F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
198 APPENDIX II.
in praeparandis cibis indifferenter, si faciant protestationem se non in-
tendere pro idolis laborare, debeantque absolute Sacramentis privari
in casu quo praeparent cibos, quos non possunt praeparare?
R. In proposito casu non licere christianis mulieribus, ad vitandam
iram superstitiosi atque iracundi mariti, praeparare carnes, quas sciant
esse idolis progenitorumque spiritibus offerendas. Moneantur autem Vi-
carii Ap. et missionarii, quibus ab Apostolica Sede conceditur facultas
dispensandi in matrimoniis super disparitate cultus, ipsis non licere ea
uti quando periculum adsit perversionis coniugis fidelis. Quapropter
caveant, ut omnino et adamussim servent conditiones in formula indulti
ipsis praescriptas, necnon declarationes et decreta hac de re a S. G.
S. Off. alias edita, atque Episcopis et Vicariis Apostolicis in Regno Si-
narum a S. G. de Prop. Fide superioribus annis transmissa. Cum vero,
inter eas conditiones, ea praesertim servanda sit, quod omne absit pe-
riculum perversionis coniugis fidelis, si, quemadmodum in proposita
casu, vir infidelis fidelem uxorem cogit ad praeparandos idolis cibos,
iam illam ad peccatum mortale patrandum induxit. Itaque, antequam matrimonium contrahatur, si huiusmodi casus praevideri poterit vel ob
nimiam superstitionem aut iram viri infidelis, dispensationes in hoc
casu non sunt elargiendae.
8. C. S. Officii 17 Martii 1847 - Vic. Ap. Siam.
De consuetudine radendi pueros apud Siamenses
Est apud Siamenses consuetudo radendi pueros et puellas a tener-
rima aetate, conservando cirrum in vertice capitis; quando vero per-
venerunt ad octo annos et supra (aliquando differunt usque ad sexde-
cim annos), tunc parentes vocant bonzios adorandum et aspergendum
aquam superstitiosam super puerum vel puellam; postea radunt cirrum,
vacantque conviviis et comoediis, parentesque colligunt pecuniam a
suis notis et amicis. Omnes Siamenses, quos consului, mihi dixerunt,
aspersionem hanc eo fine fieri ne puer vel puella insaniat, et ut a
morbis aut daemonibus praeservetur. Talis consuetudo nullo modo per
falsam eorum religionem praescripta videtur, et a multis non obser-
vatur; videtur ergo esse caeremonia civilis, cui admisceri quasdam su-
perstitiones apud paganos necesse est. Sed nunc quaeritur:
1. Quando bonzii iam abierunt veniaque tempus vacandi conviviis^
christiani (praesertim si a magnatibus invitantur) possuntne participare
istis conviviis? Usque modo non prohibuimus quando sine comoediis.
lusibusque inhonestis fiunt.