo non convenit supposito increato ratione essentiae divinae. Quantum ergo ad illud, quod perfectionis est in substantia prima, convenit supposito increato ratione essentiae. Sed tertia conditio, quia repugnat essentiae divinae, non convenit supposito divino ratione essentiae, et quia consequitur suppositum creatum non ratione perfectionis, ideo potest poni in Deo per aliquid, quod non dicit perfectionem formaliter, licet non dicat imperfectionem. Et ideo persona divina habebit incommunicabiliter esse ratione relationis, quae non dicit perfectionem simpliciter, sed habet esse, et indivisibiliter esse ratione essentiae, et sic essentia habebit conditionem unam secundae substantiae,quia scilicet communicabilis est, et duas conditiones primae substantiae, non tamen omnes conditiones unius, nec alterius. Sic igitur patet quomodo relatio potest constituere suppositum primae substantiae, licet non dicat perfectionem simpliciter ; nam suppositum divinum habet conditiones perfectionis suppositi ex essentia, sed conditionem, quae non est perfectionis, licet non imperfectionis, habet a relatione.
Si quaeratur quare non potest illa essentia divina in suo genere habere suppositum quantum ad omnes conditiones sui generis, sicut suppositum creatum, cum hoc sit perfectionis in supposito creato, quia si convenit sibi ut distinguitur ab accidentibus, sicut suppositum creatum constituitur per aliquid de genere Substantiae, ita videtur quod suppositum increatum constituatur per aliquid habens rationem generis Substantiae,et non relationis.
Respondeo, quod in supposito creato perfectionis est per se indivisibiliter esse ; sed esse incommunicabiliter commune est sibi et accidentibus, et ideo non est perfectionis ; sed quia quidquid est perfectionis in divinis est communicabile, ideo non potest ibi suppositum habere esse incommunicabile per aliquid sui generis ; ideo oportet quod sit incommunicabile per aliquid alterius generis, quod non est perfectionis simpliciter, quod habeat per se esse.
Exemplum, si omnia quae sunt in genere Substantiae essent perfectionis simpliciter, et per consequens communicabilia, non posset ibi individuatio fieri per aliquid illius generis Substantiae, quod haberet esse incommunicabile, sed tunc oporteret quod suppositum generis substantiae haberet esse incommunicabile per aliquid alterius generis, ut per quantitatem, et aliquid hujusmodi. Ita in proposito, quia essentia divina ex sua perfectione, et omnia quae sequuntur essentiam, ut essentia, sunt communicabilia, ideo oportet suppositum divinum constitui incommunicabiliter per rem alterius generis.
SC?OLIUM III.
Docui btc ingeniosissime personam esse unum per se, perseitale identitatis, quam non novit Aristoteles. Admittit non essc unum per se Melophysice secundum Philos. neque hanc esse per se Logice: Pater est Deus, sicut et ista : Socrates est homo ; de quibus vide eum tale hic in Oxon. quaestione unica a n. 47. ubi habet exquisitissimam doctrinam de hac materia.
Ad primam rationem, quando arguitur sic, quod absolutum et respectivum non faciunt unum per se, dicendum quod aliter loquitur Metaphysicus de per se, et per accidens, et aliter Logicus. Nam Metaphysicus dicit illa facere unum per se, quae sunt quidditates unius generis, quarum una est in potentia ad aliam, et illa esse unum per accidens, quae includunt quidditates diversorum generum, quarum una est aliquo modo in potentia ad aliam, sicut patet ex 5. Metaphys. c. de Uno. In divinis autem sic nihil est per accidens, quia ibi non est res alicujus generis per se, et etiam ut sunt ibi res diversorum generum, neutra est in potentia ad aliam, et ideo illi deficit utraque conditio unius per accidens, vel altera, et ideo non est in divinis unitas per accidens, prout Metaphysicus loquitur de Uno.
Sed dices, ibi non est unitas per se, quia nec res nec quidditas unius generis ; ergo est ibi unitas per accidens.
Respondeo quod ibi non est unitas per accidens, sicut dictum est, nec tamen unitas per se et formalis, in qua unum est idem alteri formaliter, sed est unitas media inter unitatem formalem, et per accidens, qua unitate una quidditas est eadem alteri realiter, licet non formaliter, quam unitatem non invenit in rebus Aristoteles, et ideo non posuit eam tertiam unitatem a praedictis, quia nunquam invenit in creaturis unam quidditatem esse eamdem alteri alterius generis, nisi per accidens. Unde quia relationis ad essentiam est vera identitas, ideo vere faciunt unum, sed non unum quidditative, quia non sunt una quidditas, tamen est vera identitas, sicut si essent quidditativa et unius quidditatis, quia est identitas simplicitatis, unde ista unitas media potest dici unitas simplicitatis.
Apud Logicum vero dupliciter accipitur per se unum, et per accidens. Uno modo in compositione et divisione intellectus componentis et dividentis ; et secundum istum modum dicitur quod illa complexio est per se, quando in subjecto includitur causa praedicati, ut homo est animal, sive rationalis ; per accidens vero, quando subjectum non includit causam praedicati, ut homo est albus. Juxta hanc compositionem similiter in intellectu simplici dicit esse per se, et per accidens ; et secundum hoc dicit illum conceptum esse per se unum, quando unum natum est determinare aliud in suo genere, ut homo albus ; et ideo quando determinans importat quidditatem aliam a quidditate determinabilis, non faciunt unum conceptum per se.
Ad propositum dico, quod cum relatio sit alia quidditas ab essentia, icul in divinis manet relationis quidditas, non video quod relatio cum essentia possit facere conceptum unum per se unius suppositi, quia conceptus, qui non est per se unus in se, non video quomodo est per se unum respectu alicujus, et ideo licet res relationis simpliciter sit eadem cum essentia, non tamen apud Logicum facit unum conceptum per se unius suppositi, et ita non sic per se subjicitur pater, ut Socrates, ut secundum hoc non sit ista : Pater est Deus, ita per se, sicut haec : Socrates est homo, licet verior sit.
Ad primam confirmationem, ubi dicitur quod primum suppositum non potest esse per accidens unum, respondeo quod propter perfectionem istius suppositi, suppositum non potest constitui per aliquid ejusdem generis cum essentia, quia esse tale est communicabile, et ideo ad hoc quod constituatur in esse communicabili, oportet quod hoc fiat per quidditatem alterius generis ; unde nihil poterit esse incommunicabile, nisi relatio. Conceptus igitur primi suppositi propter perfectionem suam non est per se unus, sed per accidens ; ubi autem ex imperfectione est conceptus unus per accidens, ibi non potest accidens esse primum, sed oppositum, ut declaratum est, accipitur in proposito.
Ad aliam confirmationem, quando dicitur quod prima identitas est naturae ad suppositum, dicendum quod non est verum, imo in praedicationibus prima identitas est ejusdem ad se; in proposito tamen est natura ita realiter eadem, et verius eadem suo supposito, quam in creaturae suo supposito, non tamen est praedicatio ita per se, sicut dictum est.
Ad aliam confirmationem, quando arguitur quod natura divina non est ita unasuppositb suo, et ita per se sibi inest, sicut natura creata suo supposito, dico quod est ita una et vera natura divina suo supposito, sicut natura creata suo supposito, et res est perfectius idem in divinis quam in creatura, tamen in substantia creata suppositum ejus habet per se conceptum unum, quia tantum habet esse incommunicabile per proprietatem incommunicabilem ejusdem generis. Sed conceptus suppositi substantiae increatae non est sic per se unus, quia includit quidditates diversorum generum, et ibi non est determinatio ejusdem generis, sicut est in supposito creato. Dico igitur, quod praedicatio na-
turae divinae de suo supposito est verior, quam praedicatio naturae
. creatae de suo supposito, dico tamen quod formalior est praedicatio naturae creatae de suo supposito quam naturae divinae de suo ; sed non sequitur quod sit verior praedicatio, quia veritas in propositione est ex identitate reali extremorum, et major est identitas naturae ad suppositum in divinis, quam in creatura, et ideo major veritas, non tamen formalior praedicatio, quae attenditur secundum unitatem conceptuum illius, quod praedicatur et subjicitur.
Ad aliud quando arguitur quod suppositum non includit nisi quidditatem naturae, dicendum quod verum est quando natura non determinatur nisi per aliquid ejusdem generis. Unde verum est in creaturis, ubi quidditas non fit suppositum, nisi per determinans ejusdem generis. Sed hoc non potest fieri in divinis propter causam frequenter praedictam, et ideo oportet ibi ut suppositum constituatur in esse incommunicabili per aliam quidditatem. Et quando dicitur, quod tunc non magis esset suppositum unius quidditatis quam alterius, dicendum quod non sequitur, quia tantum est suppositum naturae, quae communicabilis est, et perfectionem importans. Suppositum enim dicitur suppositum respectu illius, quod coinmunicabile est, et fit incommunicabile per determinans, et ideo non sequitur quod sit suppositum determinantis, sicut nec incommunicabilis.
Ad tertium quando dicitur quod eo substat, quod est prima substantia, dicendum quod verum est in creatura, quia ibi substat per proprietatem, quae est ejusdem generis cum natura ; in divinis vero est prima substantia, et suppositum in esse incommunicabili per relationem alias conditiones habet ab essentia.
Ad quintum bene concludit contra eos, qui ponunt relationem facere unum cum essentia, ut actus cum potentia, et sic per informationem ; tunc enim sequitur essentiam referri, ut argutum est. Sed mihi non concludit, quia secundum praedicta patet quod non pono quod sint ibi partes, nec quod unum quasi informat alterum, ut actus ; imo si alterum esset actus, magis essentia haberet rationem actus. Suppositum igitur includit essentiam et relationem, sed non includit unionem eorum, quia non habent unionem, quia est simplex, et unum est alterum vel realiter vel simpliciter.
Dices, sicut si relatio esset actus respectu essentiae, sequeretur essentiam prius denominari, quam totum constitui, ita si ponatur relatio esse eadem essentiae, prius intelligetur essentia recipere praedicationem relationis quam suppositum constitui, sicut ejus, quod est idem sibi. Dicendum quod identitas non concludit formalem praedicationem. Unde non sequitur quod si intelligitur prius relationem esse idem essentiae, quam suppositum constitui, quod prius essentia denominetur a relatione, quia illa identitas non infert praedicationem formalem.