REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum circumscriptis relationibus possint intelligi in natura divina personae distinctae ?
Vide Doctores citatos quaest, prima.
Quod sic videtur, relationes reales praeexigunt extrema distincta ; haec enim est causa quare identitas non est relatio realis ; ergo relationibus circumscriptis, adhuc possunt extrema remanere distincta.
Dicitur negando majorem. Relatio enim realis non praeexigit extrema distincta, sed requirit ; unde bene sequitur, extrema non sunt distincta, ergo non est relatio realis.
Contra, aut intelligitur in hoc antecedente, extrema non sunt distincta extrema, causata distincta per relationes ; ergo non est relatio realis ; idem est ac si diceretur, non sunt distincta, quia non sunt distincta.
Item, in eodem fundamento non possunt fundari oppositae relationes, quia tunc opposita dicerentur de eodem secundum idem ; ergo in essentia non possunt fundari oppositae relationes producentis et producti ; ergo ante relationem oportet praemittere aliqua, sive aliquos distinctos ; igitur illorum distinctio praesupponitur relationibus.
Item, Boetius de Trinitate lib. 1. c. 12. Relatio Patris ad Filium et utriusque ad Spiritum sanctum, est sicut relatio ejusdem ad idem. Sed relatio identitatis non distinguit ; igitur, etc.
Item Boetius ibi de Trinitate c. 4. Cum dicitur Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, est replicatio ejusdem, et non alicujus diversi, nisi secundum vocem, quemadmodum cum dicitur, Sol, Sol, Sol. Sed replicatio tantum secundum vocem non distinguit ; igitur, etc.
Item, si personae non distinguerentur circumscriptis relationibus, igitur relationes essent prima distinctiva. Sed quaelibet relatio est infinita, juxta illud Isaiae c. 53. Generationem ejus quis enarrabit? igitur essent tres distincti infiniti, quod falsum est, et improbatum supra distinctione secunda.
Contra, Augustinus, 9. de Trin. 1. cap. Credamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, nec Patrem esse Filium, vel Filium esse Patrem, vel Spiritum sanctum Patrem esse, vel Filium, sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum ; igitur distinguuntur per relationes ; igitur, etc.
Dicitur, quod personae non possunt distingui circumscriptis relationibus, quia quidquid est in divinis est mere essentiale vel notionale, et ita quidquid est in divinis vel pertinet ad essentiam, vel ad relationem. In essentia autem personae non possunt distingui, quia essentia non dividitur in eis, nec per consequens per aliquam distinctionem in essentia, quia illa esset tantum rationis, et sic personae tantum distinguerentur secundum rationem ; igitur oportet quod distinguantur per relationes non disparatas, quia compatiuntur se in eodem ; ergo distinguuntur per relationes oppositas. Relationes vero oppositae originis sunt incompossibiles in eodem ; illis igitur circumscriptis non remanent personae distinctae.
Ex hoc concludit sic opinans, quod ponentes relationes oppositas de secundo modo convenire eidem supposito, non videntur posse salvare distinctionem personarum in divinis, quia tunc suppositum ad se referretur oppositis relationibus, et tunc non esset ratio aliqua ad concludendum distinctionem personarum in divinis.
Sed haec opinio non est sufficiens ; quod enim dicitur, omne quod est in divinis est mere essentiale vel notionale, hoc non est per se notum, quod patet primo per dictum unius Doctoris antiqui distinguentis aliquid Dei secundum substantiam. Ait enim sic, quod est intelligendum secundum Richardum de sancto Victore, quod dici secundum substantiam est dupliciter, aut indicando substantiam secundum naturam communem, et sic dicitur homo secundum substantiam ; aut indicando substantiam ut suppositum certum, ut quidam homo. Primo modo dicere substantiam, est dicere quid ; secundo modo, est dicere aliquid.
Dico igitur quod nomen naturae vel substantiae dicitur secundum substantiam, quia indicat naturam communem ; sed persona dicitur secundum substantiam, quia indicat suppositum certum et distinctum ; natura autem communis non multiplicatur nec refertur, et ideo dicit substantiam secundumnaturam communem ita dici ad se, quod nullo modo potest dici secundum relationem ; et hoc quidem modo dicitur ex opposito. Suppositum autem, sive hypostasis natum est plurificari, et ad aliud comparari, et ita referri: et quod dicitur sic secundum substantiam, nihil impedit ratione relationis superadditae dici secundum relationem ; et hoc vult dicere Richardus de sancto Victore lib. 4. cap. 6. et 7. Haec ille Doctor.
Sed hoc dictum patet esse falsum, quia non omne quod est in divinis, est mere essentiale, vel notionale, ita quod sit relatio, quia persona non dicitur mere secundum substantiam, sive essentiam secundum istum Doctorem, nec etiam mere secundum relationem. Unde si accipit quod omne quod est in divinis, dicitur secundum substantiam, sive secundum relationem, conceditur ; sed non sequitur, dicitur secundum substantiam, ergo dicitur essentialiter ; solum enim dici secundum substantiam secundam est dici essentialiter ; unde sola substantia secunda est mere essentiale, et quidditativum. Substantia autem prima secundum Doctorem priorem habet subsistentiam ante relationem, non tamen dicitur essentialiter, nec actu secundum relationem, sed ut referibilis.
Confirmatur hoc per simile in supposito creato, quod ut nunc suppono, constituitur per differentiam individualem generis Substantiae, et non per aliquid alterius generis ; suppositum ratione illius differentiae non dicitur secundum rem alterius generis substantia, nec tamen dicitur secundum substantiam, ut substantia accipitur pro substantia secunda, et ita non dicitur essentialiter. Dicitur tamen secundum substantiam primam, quae nataest recipere rem alterius generis ; sic diceretur in proposito.
Ad illud quod qui concludunt corollarie, quod si potest idem suppositum referri et terminare relationem, non videntur posse salvare distinctionem personarum in divinis, dicendum quod hoc non est verum ; licet enim aliquae relationes oppositae, ut relationes originis, non possint esse in eodem supposito, sed distinguant, non tamen sequitur quod omnes relationes oppositae non compatiantur (se in eodem supposito, scilicet relatio moventis et moti, ut patet in voluntate movente se. Unde relationes in divinis incompossibiles seu oppositae, seu disparatae, distinguunt, ut patet de relatione, qua distinguitur Spiritus sanctus a Filio.
Et si arguatur, quod qua ratione aliae relationes oppositae de secundo modo compatiantur se in eodem, eadem ratione aliae relationes oppositae de secundo modo compatientur se in eodem, puta relationes producentis et producti.
Dicendum quod non est simile, quia simpliciter esse et non esse, repugnat eidem ; si autem idem esset simpliciter prius se, quantum ad suum esse, idem simul esset et non esset ; hoc autem sequeretur si idem esset producens se ; sed movens non est prius moto secundum esse simpliciter, sed secundum esse tale. Et quod idem sit prius se ipso secundum quid, non est inconveniens, nec etiam quod aliquid simpliciter in actu producat se in tali actu secundum quid, ut patet de gravi respectu moveri deorsum ; esset autem inconveniens, si grave faceret se grave, et non si faciat se deorsum movendo. Unde non potest concludi ex oppositione relationum in secundo modo quod idem non possit referri ad se oppositis relationibus, sed ex prioritate et posterioritate simpliciter, non autem ex prioritate et posterioritate secundum quid.