REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Relato modo dicendi Joannis de Ripa asserentis personas constitui per absoluta, quem bene explicat, declarat ponendo personas constitui per relationes, eas non posse intelligi circumscriptis relationibus, quia contradictio est aliquid intelligi, non manente ejus ratione formali. Deinde (declarat quomodo intelligi possint, facta abstractione a relationibus.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod aliud est circumscribere, et aliud abstrahere, ut patet per Philosophum, a quo habemus haec nomina: nam de circumscriptione patet per Philosophum in Praedicamentis cap. 3. ubi docet cognoscere correlativum alicujus relativi, utpote quod dominus sit correlativum servi, per hoc, circumscripto a domino omni alio, ut quod sit dives vel nobilis, manente hoc solo, quod est dominus, adhuc servus ad ipsum dicitur. Unde circumscriptio est positio in intellectu unius esse sinealio, ut videatur quid sequitur: et sic ponit Boetius de Hebdomadibus de Deo, quod sit ens, circumscribendo quod sit bonus. Abstractio vero est consideratio unius sine alio, non dicens unum esse sine alio, sed unum considerari non considerando aliud ; et sic loquitur Philosophus 2. Physic. text. 15. cum dicit, quod abstrahentium non est mendacium.
Ad propositum dico, quod si exponatur quaestio primo modo sic : Si relationes ponantur non esse apud intellectum, et quaeratur an personae possint intelligi distinctae, dico quod non est hoc intelligibile, sicut nec aliquid includens contradictionem, quia quod aliqua distincta intelligantur distingui, et tamen non formaliter per aliqua distinguentia, est intelligere contradictoria, quia contradictio est intelligere aliqua esse distincta sine distinctivis ; personae vero distinguuntur per relationes, ut dictum est prius.
Exponendo quaestionem secundo modo sic, an abstrahendo relationes possunt intelligi personae distingui ? . Dico quod sic, quia sicut a paternitale et filiatione possunt abstrahi relationes, et a relationibus modus incommunicabiliter subsistendi in natura intellectuali, ita a Patre et Filio potest abstrahi res relata, et a relatis potest abstrahi subsistens incommunicabiliter in natura intellectuali, quod importatur nomine personae, quae abstrahit a modo existendi ad se, vel ad alterum, sicut dictum est prius. Sic igitur intelligendo, verum est quod abstractis per intellectum relationibus, possunt intelligi inquantum sunt personae distingui,
quia licet in re non sint personae distinctae, nisi per relationes, tamen persona ita intellecta non includit formaliter relationem ; ideo potest intelligi distinctio aliquorum in esse personali, licet abstrahantur relationes, et non considerentur.
Ad primum principale est dicendum, quod relatio realis requirit extrema distincta, vel ea distinguit realiter, sicut est in proposito. Ad aliud contra hanc responsionem, patet alibi in responsione ad argumentum de prima via.
Ad secundum quando arguitur, quod relationes oppositae non possunt fundari in eodem fundamento, dicendum secundum praedicta, quod cum in eodem fundamento limitato possint fundari oppositae relationes, multo magis in fundamento illiniitato ; nec sequitur opposita praedicari formaliter de eodem, sed opposita incomplexa inesse eidem, quod non est inconveniens, ut Musica et non Musica insunt eidem animae ; sic paternitas et non paternitas, ut filiatio, insunt essentiae divinae, non tamen denominative et formali praedicatione.
Item, si diceretur quod istae relationes non immediate fundantur super eamdem essentiam, sed mediantibus aliis, ut generationes activa et passiva, ut dicunt quidam, esset argumentum solutum, sed de hoc postea.
Item, quamvis sit inconveniens formas contrarias informare idem, tamen non est inconveniens eamdem formam informare duo subjecta habentia contrarias formas, ut patet de anima intellectiva, informante plures partes organicas, quae, ut existimo, habent formas diversas. Quamvis igitur secundum illos, qui ponunt relationem informare essentiam, et esse actum ejus, videatur difficile quomodo relationes possint fundari in eadem natura, ut informantes, et quasi actitantes, non tamen videtur difficile, ponendo secundum praedicta, quod essentia non informatur, nec est in potentia ad relationem, sed magis ipsa comparetur ad relationem ut forma et actus dans relationibus subsistentiam, quam e converso.
Ad Boetium, cum dicitur quod Patris ad Filium est relatio ejusdem ad se, dicendum quod ibi accipitur idem neutraliter, et sic verum est quod Pater et Filius sunt idem, non tamen sunt unus idem. Et ideo non est relatio ejusdem ad se ut supponit idem pro supposito masculino, et sic possunt salvari dicta Boetii ad litteram, nec oportet distrahere eam.
Sic etiam verum est: Deus Pater, Deus Filius, et Deus Spiritus sanctus sunt idem, sic enim neutraliter non est nisi replicatio ejusdem, sic dicendo Sol, Sol, Sol; sed dicere, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse idem neutraliter est replicatio ejusdem.
Ad aliud dico, quod non sequitur, tres esse infinitos ; tum quia relatio non est formaliter infinita, ut praedictum est ; tum quia relatio non constituit personam, quantum ad per se esse, nec quantum ad unitatem suam, quae sunt perfectionis ; sed constituit in hoc quod est incommunicabiliter esse, quod non dicit perfectionem, ut patet prius. Et quando dicitur : Generationem
ejus quis enarrabit ? dicendum, quod generatio Filii est inenarrabilis, et quantum ad principium producendi, et quantum ad terminum productum, et quanlum ad generationem, quia eadem est cum essentia, quae est formaliter infinita: et sic relatio est infinita per identitatem, et generatio Filii, licet non formaliter.