F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX Ii. 195
Item mos est, ut aliquoties in anno comestibilia sacrificentur, seu
offerantur idolis, et tota communitas congregetur ad comedendum; co-
guntur autem christiani aliquando pecuniam contribuere pro emptione
victimae, aliquando vero talium eduliorum partem praeparare, eamque
ad locum sacrificii, ubi etiam ordinarie epulantur, deferre; hinc quae-
ritur :
1. An licitum sit praedicta peragere, praemissa protestatione quod
solummodo intendant fideles concurrere ad convivium laetitiamque com-
munem, vel reddere vicem iis, quorum impensis antea epulati sunt.
2. An licitum sit praedicta peragere in casibus in quibus talia
edulia offeruntur, sed non ibidem in communi comeduntur, praemissa
protestatione quod talem pecuniam contribuant, vel talia edulia illuc
deferant tantummodo ad evitandum grave damnum, inevitabiliter im-
minens, vel consimili alia protestatione emissa.
Ad i. Non licere sive praemissa protestatione, sive non praemissa.
Ad 2. Ut ad proximum (i. e. proxime anteced.J.
S. C. S. Officii 15 Decembr. Í768 Miss. Sin. Dubia quoad communionem ad mensas paganas
Cum christiani numero pauci non possint quin saepe utantur gen-
tilium consortio, reperiunt se quotidie ad mensas eorum, et convivia;
quia autem pagani habent pro more, ut cibos non solum directe ad
cultum idolorum, sed et ad comestionem ordinariam familiae praeparatos
idolis offerant, apponantque indifferentes super mensam : christiani qui
ibi sedent timidi indifferenter quoque comedunt, quia esset sibi rubor,
et gentilibus iniuria si cibis appositis uti recusarent. Quaeritur ergo :
1. An possint isti christiani de istis comedere quando non est da-
tum scandalum.
2. An possint et christianae uxores gentilium, quae, nisi comedant,
maledictis, iniuriis et interdum idibus impetuntur.
3. An possint et ipsaemet uxores, partu aliisque infirmitatibus prae-
peditae, in quo casu necessarius est usus carnium, nihil enim aliud
offertur quam carnes idolis oblatae.
4. An possint operarii christiani, qui ut familiam suam sustentare
valeant, tenentur saepe pro gentilibus laborare, hisque nisi (sic) semel
intra hebdomadam offeruntur carnes, aut alii cibi, sed idolis oblati. Si
autem isti omnes denominali prae debilitate, et timiditate prohibitioni
«ibis istis utendi non obediant, debentne a Sacramentis arceri?