F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 207
Ad primum quod attinet, sciendum est hymenem quod vocant et de quo* tum apud veteres tum apud moderniores acriter disputabatur, minime in pellicula aliqua consistere quam virgines omnes et singulae habeant undequaque iden- ticam. Hymen enim, prout recentissimis temporibus in com- perto positum est, ipsum externum os vaginae dicitur quod natura plus minusve angustum vel laxatum aut laxabile apud diversas apprehenditur. Interdum vero, imo et saepe saepius contingit os illud esse augustissimum, atque talis tenuis contexturae, ut a viro etiam mediocriter mentulato sine laceratione, nunquam resarcienda, penetrari omnino non possit. Quod autem in casu apud oratricem res ita sit, ex peritorum declarationibus aperte deducitur.
Tertius peritus Dr. Ferrand ulterius testatus est, nequi- dem in vulva signa dari, quibus decernere liceat virum ten- tasse consummare matrimonium.
Restat itaque ut iure concludamus, constare de eiusdem matrimonii inconsummatione.
Ad dispensationis causas gradum faciendo, in themate, statim dicam, plures et quidem idoneas atque sufficientes adesse plane mihi videtur. Sane inter causas huiusmodi re- censetur viri probabilis impotentia, Sánchez De matr. I. II, disp. 16, n. 6, quam vel absolutam, prout ex iis facile de- ducitur quae actrix testata est, vel saltem relativam, quam ipse vir est fassus in themate apprehendimus.
Altera dispensationis causa ex animorum incurabili aver- sione excerpitur. Porro coniuges sic ab invicem in casu aver- sos animos habere, ut de omni reconciliatione desperandum sit, non ipsi solum, sed et integra septima manus affir- mavit.
Tertia demum causa, ad dispensationem impetrandam movens, in mutuo consensu coniugum sistit. Talis consensus, ait Sánchez I. Il, disp. 16, « iuncto odio et discordia, cum sit absque remedio et cum timore infelicis exitus » , causa sufficiens est dispensationis. Porro ab actrice solutionem matrimonii petente, vir se non dissentire declaravit, nec ce-