REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Statuit primo sententiam, personam scilicet constitui per relationem, non per absolutum ; deinde rejicit rationem aliorum, qua suadetur, nempe quod ratio constitutiva non esset per se haec, quia plura absoluta ejusdem rationis non possent esse in eodem. Contra tamen, quia falsum assumitur, tum quia proprietates non inhaerent sicut accidentia. Adducit etiam pulchram rationem, quia sequeretur primam personam esso magis necessariam socunda, quia sine ea haec esse non esset sine contradictione, bene tamen e contra.
Respondeo, quaestio conceditur communiter, et deducitur ex praecedentibus, nam persona constituitur per aliquid incommunicabile, cum sit incommunicabilis ; igitur non per essentiam, quae communicatur ; nec per aliquid absolutum, quod est ad se, quia omne quod est ad se, commune est omnibus personis secundum dictum Augustini, 4. de Trinit. cap. 8. ergo constituitur per relationem. Non per relationem negativam, cum sit persona positiva, ut patebit inferius ; nec etiam relationem ad extra, quia illa est tantum rationis ; ergo per relationem ad intra, et sic per relationem ad personam productam.
Ad hoc autem apponitur alia ratio talis : Qua ratione prima persona non constituitur per relationem, sed per absolutum, eadem ratione et secunda persona constituetur per absolutum ; aut igitur illa absoluta constitutiva sunt ejusdem rationis, aut alterius ; si alterius, tunc sequeretur primo quod personae essent alterius rationis ; sequitur etiam aliud inconveniens.
quia tunc oporteret quaerere per quid illud absolutum sit hoc, cum habeat aliam quidditatem ; igitur non sunt prima constitutiva, nec possunt esse ejusdem rationis, quia plura ejusdem rationis non compatiuntur se in eodem, ut patet ex 5 . Metaph. cap. 6.
Sed haec ratio non concludit, primo, quia posset dici quod non sequitur, si prima persona constituitur per absolutum, quod secunda constituitur, quia primum in quolibet ordine diceretur esse absolutum ; sed secunda persona cum producatur a prima, naturali exigentia exigit primam, et refertur realiter ad ipsam, et sic poneretur constitui per relationem, licet non persona prima.
Ulterius posset dici, quod illa absoluta, quibus constituuntur personae, sunt unius rationis. Et cum dicitur quod talia non plurificantur in eodem, si sint absoluta, posset dici quod si illud dictum sitverum, quod habet intelligi de pluribus absolutis informanlibus ejusdem rationis ; illae autem proprietates absolutae non in formarent essentiam, sicut nec modo relationes informant eam ; sed sicut supposita sunt in natura, ita proprietas est in natura, ut superius dictum est, quod non est esse per informationem. Secundum hoc igitur nihil aliud est proprietates plures unius rationis osse in essentia, quam plura supposita in eadem natura, quae sunt unius rationis ; ergo si proprietates unius rationis non possunt esse in eadem essentia, igitur nec supposita unius rationis possunt esse in eadem essentia, quod est contra fidem.
Ulterius etiam tertio deficit, quia detur quod sint alterius rationis, non oportet quaerere per quid sunt haec ? quia non habent aliam rationem quidditativam, sicut modo supposita creata ejusdem naturae individuantur per differentias individuales, quarum quaelibet est alterius rationis ab alia, cum sunt differentiae ultimae, et per consequens primo diversae. Nec tamen sunt habentia diversas rationes quidditativas, imo quaelibet de se est haec, et una ultima unitate ; multo magis diceretur sic esse in proposito.
Ideo pono aliam rationem, quam supra posui, sed eam declaro concludere sic : Illud est magis necessarium, quod quantum est ex se, potest esse sine alio, quam quod non potest esse sine alio, quantum est de se. Sed si prima persona sit absoluta, quantum est ex se, potest esse sine secunda persona ; sed secunda quantum est ex se non potest esse sine prima persona ; igitur persouaprima esset magis necessaria quam secunda ; quod impossibile est de illis, quae subsistunt in eadem natura, a qua habent necessitatem subsistendi.
Minor probatur, unum absolutum prius alio non includit contradictionem esse sine illo, quia ex quo prius alio, et absolutum, per nihil intrinsecum in ipso repugnat sibi esse sine illo alio ; posito enim quod nihil aliud sit, nihil intrinsecum sibi deperit. Si igitur prima persona sit absoluta, cum sit prior secunda persona, quantum est ex se, posset esse sine secunda persona ; sed secunda persona non potest esse quantum est ex se sine prima, quia contradictio est quod aliquid habeat esse acceptum ab alio, et quod habeat esse sine eo, a quo accepit esse ; non ergo esset tanta necessitas in secunda persona quanta in prima. Unde nullus Philosophus poneret tantam necessitatem in secunda in telligenlia producta a prima, quantam poneret in prima, quamvis poneret primam necessario producere secundam.
Sed difficultas est in hac quaestione comparando primam personam ad secundam ; item comparando primam personam ad actum secundum, scilicet ad productionem ; similiter comparando personam ad suppositum ; quae difficultates tractatae sunt in argumentis.
Et propter eas vitandas dicitur uno modo, quod paternitas potest considerari ut proprietas, vel ut relatio. Primo modo constituit, et sic praecedit generationem ; secundo modo non, sed sequitur generationem super quam fundatur.
Alius Doctor dicit quod relatio illa, quae est constitutiva primae personae, multipliciter potest intelligi, sicut et actio, super quam fundatur; nam illa actio comparata ad passionem, uno modo potest comparari sub modo temporis praesentis, ut praesentis ad praesens, vel ut praeteriti ad praeteritum, vel ut futuri ad futurum, vel ut in quadam aptitudine, ut calefactivum ad calefactibile, ut patet ex quinto Metaphysicorum, cap. 15. Essentia igitur ut habet actum quasi transeuntem in praeteritum,ut generasse, fundat relationem paternitatis. Ut autem intelligatur sub ratione praesentis, sic exprimitur relatio per generare,
sive per hoc quod est esse generans. Ut autem intelligatur sub ratione futuri sic, dicitur Pater generaturus. Ut autem intelligatur sub aptitudine, sic dicitur generativus, sive gignitivus; sic etiam possunt intelligi in abstracto, ut gener ativitas, dictivitas, sive vis dictiva, et sic de aliis.
Dicitur igitur, quod relatio illa non constituit primam personam sub ratione, qua requirit Filium actu, sed ut potest habere Filium prius ante generationem, et hoc est ut exprimitur nomine generativitatis, ut habet generabile tanquam correlativum, quia generabilis est Filius ante actum generationis. Hoc autem modo constituitur, quia illa relatio debet constituere primam personam sub ejus ratione propria ; haec autem est ratio generativitatis, quia sequitur ad has rationes, si enim generat est generativus, sic de futuro ; igitur debet constituere primam personam.