F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
204 PARISIEN.
potuisse, quin uxor deflorata fuerit ob defectum proportionis genitalium, nec unquam Gilbertum sodomiae vitio induisisse. Haec vero documenta in actorum fasciculo inserta reperiuntur.
Post haec Laura ad novas nuptias convolare cupiens, ad Ecclesiam confugit dissolutionem postulans sui matrimonii, qua rati et non consummati.
Preces de more ablegatae fuerunt Archiepiscopo Pari- siensi , qui SSmi Patris iussa faciens , consuetum confici curavit processum. Mulier percontata fuit a iudice, testes septimae manus produxit, ac demum iudiciali corporali in- spectioni duorum medicorum, adstante matrona ac balneo praemisso, se subiecit. Vir quoque examen subiit, affirmans se continuo per integrum vitae communis spatium, singulis fere noctibus copulam maritalem exercuisse, quam putabat i esse perfectam ; ac nunquam uxore abusum fuisse. Testes septimae manus haud adduxit, sed, postquam ipsi omnia acta legenda tradita fuissent, satius duxit prolixam sua manu conscribere epistolam memorialem « in qua, ut Iudex delegatus scribit S. C. O. Praefecto, refutare nititur accu- i sationes contra se ingestas. Vehementer se offensum ostendit ex vitio intemperantiae, quod ipsi tribuitur a pluribus te- stibus , ideoque a vidua Auger obtinuit ut declarationibus coram Iudice sub fide iuramenti datis, quasdam restrictiones afferret, quas ipse dictavit, ut ex authentica ipsius scriptura I nobis compertum est » ; atque omnes quasi testes, qui favore actricis deposuerunt, repudiat, "quippe qui de auditu sunt.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a i
VOTUM THEOLOGI. Duo itaque, ait Theologus, inquiramus oportet : utrum nempe de praesentis matrimonii inconsum- matione iuridice constet, atque urgentes et sat idoneae ra- tiones praesto sint petitam elargiendi dispensationem.
Ad primum quod spectat, respondendum esse au turno ' affirmative. Ex tribus sane de matrimonii alicuius incon- summatione iudicatur scilicet : 1) ex iurata declaratione