REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 Quatuor has conditiones ad rationem scientiae necessarias, requirit etiam Doctor in q. 3. prol. scripti Oxoniensis q. i. later. n. 20. et in 3. d. 24.

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Ex hoc sequitur corollarium, quod de nullo potest aliud sciri, nisi de quo possunt plures conceptus haberi, unus quidditativus, et alii quasi denomina

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Objecit ex Goffredo, quod activum et passivum differant subjecto, et proinde unum et idem non posse esse respectu sui movens et mobile, ac consequente

 Sed ultra id, quod dictum est de intellectu viatoris, inquirunt aliqui, si Deus possit concipi sub distinctis rationibus a quocumque intellectu, etiam

 Contra tamen omnes istas opiniones duplex est via. Una probando istam affirmativam, quod Deus sub ratione divinitatis est primum subjectum hujus scien

 QUAESTIO II.

 Contra : De Deo sub ratione deilatis non potest esse scientia nisi unica igitur non habet aliquam sibi subalternatam. Probatio antecedentis : Quaecu

 Respondeo ad quaestionem quod viator potest scire veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis, scire (inquam) simpliciter et perfecte simp

 QUAESTIO III.

 sed recte ita negasse probat Scotus duabus potissimum rationibus muluatis ex scripto Oxonien. q. 3. prol. ad argumentum secundum quaestionis 2. n. 20.

 Sed contra hoc quibusdam persuasionibus potest argui sic, sumpta triplici majore : Omnis cognitio nostra naturalis de Deo est per effectum aequivocum.

 Ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod aliquas veritates possumus ex naturalibus cognoscere de Deo, et aliquas non, quia quaecumque ex his, qu

 Egregie et clare explicat difficultatem hanc in opereOxoniensi q. 3. Prolog. et 3. later. anum. 22. ubi distinguit de Theologia, sive scientia Dei, be

 Ex hoc apparet falsitas illius opinionis, quae ponit quod Theologia non est unus habitus, sed duplex, scilicet practicus et speculativus, quia conside

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Quantum ad primum, dico quod fruitio potest accipi pro fruitione in communi vel ordinata. Patet, quaecumque potentia potest inordinate agere, actus ej

 QUAESTIO II.

 Ista quaestio potest intelligi dupliciter. Uno modo de fine ultimo obscure cognito alio modo de fine ultimo clare apprehenso et intuitive et utrum

 QUAESTIO III.

 Impugnat opinionem asse rentem dilectionem et delectationem realiter identificari, et differre tantum secundum rationem, idque multis prosequitur rati

 QUAESTIO IV.

 Circa istas quaestiones primo declaratur qualiter in corporalibus quadrupliciter est quies. Primum quietativum gravium est centrum potest ergo aliqu

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ut primae satisfaciat quaestioni, et probet dari aliquod ens simpliciter primum, supponit nullum esse conceptum de Deo nobis per se notum demonstratio

 SCHOLUJM II.

 QUAESTIO III.

 Praemissa infiniti descriptione et probato, quod non habeat infinitatem ex comparatione ad alia, sed intrinsece et immediate a se, attulit duas ration

 QUAESTIO IV.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia si essent multi dii, vel convenirent in aliquo, vel in nullo. Si in aliquo, aut totaliter, ita quod quidquid hab

 QUAESTIO V.

 Ideo aliter declaratur intentum. Primo sic, ponendo unam rationem. Secundo ponendo quatuor instantias, et ex solutione cujuslibet adducendo unam ratio

 QUAESTIO VI.

 Opinio IIenrici quodl. 6 q. I. el in sum. arl. 37. duas esse lanium processiones in Deo, quia duo tantum sunl actus immanentes, ut intelligere et vell

 Respondeo, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : uno modo, an tantum sint duae productiones secundum suas rationes formales, diversae in di

 QUAESTIO VII.

 Ideo dico quod in divinis est tantum una productio numero unius rationis, sic quod si ponatur per impossibile, vel per incompossibile, quod haec produ

 QUAESTIO VIII.

 Secundo declaratur quomodo potest hoc intelligi sine contradictione. In creaturis perfectionis est quod essentia et natura communicetur, sed imperfect

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Est igitur quaestio : An possumus habere aliquam cognitionem de Deo, qua cognoscitur in aliquo conceptu simplici) et hic sunt opiniones. Nam quidam di

 Alia est opinio, quae nimis tribuit intellectui nostro de cognitione Dei, sicut prior nimis ab eo circa eamdem removebat ponit igitur haec opinio qu

 Dico igitur ad quaestionem quod in intellectu viatoris absolute est possibilis conceptus Dei proprius, quia hoc posset Deus creare infundendo lumen pr

 QUAESTIO II.

 Dico, quod propositio per se nota est, quae est evidens ex terminis, ita quod non ex alia propositione, sed ex terminis, ut sui sunt, quia non est ide

 QUAESTIO III.

 Dico igitur, quod quaecumque in creaturis per modum similitudinis vel proportionis repraesentant tria appropriabilia tribus personis, includunt ration

 QUAESTIO IV.

 Dico igitur quod oportet ponere in intellectu, ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale . ut universale, naturali

 QUAESTIO V.

 Hic ohiler moneo quaestionem hanc et sequentem haberi in scripto Oxoniensi, ad calcem tamen quaestionis sextae, et marginatorem contendere ad illud op

 Sed contra conclusionem praedictam in se, sive sic intelligat Avicenna, sive aliter, primo arguo sic, quod si species intelligibilis non maneat in int

 QUAESTIO VI.

 Respondeo, tria sunt hic videnda: Primo, quae entitas sit intellectio. Secundo, si aliqua mutatio possit esse ad talem entitatem. Tertio, si talis ent

 QUAESTIO VII.

 Imaginem Trinitatis consistere in mente, notitia et amore, vel in memoria, intelligentia et voluntate utrumque explicat ad mentem Augustini. Per min

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO I.

 Negat Doctor propositionem hanc : Deus genuit alium Deum, quia nec alium a Deo, nec alium deitate, vel in deitate, quod secundum regulas Logicae optim

 QUAESTIO II.

 Optime explicat Logice et Theologice hunc esse veram : Deus est Pater, Filius et Spirilus sanctus. De quo late in Oxon. hic q. 2.

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?

 Resolvit hanc esse falsam, essentia generat, quia quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, prop

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia sicut in substantia creaturae aliquid est potentiale praesuppositum generationi, quod dicitur materia, aliquid a

 Contra ista arguitur multipliciter, et probatur quod in divinis non sit materia, nec quasi materia. Primo sic : Essentia divina est formalis terminus

 Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.

 Filius est de substantia Patris, ut loquuntur Sancti, et ly de denotat simul originationem et consubstantialitatem quod clare explicat, et etiam quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod relatio non est actus, nec essentia aliquo modo actuabilis est per eam, sed est per actus cui repugnat omnis act

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,

 QUAESTIO III.

 Dicendum ergo quod Pater necessario genuit Filium, et necessitate concomitante genuit Filium, etsi non ut principio elicitivo. Hoc autem probatur dupl

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I.

 Contra, quando aliquid est indeterminatum ad aliqua producenda indeterminatione potentiae activae, ex se est sufficienter determinatum ad quodcumque i

 QUAESTIO II.

 Respondeo, quod Filius non potest generare, negando primo potentiam Logicam, quae significat non repugnantiam extremorum sicut enim significatur quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo, quod est maxime univoca, quod probatur tripliciter. Primo sic: In supposito generante et genito est natura, et proprietas individualis au

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Circa illam exclusivam, scilicet quod nullum aliud a Deo sit immutabile, dubitatur de mente Philosophorum, praesertim Aristotelis et Avicennae, quos S

 Secundus modus essendi est, quo aliquid intelligitur necessarium ex se formaliter, non effective, sed dependenter esse ab alio, et Doctor iste imponit

 QUAESTIO IV.

 Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter

 QUAESTIO V.

 Dicitur ad quaestionem, quod aliquid dictum de Deo formaliter, est in genere, et Deus similiter propter auctoritates, quia Damascenus in Elementario a

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO UNICA.

 Postquam docuerat possibile esse generationem divinam esse aeternam, et de facto ita essp, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, non

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO I.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod voluntas perfecta, scilicet habens objectum diligibile sibi praesens, nullo alio cointellecto, est principium su

 QUAESTIO II.

 Dico igitur quod voluntas divina est principium necessario producendi amorem. Hoc probatur. primo sic : Voluntas divina est principium communicandi en

 QUAESTIO III.

 R ejecta sententia Henrici (de qua late agit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 7. an. 13. per tres articulos, et hic a n. 13.) asserentis voluntatem spirare

 QUAESTIO IV.

 Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.

 DISTINCTIO XI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad mittendam esse hanc propositionem : Si Spiritui sanctus non procederet, etc. Contra Giiffr. licet sequatur ex ea contradictio, quia non sequitur ex

 Ideo dicitur quod quaeslio est rationalis. Et dicit unus Doctor quod si non procederet a Filio, non distingueretur ab eo, quia solae relationes distin

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod potest actio considerari tripliciter vel ut in se, vel ut ad terminum, vel ut in suppositis agentibus. Primo modo et secund

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Opinio una ponit quod distinguuntur per terminos, scilicet per personas, quia motus distinguitur per terminos 5. Phys. text. com. 4. et 48.

 Respondeo ad quaestionem quod Spiritus sancti processio non est generatio. Circa cujus veritatem ostendendam, primo videnda est distinctio generationi

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo cum personam mitti sit manifestari eam procedere, ut patet alibi ex quaestione praecedente, missio passiva visibilis, est cum signo sensibil

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I,

 Contra hanc opinionem arguitur duplici via, supponendo justificationem peccatoris, ex Ezech. 12. et charitatem.

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo ad rem in se et secundo quantum ad intentionem Magistri. Quantum ad primum, dico quod siculi in Deo ponitur dup

 Ad primum argumentum dico, quod creaturam bonam intelligi non bonam, potest intelligi dupliciter, aut abstraclive, aut circumscriptive. Non enim idem

 QUAESTIO II.

 Hic sunt aliqua praemittenda, et deinde ad propositum applicanda. Sciendum ergo primo, quod voluntas divina habet aliquod objectum primum, ut essentia

 QUAESTIO III.

 Tota haec quaestio per modum additamenti habetur in scripto Oxoniensi, post quaestionem quartam hujus distinctionis, sed quae circa rarefactionem aut

 QUAESTIO IV.

 scholium ii.

 QUAESTIO V.

 Opinio Gandavensis dicit tria: Primum quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa non est accipienda ex parte subjecti, sive materiae, cum non

 QUAESTIO VI.

 Dico ad quaestionem, quod augmentatur charitas per additionem gradus, vel partis in essentia ad partem praeexistentem, quia si augetur, et non corrump

 QUAESTIO VII.

 Respondeo, quod cum quaeritur an charitas possit diminui, potest quaeri de potentia, vel ex parte charitatis in se vel secundum esse ejus in subjecto

 DISTINCTIO XVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Declarat optime quomodo nulla persona divina constituitur per respectum ad ereaturam, quia lota Trinitas praecedit etiam esse intelligibile creaturaru

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Hic primo praemittenda sunt aliqua in generali circa relationes communes, et demum applicanda sunt ad solutiones praedictarum quaestionum.

 QUAESTIO IV.

 Sententia Henrici unam personam esse in alia, non secundum se totam, sed secundum partem, quae etiam est aliquid alterius, id est, secundum essentiam,

 Quantum ad modum, quo ponitur una persona in alia, sciendum est secundum Hilarium, 7. de Trinitate versus finem, quod una persona est in alia, non ut

 De secundo principali, quae est ratio essendi in unius personae in alia, dico quod non est essentia, sic enim Pater esset in Patre neque relatio, qu

 QUAESTIO V.

 Respondeo, quod hic sunt quatuor declaranda, sicut quatuor proponuntur in quaestione. Quantum igitur ad articulum primum de totalitate in generali, di

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo ad quaestionem primam, quod potentia, quae ponitur in Deo, non est passiva, sed activa, potest intelligi secundum extensionem, vel secundum

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Sententia Magistri ad mittentis hanc: Solus Pater est Deus, quia relativum non excludit correlativum, refutatur ex Philosopho. Secundo, quia falsum es

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Quantum ergo ad hunc articulum, dico quod sub omni ratione objectiva, qua essentia divina potest intelligi ab intellectu divino, potest intelligi ad i

 DISTINCTIO XXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico tamen quod non dicit praecise secundam intentionem, sive dicat ipsam, sive non, quia si a constitutivis potest abstrahi aliquid commune, ergo mul

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 quantitatem discretam nihil esse extra animam, cui magis videtur adhaerere, de quo largissime egit in tract. de Rerum princ. q. 16. a n. 27. ubi aliqu

 Secundum istas opiniones diversas de numero in his, in quibus proprie invenitur, respondendum est ad propositam quaestionem, ducendo eas ad propositum

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO I.

 Secundum varia tempora dicit nomen personae varias habuisse significationes, et demum ait non significare aliquid proprium uni personae, quia communis

 QUAESTIO II.

 Resolvit conceptum communem positivum et univocum abstrahi posse a tribus personis, qui sit primae intentionis, et de ipsis in quid praedicabilis, lic

 Pro prima? quaestione docet personam significare illud commune positivum ad quod sequitur negativum, et potest nominari res relata incommunicabilis, e

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO I.

 Circa quaestionem primo recitatur opinio Praepositivi, qui ponit quod personae se ipsis distinguuntur primo, et quod persona de se est haec, quia pers

 Aliter dicitur propter auctoritatem Christi, quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes. Hoc probatur sic, quia absolutum non potest

 SGUOLIDM III.

 QUAESTIO II.

 Respondeo, in quaestione ista patet quid dicendum sit ex quaestione praecedendi si enim persona constituitur in esse personali per relationem origin

 Sed circa modum, quo suppositum constituitur per relationem, sunt duae difficultates. Prima est, quomodo possibile est quod in uno supposito sint duae

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod aliud est circumscribere, et aliud abstrahere, in Praedicamentis cap. dominus circumscriptio de Hebdomadibus Abs

 QUAESTIO IV.

 Statuit primo sententiam, personam scilicet constitui per relationem, non per absolutum deinde rejicit rationem aliorum, qua suadetur, nempe quod ra

 Sententiam D. Thomae asserentis relationem constituere, non ut relatio est, sed ut proprietas, et Henrici dicentis constituere non ut actu respicit co

 Respondeo igitur quantum ad modum quo constituitur persona prima, et dico quod non repugnat quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul natura

 QUAESTIO V.

 Respondeo quod non est ponenda persona absoluta in divinis. Circa hoc tantum sunt duae difficultates: Prima est ex ratione subsistentiae, c.6.quia sec

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO I.

 Hic est opinio Gandavensis in Summa, ar. 58. q. generare paternitas generare paternitate, distinctione paternitas generare

 5. a num. 9. est ergo ibi actio tantum secundum rationem relationis. Admittit itaque distingui ratione, et hac consideratione, paternitatem scilicet e

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur, quod notitia actualis intelligentiae non dicit sufficientem rationem verbi. Dico tamen secundo, quod omnis notitia actualis est verb

 QUAESTIO IV.

 QUAESTIO V.

 QUAESTIO VI.

 SCIIOUUM I.

 Ad quintam quaestionem dicendum, quod intellectus sequens rationem naturalem non erroneam, non poneret in Deo nec verbum notionale, nec essenliale. Qu

 Ad sextam quaestionem dicendum, quod si intelligatur de re significata per Verbum, ut de secunda persona, non importat in se respectum ad creaturam, q

 DISTINCTIO XXVIII.

 QUAESTIO I.

 SGHOLIDM,

 QUAESTIO II.

 Quarto ex aliis duobus locis Augustini. Hinc tamen non sequitur quin persona creata constituatur per negationem de quo in Oxon. 3. dist. I. q. I. a n.

 Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse

 QUAESTIO III.

 Ad solutionem hujus nihil invenitur communiter, nisi quia proprietas constitutiva personae pullulat in essentia per modum naturae, quod non declarat p

 QUAESTIO IV.

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Est igitur intentio hujus quaestionis, an principium, ut dicitur de principio essentialiter dicto, et notionaliter, sit unius rationis, et univoce dic

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO UNICA.

 Resolvit Doctor quaestionem per tria dicta. Primum, in creatura est relatio nova ad Deum, quia fundamentum novum. Secundum, haec non coexigit relation

 DISTINCTIO XXXI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Ad primam quaestionem dico, quod circa eam non sunt opiniones, et quod secundum substantiam potest intelligi dupliciter. Nam secundum Philosophum 5. M

 Ad secundam quaestionem ponit sententiam Gandavensis negantis has relationes esse reales, quia essentia non est distincta in personis, sed una et eade

 Hanc ergo opinionem tenendo, declaro quaedam circa eam. Primo, quae requiruntur ad relationem realem ? Ubi sciendum quod tria necessario requiruntur a

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad secundam quaestionem explicat bene duplicem respectum notitiae ad memoriam, et declarata per ipsam, et quadruplicem acceptionem ly dicere, ex quibu

 Ad primam quaestionem, explicatis duplici respectu amoris, ad exprimentem et objectum, et quadruplici acceptione ly diligere, corresponden ti ipsi dic

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO I

 Opinio D. Thomae in I . parte Summae q. articulo secundo, essentiae. esse esse relationis, sapientiae,

 Respondeo ergo ad quaestionem, in qua certum est quod essentia et proprietas sint idem, et e converso, quia Deus est simplex, et est quidquid habet, e

 QUAESTIO II.

 Sententia D. Thomae, ideo non esse compositionem in persona, quia essentia et proprietas sola ratione distinguuntur, rejicitur, quia quae sola ratione

 QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?

 Et rem bene declarat optimis exemplis, et dicit quod persona est formaliter proprietas, quia includit illam, non e contra, neque hinc sequitur hanc es

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO I.

 Respondeo quod sic, quia sicut in creaturis lotum est idem aliquo modo suae parti, sic persona in divinis, licet non sit quoddam compositum ex partibu

 QUAESTIO II.

 Dico ergo ad quaestionem, quod quando aliquid est proximum fundamentum relationis communis, potest dici in genitivo de suppositis, quorum est illud fu

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod convenienter appropriantur essentialia personis et quatuor hujusmodi invenio appropriationes magis principales. Prima appro

 DISTINCTIO XXXV.

 QUAESTIO I.

 Postquam ex sacra Scriptura, S. Augustino, et Philosopho probaverat in Deo esse intellectum et aetum intelligendi, et rationem a posteriori adjunxerat

 Refert et refellit opinionem Gandavensis asserentis intellectum et intelligere in Deo distingui ab essentia tantum per operationem intellectus creati

 Resolvit intellectum Dei esse principium quo intelligendi, sicut in creatis, quia quamcumque denominationem dat actus realiter distinctus ab informabi

 Asserit intellectualitatem, seu vitam intellectivam, esse de quidditate Dei, quod etiam habetur in Oxon. I. dist. 26. num. 55. et ostendit non sequi i

 QUAESTIO II.

 Ad propositum igitur est dicendum, quod loquendo de primitate perfectionis, sive originis, dico quod essentia divina est primum objectum intellectus.

 DISTINCTIO XXXVI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondet ad primam quaestionem, et explicat duplici habitudine motionis et terminationis objecti ad potentiam, resolvit nihil aliud a Deo esse object

 Ad quaestionem secundam, cum quaeritur an requirantur distinctae relationes in Deo ad intelligibilia distincte cognoscenda?

 Sed contra hoc objicitur primo, quia videtur quod haec dicta destruant sententiam Augustini de ideis. Secundo, quia dictum est supra, quod in Deo sunt

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 In quaestione prima sunt duo modi dicendi : Unus est Thomae in prima parte Summae quaest. 13. art. Metaph. text.

 Alia est opinio Gandavensis quodlib. et 1. quaest, 1. ubi ponit sic, quod rerum quaedam sunt materiales, quaedam artificiales, et quaedam sunt fabrica

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo sequendo alium Doctorem antiquum, scilicet Bonaventufam, et dico quod idea, sive accipiatur ut ratio et principiu

 Ad secundam quaestionem dicendum est, cum antiquo Doctore Bonaventura, quod in Deo sunt infinitae ideae propter tamen infinitatem vitandam forte neg

 DISTINCTIO XXXVII.

 QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem primam respondet unus Doctor, quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens ades

 scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.

 DISTINCTIO XXXVIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deus novit determinate et infallibiliter eventum omnium rerum, non solum in generali, quod evenient, sed in spec

 DISTINCTIO XXXIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Dicitur quod res possunt comparari vel ad intellectum Dei, vel ad causas proximas. Respectu causae remotae, scilicet scientiae Dei, sunt res necessari

 DISTINCTIO XL.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa primum est sciendum, quod duplex est contingentia in rebus, sicut patet per oppositum contingentis, quod est necessarium.

 Viso quod voluntas divina sit prima causa contingentiae in rebus, tertio videndum est quomodo potest esse causa contingentiae, non obstante invariabil

 Ad secundam quaestionem respondet quidam Doctor quod haec est vera: Deus necessario praescit hoc futurum contingens fore, quia futurum contingens non

 Ad quaestionem hujus distinctionis respondet in sensu diviso, praedestinatum posse damnari, neque id repugnare certitudini praedestinationis, quia con

 DISTINCTIO XLI.

 QUAESTIO UNICA.

 damnare illum propter demerita. Mox subjungit nullam dari causam praedestinationis ex parte praedestinati, sed totam refundendam esse in Dei voluntate

 Ex hoc quod habetur alibi supra de praedestinatione et reprobatione, sequuntur aliqua corollaria. Primo, quod prius est completus numerus electorum, q

 DISTINCTIO XLII

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem respondeo, quod habere potentiam ad omnia quae significantur per omnipotentiam, potest intelligi dupliciter vel ad quaedam imm

 Ad secundam quaestionem dico quod licet suppositis principiis Philosophorum, non possit probari Deum posse producere immediate quidquid est possibile

 DISTINCTIO XLIII

 QUAESTIO I.

 Contra primam opinionem arguo, et primo contra illud quod dicit de potentia probo enim quod potentia activa Dei ad se non sit prima ratio potentiae

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem dico, quod sicut Deus potest velle et non velle libere aliud a se, sic potest velle quod non vult, et non velle quod vult, et quaelibet

 DISTINCTIO XLIV,

 QUAESTIO I.

 Responsionem ad quaestionem quaere alibi. Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur, quia iste ordo, secundum quem modo produxit, non est omnis o

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XLV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Quantum ad quaestionem primam, est una opinio, quae ponit voluntatem non esse in Deo ex natura rei, sed tantum per actum intellectus negotiantis et co

 Docet, voluntatem in divinis idenlificari essentiae, differre tamen realiter secundum quid, seu formaliter, vel ex natura rei ante omnem negotiationem

 Punit tres insignes instantias contra distinctionem formalem voluntatis ab essentia. Ad primum bene explicat dictum sancti Augustini dicentis : Non eo

 DISTINCTIO XLVI.

 QUAESTIO. UNICA.

 DISTINCTIO XLVII.

 QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri

 QUAESTIO II. Utrum Deus permittat mala fieri 1

 Praemissa una distinctione voluntatis in nudam potentiam, in actum, et actus signum et altera, ipsius actus in velle et nolle simplex, eflicax et re

 Responsionem ad secundam quaestionem quaere alibi, quod signum efficacis voluntatis et intensae, si immediate ab ipsa fiat, est impletio voliti si v

 DISTINCTIO XLVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, voluntas creata potest intelligi conformis voluntati divinae, vel quoad volitum, vel quoad hoc quod est regula volendi, et hoc per modum pr

Scholium.

Ait generationem et paternitatem non distingui secundum rem. Primo ex Damasceno. Secundo alioquin seclusi alterutra esset persona producta et producens. Tertio, generatio passiva et Filius sunt idem. Quarto explicat bene contra Henricum generationem non esse actionem de genere Actionis, quia nec respectus extrinsecus adveniens, nec forma absoluta, de quo late 4. d. 13. q. 1. a n. 15. et dist. 43. q.

5. a num. 9. est ergo ibi actio tantum secundum rationem relationis. Admittit itaque distingui ratione, et hac consideratione, paternitatem scilicet esse priorem generatione. Deinde ostendit quomodo utraque proprietas est una realiter, et diffuse probat non manere, nec dari generationem in divinis sub ralione actionis, sed mere sub ratione relationis. Et ex his infert quaedam corollaria.

Respondeo igitur ad quaestionem, sicut Bonaventura respondet, quod paternitas et generatio activa in Patre non est alia proprietas secundum rem, sed tantum secundum rationem. Primum ostenditur sic secundum Damascenum lib. i. fid. Orthod. c. 15. Quaelibet hypostasis differentem modum possidet et proprium sibi. Iste autem modus est modus incommunicabilitatis, sicut patet per Richardum 4. de Trin. c. 11. et 15 .Tunc arguitur sic : Quaelibet persona unum modum existendi incommunicabilem habet. Sed generatio est talis modus incommunicabilis, ut prius patet, et secundum Augustinum dicentem de fide ad Petrum, cap. 11. Proprium est Patris genuisse Filium, et paternitas est talis modus incommunicabilis, ut patet per Hilarium, et habetur in quaestione praecedente, et istae proprietates convertuntur, ita quod cuicumque supposito convenit una, et alia ; igitur cum persona tantum habeat unum modum incommunicabiliter existendi, sequitur quod non sit alius modus incommunicabilitatis paternitas quam generatio in Patre.

Rem secundo sic :ll lud non est relatio, sive habitudo originis, quo circumscripte nihil minus intelligitur persona producens et producta. Sed si paternitas et generatio in

Patre essent diversae proprietates originis, utralibet circumscripta nihil minus Pater esset persona producens, et Filius persona producta ; igitur neutra esset relatio originis. Probatio assumpti, nam intelligendo generationem activam in aliqua persona, et generatio passiva necessario intelligitur in alia ; igitur et persona producens et persona producta erunt posita generatione activa, et circumscripta paternitate, et similiter e converso posita paternitate, ponitur persona a qua alius ; igitur persona producens et producta erunt posita paternitate, circumscripta generatione, quae circumscriptio unius ab alia esset possibilis in intellectu, si essent diversae proprietates.

Item tertio sic : Una persona tantum uno modo incommunicabili accipit esse personale, aliter enim si duobus modis acciperet esse personale, vel esset imperfectus uterque, vel eadem persona bis acciperet esse ; igitur Filius tantum uno modo accipit esse personale. Sed per generationem passivam accipit Filius esse personale, similiter per filiationem accipit esse personale ; igitur idem sunt realiter in Filio generatio passiva et filiatio ; ergo e converso in Patre sunt realiter una proprietas generatio activa et paternitas.

Sed de modo quomodo sunt una proprietas realiter, videtur difficultas ex hoc quod generatio videtur esse in Patre, ut actio, et paternitas ut relatio consequens actionem ; et ita videntur esse secundum rationem rerum diversorum generum. Et tunc sicut attributa, ut magniludo et bonitas, sunt in divinis secundum rationes diversorum generum, et ut formaliter differentes, ita etiam videtur quod generatio et paternitas in divinis sunt diversi respectus correspondentes diversis relationibus diversorum generum in creaturis, ut actionis et relationis.

Sed ad hoc respondeo, quod generatio nullo modo manet in divinis sub ratione actionis, sed tantum ut relatio, quod declaratur sic : Actio in creaturis, vel est forma absoluta, vel est respectus extrinsecus adveniens, et non intrinsecus adveniens, quia si esset respectus intrinsecus adveniens, esset de genere Relationis, nec essent decem Praedicamenta distincta. Sed respectus extrinsecus adveniens non consequitur necessario naturam extremorum, quia respectus qui consequitur necessario naturam extremorum est intrinsecus adveniens, quia non potest aliquis respectus magis esse intrinsecus adveniens, quam quod sequatur fundamentum posito termino ; ille igitur respectus, qui est extrinsecus adveniens, non sequitur fundamentum necessario posito termino ; ergo patet quod actio si sit respectus, quod est respectus extrinsecus adveniens, et per consequens non necessario consequitur naturam extremorum.

Ulterius actio comparatur ad tria, scilicet ad terminum productum, ut ad ipsum compositum, et ad terminum formalem productionis, quae est forma producti, et ad passum, in quo recipitur talis forma. Ut autem comparatur ad primum vel secundum, non est actio respectus extrinsecus adveniens, quia non potest esse terminus productus, nec potest aliqua forma termini producti acquiri, quin necessario consequatur respectus ad producentem ; ideo non est ille respectus qui est actio de genere Actionis, sed est respectus producentis ad productum, sive ad formam producti, qui est respectus intrinsecus adveniens pertinens ad secundum modum relationis. Relinquitur igitur quod actio, ut importat respectum extrinsecus advenientem, comparetur ad passum et ad potentiale, non objectivum, sed subjectivum. Actio igitur, ut Praedicamentum est importans respectum extrinsecus advenientem, dicit comparationem agentis ad passum in quod agit, et in quod ducit formam. Et hoc apparet per Auctorem sex principiorum c. 2. qui dicit quod actio est secundum quam in illud quod subjicitur agere dicimur ; et similiter subdit : Dico actionem non quid, sed in quid expetere. Etiam hoc vult postea, ut ibidem expresse apparet ; vult enim omnem actionem inferre passionem. Hoc etiam videtur per exempla Philosophi in Praedicamento actionis, per quae exemplificat de Praedicamentis Actionis et Passionis, quod calefacere dicitur ad illud quod calefit.

Confirmatur etiam ratio, quia actio et passio dicunt respectus mutuos ; passio autem non dicit respectum termini producti ad agens, sed ipsius passi ad agentem ; igitur c converso actio non dicit respectum ipsius agentis ad actum, sive productum, sed ad ipsum passum de quo producit. Sic igitur patet, quod Actio, quae -est Praedicamentum, importat respectum exlrinseeus advenientem, qui est ipsius agentis, non ad productum, sed ad subjectum sive passum, de quo producit agendo et transmutando illud.

Sciendum tamen quod passio de genere Passionis non semper fundatur in motu vel mutatione. Probatur, quia materia est naturaliter prior forma ; igitur potest eam Deus prius causare naturaliter, licet simul duratione ; igitur vere in materia imprimit formam. Sed omnis habitudo alicujus receptivi ad illud quod recipit, et respectu illius a quo formam recipit, est passio de genere Passionis ; hoc tamen non est mutatio, quia mutatio est inter opposita, ut inter privationem formae, et formam. Haec autem sunt simul duratione, scilicet recipiens et receptum, nec prius duratione fuit materia privata forma quam sub forma ; igitur privatio non est terminus a quo : sine privatione vero non est mutatio ; igitur, etc.

Ex quo patet quod dicentes quod passio, quae abstrahit a mutatione, pertineat ad Praedicamentum Relationis, non dicunt verum, et de hoc quaere in 4. distinct. 43.

Ad.propositum igitur dico, quod actio si sit forma absoluta, manifestum est quod sic non potest poni in divinis secundum suam propriam rationem, ut notionale, quia sicut dictum est prius in quaestione de constitutivis personarum , non est aliquod absolutum in divinis notionale, nisi tantum quod commune est tribus. Si autem actio imporlat respectum, adhuc non manet in Deo secundum rationem sui generis,

quia,sicut prius probatum est, actio ut est Praedicamentum, ita secundum propriam rationem suam praedicamenlalem importat respectum agentis ad passum. Sed in divinis non est aliquod passum, nec materia, nec quasi materia, de qua Pater producat Filium, ut ostensum est distinctione quinta ; ergo nihil plus manet in divinis de actione, quam de quolibet alio Praedicamento. Unde solum sub ratione respectus manet in divinis, quae est relatio.

Ex hoc sequitur corollarium,quod ille qui ponit Filium in divinis produci de essentia Patris, ut de quasi materia, habet ibi ponere generationem activam et paternitatem, ut duo Praedicamenta secundum rationes formales diversorum Praedicamentorum, ut cum generatio dicatur respectu passi, ut prius ostensum est, oportet ipsum ponere relationem realem in Patre, antequam Filius constituatur in esse personali, quia, sicut argutum est contra eum distinct. quinta , quandocumque producens producit aliquid de materia, prior est respectus producentis ad materiam, de qua producit aliquid, quam utriusque ad tertium productum ; sed hoc est inconveniens. Ideo dico, quod actio secundum formalem rationem actionis illius generis nullo modo manet in divinis, sed solum secundum rationem relationis ; et ideo sequitur quod generatio tantum sit relatio, et per consequens, ut prius deductum est, eadem proprietas realiter cum paternitate.

Quantum ad secundum principale dico, quod differunt secundum rationem generatio activa et paternitas, et hoc dupliciter : nam possunt aliqua differre secundum rationem ; uno modo secundum suos conceptus proprios ; alio modo secundum conceptus communiores et speciales) et utroque modo differunt secundum rationem paternitas et generatio. Primo modo sic, nam quamvis utriusque conceptus sit aeque prius, adhuc differunt ratione, et hoc stando in conceptu singulari utriusque, nam forma quaelibet perficiens passum potest considerari : Uno modo sub ejus esse quieto, ut dans esse quietum passo, quomodo passum sibi assimilatur, sicut assimilatur productum suo producenti, licet alio modo aequivoco et virtuali. Unde et istum modum dandi esse significamus per verba, ac si forma ageret, ut cum dicimus, albedo dat esse album, sive albificat superficiem, sive cum dicimus, albedo informat parietem ; et hoc convenit sibi ut intelligitur habere esse suum quietum. Alio modo intelligitur forma quasi dans esse in fieri suo subjecto, sicut agens suo modo subjecto, ut cum dicitur, ignis calet, sive calidum calet ; significat enim ac si forma daret continue esse suo subjecto. Si igitur primo modo intelligitur forma, ut dans esse quietum, sic significatur per nomen ; si autem intelligitur secundo modo, sic significatur per verbum neutrum in abstracto per nomen verbale, quamvis omnino eamdem rem significent. Idem enim significant calere et esse calidum, et idem etiam significat, cum dicitur : Sol lucet, et est lucidus ;homo vivit, et est vivus. Unde vivere, ut est actus primus, non significat aliud quam vitam,

nisi quod uno modo significat per modum quietis, alio modo per modum fieri ; et sic potest esse de qualibet forma, quod potest intelligi, ut quasi dans esse in fieri, juxta suum modum significandi, et sic significatur per verbum, et per nomen verbale in abstracto ; vel potest intelligi per modum esse quieti, et sic significatur per nomen, et sic est de omnibus, si nomina essent imposita.

Ad propositum igitur dicendum, quod si illa proprietas, quae est constitutiva Patris, intelligitur in esse quieto, sic significatur per nomen paternitatis ; si intelligitur utm fieri, sic significatur per verbum in concreto, et per verbale nomen in abstracto, ut per generare et generationem. Paternitas igitur et generatio actiya, sive generare tantum differunt penes modos concipiendi, correspondentes modis significandi Grammaticat bus, in quibus tantum est omnino una realitas, et relatio realis. Secundum etiam aliam differentiam rationis, quae est secundum conceptus magis communes, et minus communes differunt, et secundum rationem paternitatis, et generare. Nam sicut a subsistente per paternitatem potest abstrahi subsistens incommunicabiliter, ut prius dictum est de persona, ita et a generante per generationem producens ; igitur a primo ad ultimum a subsistente per paternitatem potest abstrahi subsistens incommunicabiliter, similiter a generante potest abstrahi producens. Similiter a Patre, ut habet Filium, potest abstrahi subsistens habens correlativum ; et isti tres conceptus, scilicet subsistens incommunicabiliter, et producens, et habens secum correlativum, omnino accipiuntur in Deo ab eadem re simplici. Nam in primo conceptu convenit proprietas illa singularis cum forma absoluta constituente suppositum absolutum incommunicabile ; et in secundo conceptu convenit cum istis productionibus creatis, quae producunt per suas formas ; et in tertio conceptu convenit prima persona cum Patre creato habente secum Filium productum, et accipiuntur isti conceptus in prima persona juxta diversos conceptus in re, qui accipiuntur a diversis realibus ; et secundum hoc conceptus, qui accipitur a Patre subsistente per paternitatem, communior est, quam conceptus acceptus a Patre generante, sicut conceptus subsistentis prior est, quam conceptus producentis ; et conceptus abstractus a Patre prior est quam conceptus abstractus a subsistente habente secum correlativum subsistens, sicut prius est subsistens, quam subsistens habens correlativum ; et ita etiam differunt Pater subsistens, et Pater generans, et Pater habens secum Filium, et hoc secundum conceptus diversos Logicos, quibus correspondet omnino idem a parte rei.

Ex dictis sequuntur duo corollaria : Primum est, quod nullo modo ex parte rei generatio activa praecedit paternitatem, quia non praecederet, nisi sub ratione fundandi paternitatem ; non autem fundaret paternitatem, nisi sub ratione actionis. Probatum est autem quod non manet in divinis sub actionis ratione, sed sub ratione relationis ; sic autem sunt una relatio paternitas, et generatio activa, et ideo sub ratione relationis una non praecedit aliam in re, quare nullo modo in re una praecedit aliam.

Ex quo sequitur secundum corollarium, quod nulla est quaestio quaerere, an Pater sit Pater, quia generat, sicut non est quaerere, an ignis, quia calidus, calet ? aut, an quia calet, ideo sit calidus, quia ex parte rei nulla est differentia ; ideo neutrum intelligitur, ut causa respectu alterius, nec est fundamentum fundans aliam, solum enim differunt secundum modos Grammaticales, ut dictum est.

Nec obstat dictum Augustini, , septimo de Trinitate,capitulo secundo , ubi dicitur quod Pater non est Pater, nisi quia est ei Filius, non autem est Filius, nisi per generationem. Hoc, inquam, non obstat, quia etiam dicit 7. de Trin. capitulo sexto, quod non dicitur Filius, nisi quia habet Patrem. Nunc autem non potest in ordinatis per se, unum intelligi ut causa alterius, et e converso, quia tunc esset circulus in per se habentibus ordinem ; ideo non ponit illud quasi intelligi per causalitatem, sed quia mutuo se habent ad invicem. Unde debet intelligi per mutuam relationem, sicut statim se exponit Augustinus 7. de Trin. c. 11 . illico post praedicta verba, dicens : Pater non est Pater, nisi quia est ei Filius ; manifestum est enim non ad semetipsum, sed ad Filium relative dici. Unde solum vult ibi ostendere quod Pater non ad se dicitur, sicut dicitur bonus, magnus, et hujusmodi.

Sic igitur paternitas et generatio differunt secundum rationem, secundum primam differentiam rationis praedictam, et hoc ideo, quia qualem ordinem habent aliqua ubi sunt distincta secundum rem, talem ordinem habent aliqua ubi sunt distincta secundum rationem. Et ideo sicut generatio et paternitas ordinem habent, ubi sunt distincta realiter, sic ordinem secundum rationem habebunt, ubi sunt distincta secundum rationem ; et ideo generatio haec et paternitas hunc ordinem habent secundum rationem in Patre, quamvis solum distinguantur secundum rationem. Iste tamen ordo non sufficit, ut unum intelligatur sicut causa, vel fundamentum, respectu alterius, quia nec ubi sunt distincta realiter, generatio activa est fundamentum Paternitatis, ut dicetur in respondendo ad primum argumentum ; sed sicut ibi, ubi sunt distincta realiter, generatio intelligitur ut dispositio prima respectu paternitatis, ut ibi dicetur, sic antecedenter secundum rationem intellectus generatio est prima respectu paternitatis, sed nullo modo in ralione fundamenti.

Et per hoc solvitur illud Hilarii 9. de Trinit. cap. 15. Adeo est absoluta nativitas, quam positionem nominis consecuta est confessio. Ista autem consecutio non intelligitur sicut relatio consequitur causam, sed concomitanter, sicut aliqua forma sequitur dispositionem praeviam, ut dictum est, et patebit respondendo ad primum argumentum.

Differunt etiam secundum rationem, secundum ordinem conceptuum abstractorum ab ipsis, nam prior est conceptus subsistentis quam conceptus producentis, et conceptus producentis est prior quam conceptus producentis habentis productum secum, ut correlativum ; sic igitur patet quomodo sunt una proprietas secundum rem paternitas et generatio, et quomodo dupliciter differunt secundum rationem.

Ad rationes. Ad primam, cum arguitur sic : Paternitas fundatur super generationem activam ; igitur paternitas non est eadem proprietas cum generatione. Consequentia patet, quia idem non fundatur supra se. Antecedens probatur ex 5. Met. c. 15. ubi Philosophus vult, ut videtur, quod super actionem et passionem fundentur relationes agentis ut ad productum, ut paternitas super generationem.

Dicendum quod antecedens est falsum, quoniam haec paternitas non fundatur super generationem plus quam esse calidum super calorem, quia solum differunt secundum modos Grammaticales, et non secundum rationem fundamenti et relationis, ut praedictum est.

Et ad probationem, cum dicitur quod relatio fundatur super actionem et passionem, dicendum quod non est verum, quia si aliquis respectus fundaretur super actionem, diceretur ad illud, ad quod dicitur actio. Actio enim, ut probatum est, prius dicit respectum ad passum ; igitur ille respectus fundatus super actionem, diceretur ad passum ; ergo iste respectus non est respectus nisi extrinsecus adveniens, ut patet ex praecedentibus, et per consequens ille respectus sic fundatus non esset relatio de genere Relationis, et habetur propositum. Unde dico quod actio non est fundamentum relationis, nec ratio fundandi relationem.

Ad probationem, quando dicitur hoc esse dictum Philosophi, quod relatio fundetur super actionem et passionem, dicendum quod non est verum ; ait enim Philosophus, quod activa et passiva dicuntur secundum potentiam activam et passivam, et secundum actiones earum. Cum dicitur secundum potentiam activam et passivam, verum est prout ly secandum notat causalitatem, seu rationem fundandi, quia relatio de secundo modo fundatur super formam absolutam, quae est principium agendi, non intelligendo per potentiam aliquod respectivum, sic enim non fundat illam relationem, sed intelligendo per potentiam proximum fundamentum, ratione potentiae, quod est forma absoluta habens potentiam activam, super hanc autem potentiam et formam absolutam, et super formam termini producti fundantur relationes de secundo modo.

Quod autem dicit Philosophus, quod etiam secundum actiones earum ly secundum non notat ibi causalitatem, nec est nota fundamenti, sive causae relationis, sed notat aliquid, quod se habet antecedenter ad relationem, ut dispositio, quam consequitur ; nam illa relatio consequitur actionem aliquando tempore, sive duratione, aliquando vero natura. Praecedit enim aliquando actio tempore relationem, sicut pater prius tempore generat antequam filius producatur, et per consequens prius tempore ante paternitatem, ubi etiam non praecedit tempore, praecedit natura, ut dispositio quaedam ad relationem ; quemadmodum cursus est dispositio praevia ad sanitatem, quam consequitur sanitas, tempore vel natura ; sed non praecedit actio ut causa, vel fundamentum, quia actio transit in praeteritum, et desinit esse, quando relatio est, ut patet in paternitate ; quando enim incipit esse pater, actio generationis transivit in praeteritum. Impossibile est autem relationem realem fundari super non ens, etideo paternitas non fundatur super generasse, sed super potentiam activam generandi patris, cujus fuit actus generandi praeteritus, ut dispositio ad istam relationem, sed nullo modo ut fundamentum.

Ad confirmationem, quando arguitur quod quando aliqua differunt realiter in creaturis, translata ad divina differunt secundum suas rationes formales, conceditur.

Et quando dicitur in minori, quod in creaturis paternitas et generatio differunt, dicendum quod verum est dupliciter ; tum propter prioritatem durationis ; tum propter prioritatem naturae, qua generatio activa praecedit paternitatem, ut dispositio praevia in eodem susceptivo. Sed quando dicitur, quod transferuntur ad divina, dicendum quod ratio actionis non manet in divinis, sicut nec ratio qualitatis, nec quantitatis ; sed sicut sine qualitate est bonus, et sine quantitate magnus, ita Pater Deus producit, sive generat personam sine actione, unde tantum manet ibi sub ratione relationis, ut praedictum est.

Ad secundum, quando dicitur quod forma constitutiva suppositi prior est actione suppositi, ad hoc dictum est prius quod hoc verum est de supposito absoluto, quod non est sua productio activa ; sed non est vera de supposito relativo, quod est productio activa subsistens. Quamvis autem alio modo potest concipi ab intellectu nostro, ut productio, et ut relatio, in re tamen eadem realitas est omnino.

Ad tertium, quando arguitur quod actio essentialis, quae est ad extra, non est relatio ; igitur nec actio notionalis ad intra est formaliter relatio ; posset uno modo dici, negando consequentiam, quia per actionem ad extra potest transmutare transmutabile, et ideo ibi est actio respectu passi, respectu cujus est proprius respectus actionis, et sic posset dici quod creatio, qua creatur gratia in anima, actio est differens a relatione. Sed productio ad intra non manet sub ratione actionis, quia non est respectu passi ; ideo tantum manet sub ratione relationis, et sic posset dici quod non est simile.

Aliter tamen dico, quod antecedens est falsum, quia creatio non est actio, sed tantum relatio, unde tantum importat habitudinem inter producens et productum, quia non est respectu passi, de quo educitur, sed de hoc dicetur in secundo.

Adprobationem, quando arguitur, quod Deus dicitur realiter agens et causa, dicendum quod distinguenda est, prout ly realiter potest determinare compositionem vel praedicatum. Primo modo vera est, quia tunc notat assertionem veritatis in compositione ; et est sensus, quod haec realiter vera est: Deus est agens. Si intelligitur secundo modo, ulterius est distinguenda, eo quod potest determinare praedicatum ratione realitatis in praedicato,et sic est falsa ; vel ratione realitatis extremi, et sic vera est, quia Deus producit terminum realiter extra, cujus relationem realem Deus determinat, et sic potest dici causa realis effectus.